Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento

Sentenza

1368 agosto 26 <Asti>

(ST) In nomine Domini. Amen. Anno Domini millessimo trecentessimo sexagessimo octavo, indicione sexta, die vigessimo sexto menssis augusti. Coram vobis sapienti viro domino Paulo de Guasto<n>ibus iudice iusticie comunis Astensis constitutus, Ugoninus de Gorçano sindicus et procurator capituli ecclesie Astensis seu de Dom in iure significat contra et adverssus Franceschinum Layolium de Mota filium domini Dominici Layolii condam ibidem presentem quod Franceschinus Layolius filius domini Dominici Layolii condam, volens agnoscere bonam fidem, facto legiptimo computo et legiptima racione inter ipsum ex una parte et dominum Guillelmum Layolium legum doctorem ex altera de solutis comuni Astensi per ipsum dominum Guillelmum et in utilitatem ipsius Francisci, confessus et contentus fuit dictus Franciscus et in veritate recognovit, plene certifficatus de omni iure suo, se dare debere ex causa veri et puri mutui dicto domino Guillelmo et ab ipso domino Guillelmo gratis et amore habuisse et recepisse ex causa dicti mutui. et in utilitatem ipsius Francisci <denarios> fore conversos ex causis supradictis, libras mille novem centum quinquaginta, solidum unum et denarios octo Astensium, renunciando etcetera; quos denarios dictus Franciscus promixit dicto domino Guillelmo stipulanti restituere usque ad unum annum proximum venturum sub obligacione omnium bonorum suorum etcetera, unde est carta; quodque dictus dominus Guillelmus Layolius veniens ad mortem, suum condidit testamentum scriptum manu Bertholomei Bochoni notarii, in quo testamento inter cetera per ipsum in dicto suo testamento ordinatum voluit statuit et ordinavit et fieri voluit et dotari in ecclesia de Dom ad honorem beati Iohannis Baptiste unam capellam tam pro anima fratris sui Secundini quam ipsius et parentum suorum; in qua capella fienda voluit expendi et dari de suo usque ad libras mille Astensium collocandas in emptionem terrarum et possessionum si ante suum decessum non ordinaret; et quod denarii capiantur de debito quod sibi debet dare Francischus Layolius de Mota etcetera. Et cum predicta vera sint et archipresbiter, archidiaconus et canonici ipsius ecclesie intendant et vellint fieri facere et construere et ordinare dictam capellam iuxta voluntate dicti domini Guillelmi, ideo est quod agit dictus Ugoninus dicto nomine contra dictum Francischum Layolium de Mota a quo petit sibi dicto nomine et per eum dicte ecclesie et dictis archipresbitero, archidiacono et canonicis ipsius ecclesie pro ipsa ecclesia recipientibus dari et solvi dictas libras mille Astensium de debito supradicto iuxta voluntate dicti testatoris et pro construendo et ordinando dictam capellam. Qui Francischinus Layolius, volens agnoscere bonam fidem et veritatem de dicto debito et de dicto legato verssus dictum Ugoninum dicto nomine et usque in quantitatem predictam ut supra et ex causa predicta petitam, dixit et agnovit et confessus fuit dicto Ugonino dicto nomine se teneri et dare deberi dicte ecclesie Astensi et capitulo ipsius ecclesie dictas libras mille Astensium de debito supradicto et causa et occaxione faciendi et construendi et ordinandi dictam capellam iuxta et secundum voluntatem dicti domini Guillelmi et prout in suo testamento ordinavit et disposuit; et hoc prius habita informacione et vera noticia ipsius debiti et dicti testamenti, et hoc presente dicto Ugonino dicto nomine non causam animo litis contestando. Qui dominus iudex, audita dicta peticione et audita dicta confessione, condempnavit dictum Francischum Layolium ibidem presentem et volentem et confitentem ad dandum et solvendum dicto Ugonino dicto nomine et per eum dictis archipresbitero, archidiacono et canonicis seu capitulo dicte ecclesie Astensis dictas libras mille Astensium occaxione dicti legati et de debito antedicto et convertendas in causam et voluntatem in dicto testamento contentam hinc ad festum Omnium Sanctorum proximum venturum voluntate parcium. Et precepit dictus dominus iudex sedens pro tribunali dicto Francischo Layolio ibi presenti et volenti quod ipse hinc ad dictum terminum dictam quantitatem peccunie persolvat dicte ecclesie et capitulo supradicto, alioquin contra ipsum procedetur secundum formam capitulorum civitatis Astensis; et hoc ad postulacionem dicti Ugonini dicto nomine.

