Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento

Patto comunale inserito in un liber iurium

1283 maggio 17 Chieri, in ecclesia Sancti Guillelmi de Cario in plena et generali credencia comunis Carii

(ST) Anno Domini millesimo CCLXXXIII, indicione XI, in Cario, die lune XVII mensis madii in ecclesia Sancti Guillelmi de Cario in plena et generali credencia comunis Carii per campanam et voce preconia more solito congregata. Dominus Calister Morençanus iudex domini Petri Calcanei Carii potestatis et dominus Rollandus Calcaneus miles eiusdem domini potestatis, tenentes locum ipsius potestatis, et ipsa credencia et Oddonus Pilus et Henricus Medalia, comunis Carii sindici nomine et vice ipsius comunis et hominum et universitatis eiusdem, ex una parte; et Maynfredus de Cavaglata suo nomine et nomine Wermi, Thome, Henrici et Conradi fratrum ipsius Maynfredi et filiorum condam domini Uberti de Cavaglata, quorum procurator est ut constat per quoddam publicum instrumentum inde factum per Wermum Cagnacium notarium in anno Domini millesimo CCLXXXIII, indicione XI, die iovis XVI mensis madii, ex alia; talia inter sese ad invicem pacta et convenciones, promisiones et obligationes fecerunt inierunt et firmaverunt solemniter, videlicet quia dictus Maynfredus suo nomine et predictorum fratrum suorum convenit et sollempni stipulatione promisit dictis dominis iudici et militi, credencie supradicte et sindicis nomine dicti comunis dare et solvere talleam dicto comuni Carii quocienscumque tallea fiet in Cario, donec rigestum presens durabit factum tempore domini Guillelmi de Binasco olim potestatis Carii de quantitate librarum CCC Astensium, secundum quod continetur in instrumento habitaculi, quod instrumentum factum est per Fredericum Pull[olium] notarium currente anno Domini illius instrumenti millesimo CCLXXX, indicione VIII, in Cario vidilicet in palacio domini episcopi, die mercurii XIII mensis augusti. Item promisit et convenit dictus Maynfredus suo et predictorum nomine supradictis dominis iudici et militi, credencie et sindicis recipientibus et stipulantibus nomine et vice dicti comunis, quod, si contingeret novum rigestum fieri in Cario per comune Carii, dare et solvere dicto comuni Carii talleam seu fodrum de quantitate librarum CCCCXXV Astensium perpetualiter. Que libre CCCCXXV dividantur in V partes ita quod quilibet predictorum fratrum dare talleam tenea(n)tur de libris LXXXV tantum et non de plus, tociens quociens tallea vel aliqua alia inpoxicio seu collecta fit in Cario et inponeretur per comune Carii ad solidum et libram, secundum quod eis contingeret de illa quantitate que inponeretur per dictum comune Carii. Et quando dictum novum rigestum fieret vel aliquod alium, predicti fratres de Cavaglata manifestare nec consignare aliqua eorum bona ubicumque habeant minime teneantur nec facere aliud rigestum, set sufficiat semper solvere talleam in perpetuum de predictis libris CCCCXXV ut supradictum est. Item convenit dictus Maynfredus suo et dicto nomine iamdictis iudici et militi, credencie et sindicis recipientibus et stipulantibus nomine dicti comunis Carii habere tenere et possidere et non diminuere modo aliquo seu aliqua de causa vel ingenio aliquo infrascriptas possessiones et bona: primo quandam domum iacentem in quarterio Ialno, cui coheret via et murus comunis et Ardicio de Rollando Merlone, quam predicti fratres acquixiverunt a Percevallo de Talloto precio librarum XXV Astensium, ut in instrumento