Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Donazione

1192 luglio <Arles>, in domo Guglielme Rainoarde

Presentibus clarescat et posteris quod sicut carte presentis testatur auctoritas. Anno ab incarnatione Domini MCXCII, mense iulii, Henrico Romanorum imperatore regnante. Ego Guillelma Rainarda, bona fide et sine dolo, dono et titulo mere et perfecte donationis in perpetuum inrevocabiliter trado tibi Pellegrine, consaguinee mee, et tibi Petro Stephano, marito eiusdem, et successoribus vestris, et quibus quacumque alienationis specie concedere volueritis, retento michi usufructu dum vixero, omne illud ius quod habeo vel habere debeo in Bosco Comitali; et me numquam decetero contra hanc donationem aliqua racione ventura, nec controversiam seu litem moturam per stipulationem promitto. Factum fuit in domo eiusdem Guillelme Rainoarde, in presentia consulum, scilicet Bartolomei et Poncii Raimundi, qui rogatu predicte Guillelme Rainoarde inde cartam fieri et sigillo consulum muniri preceperunt. Huius rei sunt testes rogati Iaufredus Arlatani, Poncius Aicardi, Petrus Stephani Bocherii, Petrus de Borriano, Thomasus, Iaufredus Macellarii, Guiraldus Garnerii, Petrus Stephani de Telliano, Petrus de Bezsano, Bulgarellus, Guillelmus de Alesto, Petrus Godafredus, Bertrandus Tabueis, Petrus Alvernico, Bertrandus Garnerius, Petrus Godafredus, Petrus de [Lodeva. Et ego Vincencius, consulum notarius, qui hec scripsi] (Signum).