Ego Biaxinus de Rastellis publicus imperiali auctoritate notarius predicta omnia et singula suprasscripta transscripssi et extrassi de libro actorum causarum civilium comunis Astensis Rastelli de Rastellis notarii ac precepto et voluntate ipsius sic scripssi et in testimonium premissorum signum meum appossui consuetum et me subscripssi.

(ST) Et ego Rastellus de Rastellis publicus imperiali auctoritate notarius supradictam condempnacionem in actis dicti domini iudicis recepi et ipsam in meo libro actorum causarum civilium comunis Astensis abreviavi et scripssi et dictus Biaxinus de Rastellis notarius predictam condempnacionem et prescripta omnia per me recepta et abreviata de dicto meo libro transcripssit de licencia mei et in testimonium premissorum signum meum appossui consuetum et me subscripssi.

Assistiamo qui alla precisa definizione tecnica del registro comunale di cui si evidenzia la specializzazione dei contenuti (gli atti delle cause civili) e insieme il rapporto diretto e unico con il notaio funzionario (il registro è definito dal notaio trascrittore come "liber actorum (...) Rastelli de Rastellis notarii" e come "meus liber" dal funzionario incaricato), il che ci presenta ormai la documentazione comunale in registro come svincolata dalla identificazione/commistione con il protocollo del notaio agente contemporaneamente in qualità di professionista e in funzione di officiale, condizione usualmente testimoniata nel periodo iniziale del comune, fra XII e primo XIII secolo (PUNCUH, Notaio d'ufficio e notaio privato, p. 893 ss.). A ciò, d'altro lato, corrisponde l'evidente persistenza delle modalità produttive di pretto stampo notarile, in cui lo scriptor del documento, in posizione subordinata e meramente strumentale, procede alla trascrizione e all'autenticazione con il signum personale sottomettendola all'autorizzazione e alla definitiva autenticazione da parte del notaio/funzionario.

Altrettanto interessante la costruzione del testo che offre in mundum non solo la vera e propria sentenza, ma anche una parziale sintesi della procedura, nelle tipiche forme della concordia extraprocessuale, che viene risolta e definita di fronte al giudice: la peticio dell'attore, con i rinvii ceterati a documenti notarili presentati in giudizio, e la confessio del convenuto; una struttura documentaria che procede per excerpta, ricavati dalla forma completa che rimane agli atti nel registro giudiziario, come viene sottolineato nella completio, in cui il notaio del giudice autentica insieme "predictam condempnacionem et prescripta omnia per me recepta et abreviata" nel suo Liber actorum causarum civilium: un chiaro esempio dell'elasticità richiesta alla cultura notarile per adeguarsi alle complesse procedure, seriali e discontinue, che costituivano le pratiche giudiziarie (CHIRONI, Tra notariato e cancelleria, testo corrispondente alle note 21-29).

Il documento offre un'immagine chiara della rilevanza, nell'organizzazione delle procedure processuali, di quello che è stato definito da Massimo Vallerani con sintetica finezza come "il peso della mediazione notarile" (VALLERANI, La giustizia pubblica medievale, p. 13).

Bibliografia

G. CHIRONI, Tra notariato e cancelleria. Funzione e diffusione dei "libri episcopalis curie": prime indagini, in La documentazione degli organi giudiziari nell'Italia tardomedievale e moderna, Atti del Convegno di studi (Siena 15-17 settembre 2008), in corso di stampa.

D. PUNCUH, Notaio d'ufficio e notaio privato, in "Hinc publica fides". Il notaio e l'amministrazione della giustizia, Atti del convegno internazionale di studi storici (Genova 8-9 ottobre 2004), a cura di V. Piergiovanni, Milano 2006, pp. 265-290, ora anche in ID., All'ombra della Lanterna. Cinquant'anni tra archivi e biblioteche: 1956-2006, a cura di A. Rovere, M. Calleri, S. Macchiavello, Genova 2006, t. II (Atti della Società Ligure di Storia Patria, n.s., XLVI, fasc. 2), pp. 883-904.

M. VALLERANI, La giustizia pubblica medievale, Bologna 2005.