Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Procedura di autenticazione

1219 aprile 18 <Arles>

Sciendum est quod anno ab incarnatione Domini MCCXVIIII, mense aprilis, XIIII kalendas maii, Ugo de Sado, canonicus et cellararius ecclesie Sancte (a) Michaelis de Ferigoleto, venit coram consulibus A[relat]ensibus, scilicet coram Petro Aurella, Bisbio et Raimundo Bercelino, coram Bernardo Ferreolo et coram magistro Romeo, iudicibus, ostendens cartam publicam per manum Bertrandi de Novis notarii factam et sigillo cereo consulum munitam et quia sigillum cere vetustate corrodebatur, postulavit a dictis consulibus ut predicta carta sigillo plumbeo consulum muniretur. Et ego Vincencius, consulum Arelatensium notarius, mandato eorumdem predictorum consulum et iudicum consilio, ad perpetuam firmitatem in futurum faciendam predictam cartam huic cartule quam ego manu mea scripsi adiunctam sigillo plumbeo consulum munivi et signum meum eidem cartule presenti apposui (S.T.).

(a) Sancte: cosė.

Vedi: immagine 1 | immagine 2