inde facto et compoxito per Conradum Alam[annum] notarium continetur in anno Domini millesimo CCLXXXI, indicione VIII, die iovis X mensis aprilis, et a me Milone notario infrascripto vis(s)o et lecto; item quandam aliam domum iacentem in eodem quarterio Ialno, cui coheret Ardicio de Rollando Merlone, murus comunis et via, quam predicti fratres acquixiverunt a Ferro de Spatis et eius fratre Bertino precio librarum XX Astensium, ut patet per quoddam aliud instrumentum inde factum et compoxitum per predictum Conradum Alam[annum] in anno Domini millesimo CCLXXXIII, indicione XI, die mercurii XXIIII mensis marcii, et a me Milone notario uis(s)o et lecto; item quandam aliam domum iacentem in eodem quarterio, cui coheret via a III partibus et ipsi emptores, quam predicti fratres acquixiverunt ab Ardizzone Dureto precio librarum XII Astensium, ut constat per instrumentum inde factum per predictum Conradum Alam[annum] in anno Domini millesimo CCLXXXIII, indicione XI, die sabbati XXVII mensis marçii; item quandam peciam terre iacentis in fine Peceti ubi dicitur in Aguays, cui coheret Cagnacius, Iacobus Lupus et via et est circa IIII iornatas; item quandam aliam peciam terre iacentis in Vallorcio, cui coheret Maynfredus Simiomus et dominus Otto Dadinus et est circa II iornatas et media; item quandam peciam vinee iacentis in Lenstino, cui coheret Merlo de Mercadilo et dominus Rollandus de Sancto Andrea et est circa CXXXVI tabulas vel circa, quas pecias terre et vinee dicti fratres acquixiverunt ab Uberteto de Palat[e]ra occassione cuiusdam debiti librarum LX imperialium sortis, de qua acquixitione factum est publicum instrumentum per predictum Conradum Alam[annum] notarium in anno Domini millesimo CCLXXXI, indicione VIIII, die mercurii XIII mensis augusti, et a me Milone notario infrascripto visso et lecto. Item convenit et sollempniter promisit dictus Maynfredus suo et predictorum nomine accipere solucionem in bonis Uberteti de Palat[e]ra usque in quantitate librarum XXXV Astensium, si poterunt; que bona capta vel que caperentur per predictos de Cavaglata non possint per ipsos nec per aliquem ipsorum vel hominum suorum ab eis diminui modo aliquo vel ingenio aliquo tempore nec vendi nec alienari, quin semper remaneant obligata cum aliis supradictis possessionibus comuni Carii pro predictis tallea et collectis habendis. Et si contingeret ipsos fratres habere solucionem dictarum librarum XXXV a dicto Uberteto in pecunia numerata vel ab alio eius nomine, quod de illis libris XXXV emere debeant et teneantur in fine Carii quandam possessionem que valeat et costet dictas libras XXXV Astensium, que possessio sit in eodem statu versus comune Carii et eadem pactione et obligatione que et qua dictum est de aliis possessionibus superius obnunciatis. Hoc addito et expressim dicto in ipso contractu quod fructus et godias exeuntes semper de predictis possessionibus possint dicti fratres habere et percipere et ipsos apportare vel apportari facere in Cario inpune et dictas possessiones tenere et possidere et godire, solvendo tamen comuni Carii supradictas talleas et collectas, ut superius conventum est et promissum. Item promisit dictus Maynfredus suo et predictorum nomine supradictis iudici et militi, credencie et sindicis recipientibus et stipulantibus nomine et vice dicti comunis non diminuere nec vendere nec cedere nec mandare nec modo aliquo seu causa alienare illas libras LXXV Astensium quas habent dicti fratres in gabella