Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Vendita

1201 dicembre 30 <Arles>, in sala domini archiepiscopi

Anno ab incarnacione Domini MCCI, III kalendas ianuarii. Ego Raimundus Isnardi et ego Isnardus, frater eiusdem, per nos et per Rixendim, sororem nostram, et ego Poncius de Libra et ego Guillelmus Bertrandus, frater eiusdem, nos omnes insimul, bona fide et sine dolo, vendimus et titulo perfecte vendicionis absque omni excepcione cum hac carta in perpetuum tradimus vobis domino Ymberto, Arelatensi archiepiscopo, et successoribus vestris, et quibus quacumque alienationis specie concedere volueritis quicquid habemus vel habere debemus sive visi sumus habere vel tenere, vel alius pro nobis, in toto territorio sive tenemento de Mesens, acceptis a vobis, nomine precii, DCCCC soldos Melgoriensium, de quibus omnibus nobis satisfactum solucione profitemur, excepcioni non numerati seu non soluti precii penitus renunciantes. Et si hec vendicio plus dicto precio valet, illud specialiter quantumcumque sit vobis et vestris remittimus, et titulo donacionis concedimus. Hanc vendicionem defendemus vobis et vestris iure ab omni controversia et interpellacione; et nos nullam, nomine maioris precii neque quacumque racione, de cetero controversiam de iam dicta vendicione moturos et totum sicut supra continetur observaturos per stipulacione, et tactis sanctis evangeliis, iurato promittimus. Et nos, Raimundus Isnardi et Isnardus predicti, per stipulacionem vobis promittimus nos facturos et curaturos quod predicta soror nostra suprascriptam vendicionem ratam habebit perpetuo et observabit et eam vobis concedet et confirmabit. Factum fuit hoc in sala eiusdem domini archiepiscopi, in presencia Aicardi de Landa, tunc temporis consulis, qui rogatu utriusque partis inde cartam fieri et sigillo consulum muniri precepit. Testes vero interfuerunt Michael prepositus, Gaufridus de Berra decanus, magister Gervasius, magister Berengarius, Guillelmus de Aligno, Guillelmus Engles sacerdos, Chautardus sacrista, Privatus canonicus, Raimundus de Sancto Vincencio sacerdos, Guillelmus de Sancto Luciano sacerdos, Ugo de Berra, Johannes Alvernacius, Petrus Lambertus, Poncius de Vallato, Bernardus Carbonellus, Audebertus de Volta.

Preterea sciendum est quod postea, anno et mense quo supra, predicta Rixendis, soror predictorum Raimundi Isnardi et Isnardi, suprascriptam vendicionem laudavit et concessit et confirmavit. Et se eam perpetuo firmam et ratam habituram et observaturam et nullo in tempore aliqua racione contraventuram promisit. Testes vero interfuerunt Michael prepositus, Privatus, Petrus Fulcodius, Aicardus de Landa consul, Petrus Audebertus, Guillelmus Rainaldus, Guillelmus de Sancto Luciano, et alii plures. Ego Vincencius, consulum notarius, omnibus suprascriptis testis interfui, et hoc [intrumentum composui et suplevi (Signum)].