Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Trattato

1210 ottobre <Arles>

Conventio Arelaten(sium).

(CP)

Quoniam ea que ad servandam pacem et concordiam statuuntur inter aliquas civitates vel provincias ad perpetue rei geste memoriam et ne veritas occultetur in scriptis debent redigi et sigillorum munimine roborari, nos consules et cives Arelatenses dignum censuimus ut pro reformanda Deo annuente in melius et perpetuo roboranda pace atque firma dilectione inter inclitam civitatem Ianuensem et nostram civitatem Arelatensem quedam ad honorem et utilitatem civium Ianuensium spectancia de novo in civitate Arelatensi statuamus, ipsa nunc et in antea fideliter servaturi, vobis igitur viris clarissimis et prudentibus consulibus et toti universitati civitatis inclite Ianuensis cum provida deliberatione significamus omnia que inferius continebuntur ad honorem vestrum spectancia, nos pro posse nostro perpetuo servaturos.

In primis itaque, anno Domini M°CC°X°, mense octobris, nos consules civitatis Arelatensis, scilicet Ugo Fulco, Willelmus Isnardi, Bertrandus Berengarii, Ugo Rapina, Bertrandus Gallardi, Bartholomeus de Burgonovo, Raimundus de Ucecia et Ugo Willelmus, pro nobis et pro omnibus successoribus nostris consulibus et pro tota universitate civitatis Arelatensis, decreto et auctoritate domini nostri M(ichaelis), per Dei gratiam Arelatensis archiepiscopi, interveniente, presentibus etiam consiliariis nostris iuratis, consilium et assensum prestantibus, tactis sacrosanctis evangeliis in manu Guillelmi de Stella, prioris Sancti Michaelis, ad nos a discretione vestra transmissi (a), iuramus pacem firmissimam vobis et inviolabilem observare dehinc usque ad XXVIIII annos. Capitula vero alia que vobis (b) servare iuramus sunt hec, videlicet quod nos et omnes cives nostri bona fide et sine omni malo ingenio semper servabimus, custodiemus et defendemus (c) omnes cives vestros et res eorumdem pro posse nostro et omnium amicorum nostrorum per mare, per terram, per flumina, per stagna et ubique terrarum. Item ad firmioris pacis et dilectionis vinculum indissolubile perpetuo roborandum concedimus vobis et donamus quod cives vestri possint habere fondegue in civitate nostra et consules de se ipsis per quos ipsi cives vestri de suis civibus conquerentes consequi possint de omnibus querelis que inter ipsos emerserint iusticiam et habere, excepta causa sanguinis et raptu et invasione et violenta dehonestatione mulieris. Preterea concedimus vobis quod vos habeatis plenariam iurisdictionem et districtum atque mandatum et omnem plenitudinem potestatis tanquam in vestre civitatis habitatoribus super prefatos consules, cives vestros a suis atque vestris concivibus electos, et super omnes alios cives vestros infra civitatem nostram habitantes, mercaturam ibidem vel quodlibet aliud negocium exercentes. Et etiam si navis aliqua vel galea seu lignum aliquod Ianuensium vel de districtu Ianuensi ad partes Arelaten(ses) aplicaverit, nos ipsam navem aut galeam seu quodlibet lignum Ianuensium cum rebus et personis pro toto posse nostro salvabimus et custodiemus. Predicta siquidem universa et singula cum iuramento, ut prelibatum est, nos vobis fideliter observaturos promittimus, hoc salvo quod vos versa vice nobis eandem pacem et custodiam simili modo promittatis et fideliter observetis et ad habundantiorem cautelam atque maiorem firmitatem super promissis nostris vobis habendam nos prenominati consules damus vobis nostros iuratos consiliarios et alios probos et honoratos cives Arelatenses subscriptos iuratores, scilicet Berengarium, iudicem, causidicum, B. Ferreoli, D. de Nemauso, R. de Farnaria, Po(ntium) Raimundi, Gaufredum Arlatani, Augerium causidicum, Pon(tium) Salvare, R. Iterii, R. Bonumfilium, U. de Toro, R. Garnerium, G. de Olivario, P. Croc, B. de Rosillano, P. Ramoardi, Tripolum, B. de Ucecia, Fulcaudum, P. Iterium, P. Boet, R. Bartholomeum, U. Durantum, R. Ruffum, Robaudum, Lambertum Faraudum, P. Bovet, Gaufridum Iterium, B. Aldemarium, G(aufridus) de Miramars, Motetum Vaquertam, B. Bonumfilium (d), U. de Ucecia, P. Constantinum, Bonifacium Astoaut, U. de Arenis, R. Alderium, Montelivum. Et nos omnes prenominati iuratores vobis venerabilibus consulibus et toti universitati Ianuen(si) super sancta evangelia iurando promittimus omnia supradicta vobis a nostris consulibus promissa nos fideliter observaturos et facturos eadem pro posse nostro ab omnibus nostris civibus et ab aliis quibus poterimus observari.

(S.T.) Ego Symon Donati notarius hoc exemplum ab autentico duobus sigillis plumbeis sigillato, in uno quorum erat ex una parte quedam sculptura archiepiscopalis, coronam in capite habentis, in manu sinistra tenens baculum pastoralem, cum dextra vero signans, cuius circumscriptio talis erat "S(IGILLUM) MICHAEL(IS) ARELATE(N)SIS ARCHIEP(ISCOP)I", ex alia vero erant littere tales "S(IGILLUM) S(AN)C(T)I TROPHIMI (e) IE(S)U CHR(IST)I DISCIPULI", in alio vero ex parte una erat quasi forma castri, cuius circumscriptio talis erat "Urbs Arelatensis est hostibus hostis et ensis", ex alia vero erat quasi forma leonis, cuius circumscriptio talis erat "Nobilis in primis dicis olet ira leonis". Sicut in eo vidi et legi per omnia transcripsi et exemplificavi, nichil in eo addito vel diminuto in litterarum oratione preter forte litteram vel sillabam, titulum seu punctum et hoc absque omni mutatione, corruptione vel diminutione dictionum ac sensus, ad quod corroborandum, iussu prescripti domini Iacobi de Balduino, Ianuensium potestatis, manu propria subscripsi, anno dominice nativitatis millesimo ducentesimo vigesimo nono, indictione prima, mense augusti. Erat quoque in dicto autentico forma suprascripti medii alphabeti per quod videbatur ab alio instrumento divisum, licet in eo de alio instrumento vel divisione nulla mentio fiat.

(a) Corretto su transmissis

(b) segue espunto iurare

(c) bona - defendemus: om. C e D; in E aggiunto nel margine da Rolandino de Riccardo, sicuramente attraverso il registro del 1229

(d) Bonumfilium: in B in sopralinea

(e) Trophimi: corretto su Crophimi

Su concessione del Ministero per i Beni e le Attività Culturali, Archivio di Stato di Genova: concessione n. 15/09 - protocollo 3725 cl. 28.28.00/90.17.