seu vendicione gabelle et molandinorum, de qua gabella est factum instrumentum per Bertolinum Costam notarium in anno Domini millesimo CCLXXX, indicione VIII, in Cario, die mercurii IIII mensis septembris, et est factum quoddam aliud instrumentum per Jacobum de Podio notarium in anno Domini millesimo CCLXXX, indicione VIII, die mercurii XIII mensis novembris, in quo continetur quantitas quam quelibet persona habet in dicta gabella. Et quod lucrum seu comodum quod perciperetur vel haberetur de dicta gabella pro dictis libris LXXV, a modo in antea usque ad tempus quo empcio et vendicio gabelle debet durare, ponatur in emendis aliquibus possessionibus in fine Carii nomine dictorum fratrum de Cavaglata, et ad opus et utilitatem ipsorum ; que possessiones empte vel que emerentur de lucro seu comodo dictarum librarum LXXV Astensium sint et subiaceant pactionibus et convencionibus et obligationibus versus comune Carii, quibus subiacent et subiacere debent supradicte alie possessiones superius nunciate pro predictis talleis habendis, ut superius conventum est et promissum. Et quod lucrum seu comodum dictarum librarum LXXV Astensium ponatur in manibus massarii comunis Carii, qui pro temporibus fuerit, ad emendum dictas possessiones ut supra continetur, qui massarius reducat dictum comodum in possessionibus ut supra de consilio dictorum fratrum, et ipsum lucrum non diminuat nisi ut dictum est. Hoc acto et convento inter ipsas partes sollempniter et in ipso contractu quod propter rexidenciam aliquam quam facerent predicti fratres vel aliquis ipsorum cum eorum familia alibi quam in Cario ab hodie in antea non videantur propter hoc venisse contra pacta et conventiones quas habent cum comuni Carii factas tempore domini Uberti Paliti olim potestatis Carii nec eciam contra instrumentum ipsorum habitaculi. Que pacta et conventiones et promisiones et obligationes et generaliter omnia et singula superius contracta et scripta predictus Maynfredus suo et predictorum nomine sollempni stipulatione intercessa et sub obligacione omnium bonorum suorum et dictorum fratrum et sub restitucione dapnarum et expensarum cum omni interesse perpetualiter promisit per sese suosque heredes quantum ad dictas talleas solvendas et possessiones tenendas et manutenendas supradictis domini iudici et militi et credencie et sindicis et mihi notario utpote publice persone recipientibus et stipulantibus nomine dicti comunis Carii atendere et observare inviolabiliter in omnibus et per omnia et in quolibet capitulo et articulo. Versa vice predicti dominus iudex et miles et credencia iamdicta et credenciarii ipsius et prefati sindici nomine et vice dicti comunis sollempni stipulacione intercessa et sub obligacione bonorum dicti comunis pignori cum restitutione omnium dapnorum et expensarum cum omni interesse promiserunt dicto Maynfredo recipienti et stipulanti suo nomine et dictorum fratrum atendere et observare inviolabiliter omnia supradicta et singula in omnibus et per omnia et in quolibet capitulo et articulo, non obstantibus aliquibus capitulis factis vel facturis seu pactionibus vel promisionibus in contrarium loquentibus, exceptioni non ita facte pactionis conventionis et obligationis et promisionis ut supra. Renunciantes ambe partes et generaliter omnibus aliis legum auxiliis tam municipalibus quam canonicis et civilibus quibus mediantibus contra predicta vel aliquod predictorum venire possent de facto vel de iure modo aliquo vel aliqua ratione.

