Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Prologo di liber iurium

1277 <Chieri>

In nomine domini nostri Yesu Christi. Amen.
Sancti Spiritus adsit nobis gratia.
Omnibus ad eternam presentibus pateat memoriam et presentis libri compilatione(m) perveniat ad noticiam futurorum quod iste liber comunis Carii pactionum et conventionum cum infrascriptis personis habencium necnon et alia dicti comunis continet instrumenta per ordinem de verbo ad verbum cum ipsorum publicationibus in dicto libro posita et scripta, quia ea inquirendi fastidium generabat nec ob hoc eciam eorum vitabatur periculum amitendi in ipsis deferentibus intus foras. Igitur in evitando periculo supradicto et tam gravis inquisitionis fastidium omitendo, curaverunt honorabilis vir Gribaldus Bergogninus Carii potestas cum dicti loci consilio sapientum necnon et fratris Uberti massarii supradicti comunis dicti operis inventoris sepedictum opus ob utilitatem dicti comunis super hoc cognitam et pensatam effectui mancipare.