Interfuerunt testes rogati Marinus Costa, Iacobus Costa, Michael Pestellus, Brunus Cauça et Peronus Canis nuncii comunis.
Ego (Milo) Milo de Medico notarius hiis omnibus interfui et precepto dictorum iudicis et militis et credencie et sindicorum supradictorum, sic scripssi.

Nel 1277 il podestà di Chieri, coadiuvato dal consiglio dei sapienti e dal massaro, dispose che alcuni atti notarili, selezionati fra quelli disponibili presso l'archivio del comune, fossero raccolti all'interno del liber iurium comunale (Il Libro Rosso del comune di Chieri, p. 3, doc. ante 1 - cfr. la scheda relativa al proemio del Liber). Il nucleo primario di tale liber è identificabile nei primi undici fascicoli del codice conosciuto come Libro Rosso e copre gli anni 1168-1277. Il patto del 1283 tra il comune di Chieri e Manfredi Cavaglià appartiene quindi a una fase cronologica successiva, anche se è pienamente coerente con il progetto avviato dal podestà di Chieri nel 1277. Attraverso l’esame di questo patto si intendono affrontare sia i criteri relativi alla selezione del materiale sia l'organizzazione delle scritture all'interno del Libro Rosso.

Il patto del 1283 tra Manfredi Cavaglià e il comune chierese fu inserito in una carta bianca all'interno del primo fascicolo, senza soluzione di continuità rispetto alla documentazione trascritta nel 1277. Quei documenti definivano le competenze che il vescovo di Torino e il comune chierese avevano nella fortificazione di Montosolo, di cui nel 1283 i Cavaglià erano i castellani. Il notaio Milone de Medico scelse di usare proprio quelle carte bianche, perché volle ricollegarsi idealmente alla struttura per aree geografiche del liber così come era stata concepita nel 1277. Il patto del 1283 apparteneva però a una nuova fase di redazione del Libro Rosso, che rispondeva a finalità specifiche e seguiva pertanto altre modalità. Il documento preso in esame, per esempio, non definiva i diritti comunali sul territorio – criterio alla base della selezione avvenuta nel 1277 –, ma stabiliva l'ammontare su cui i Cavaglià avrebbero dovuto pagare le imposte comunali. Tali imposte erano la conseguenza dell'abitacolo giurato dai Cavaglià, ma di quest'atto non c'è traccia nel Libro Rosso. Altri tre atti stipulati dal comune di Chieri con i Cavaglià nel 1280 furono rogati nel successivo gruppo di carte bianche, ossia quelle che seguivano i patti tra i comuni di Asti e Chieri, perché quelle del primo fascicolo non erano sufficienti per contenere tutti e quattro i documenti. Tuttavia, poiché i patti tra i comuni di Asti e Chieri definivano la situazione di alcuni villaggi situati a sud di Chieri – Montosolo era invece a ovest –, la struttura geografica del liber era stata irrimediabilmente compromessa. Per tale motivo le magistrature chieresi decisero di inserire la restante documentazione su Montosolo nelle carte bianche al termine dell'undicesimo fascicolo, al quale ne fu poi aggiunto un altro perché lo spazio era risultato ancora insufficiente. A questa nuova serie documentaria fu attribuito un breve proemio, che sanciva di fatto la nascita di una nuova esperienza politico-documentaria (Il Libro Rosso del comune di Chieri, p. 176, doc. 108).

Le modalità con cui fu costruita questa serie, il contenuto dei documenti, che non definiva esclusivamente le prerogative chieresi sulla fortificazione, e l'attenzione data al valore che tali atti avrebbero potuto avere in sede giudiziaria suggeriscono la necessità politica di costruire una legittimità da opporre alle rivendicazioni sabaude e torinesi su Montosolo. Benché i notai incaricati di inserire questi documenti nel liber avessero cercato di preservarne l'originaria struttura, mutando l'obiettivo politico cambiarono anche le pratiche documentarie con cui fu perseguito. Il confronto tra le prime due fasi di costruzione del Libro Rosso mostra proprio lo stretto rapporto esistente tra le modalità di concepire e gestire il territorio soggetto e l'esperienza politico-documentaria che portò alla produzione del liber iurium chierese e al suo primo ampliamento.

Bibliografia

L. BAIETTO, Elaborazione di sistemi documentari e trasformazioni nei comuni piemontesi (sec. XIII): una relazione di circolarità, in “Società e Storia”, 98 (2002), pp. 645-679.

D. CAFFÙ, Città e territorio attraverso le dominazioni. Chieri nei secoli XII-XV, in Lo spazio politico locale in età medievale, moderna e contemporanea, Atti del convegno internazionale di studi (Alessandria, 26-27 novembre 2004), a cura di R. Bordone, P. Guglielmotti, S. Lombardini, A. Torre, Alessandria 2007, pp. 79-87.

D. CAFFÙ, Il Libro Rosso del comune di Chieri. Documentazione e politica in un comune del Duecento, in “Bollettino storico-bibliografico subalpino”, CI (2003), pp. 373-420.

A. ROVERE, I libri iurium dell'Italia comunale, in Civiltà comunale: Libro, Scrittura, Documento, Atti del Convegno della Associazione Italiana dei Paleografi e Diplomatisti (Genova, 8-11 novembre 1988) (="Atti della Società Ligure di Storia Patria", n.s., XXIX/2, 1989), pp. 157-199 [Disponibile anche on line: Scrineum - Biblioteca, http://scrineum.unipv.it/biblioteca/biblioteca-rovere.html].