Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Provvisione

1293 gennaio 18 Firenze

/c.7r/ [V] De penis impositis (a) et ordinatis contra magnates (b) offendentes populares. Rubrica (c)
Ordinatum est etiam et provisum quod, si aliquis de magnatibus (d) civitatis vel districtus Florentie quomodocumque (e) interficeret vel interfici faceret, seu vulneraret vel vulnerari faceret aliquem popularem civitatis vel comitatus Florentie, ita quod de ipsis vulneribus seu vulnere mors sequeretur (f), dominus potestas ipsum talem magnatem (g) facientem seu fieri facientem tale (h) maleficium et quemlibet eorum, scilicet (i) tam facientem quam fieri facientem, condempnet in capite et capud ei et eis faciat amputari, ita quod moriatur, si in fortiam comunis Florentie pervenerit; et nichilominus eorum et cuiusque ipsorum bona omnia debeat et teneatur facere devastari et destrui et, eis destructis et devastatis, publicentur comuni Florentie et ad comune Florentie faciat pervenire. Si vero in fortiam comunis Florentie tales malefactores non pervenerint, nichilominus pena capitis condempnentur, ita quod si aliquo tempore pervenerint in fortiam comunis Florentie, capud amputetur ei vel /[c.7v]/ eis, ita quod moriantur; et omnia eorum bona devastentur (j) et destruantur, et eis devastatis perveniant in comuni Florentie; et nichilominus fideiussores talis magnatis et malefactoris, qui pro ipsis malefactoribus fideiussissent apud comune Florentie, compellantur et compelli debeant per dominum potestatem solvere comuni Florentie illam quantitatem pecunie pro qua fideiussissent pro ipsis magnate (k) et malefactore, vel altero eorum; et quod talis fideiussor pro ipsa quantitate pecunie quam solveret, habeat regressum in bonis talis malefactoris devastatis et destructis, facta diligenti estimatione (l) de talibus bonis; et illud quod superfuerit de talibus bonis perveniat in comuni Florentie.

Si vero aliquis magnas (m) vulneraret seu vulnerari faceret, cum aliquo genere ferramenti seu armorum, aliquem popularem civitatis vel comitatus Florentie in vultu, ita quod sanguis exiret de ipso vulnere, vel in aliquo membro, ita quod de ipso membro debilitatus remaneret, si in fortiam comunis Florentie pervenerit, tam faciens quam fieri faciens per potestatem condempnetur in libris MMa f. p. (n), quam condempnationem si non solveret infra decem dies a die condempnationis (o), amputetur ei manus dextra ita quod separetur a brachio. Si vero non venerit in fortiam comunis, per dictum dominum potestatem (p) in libris duobus milibus condempnetur; et si aliquo tempore in fortiam comunis Florentie pervenerit, et infra decem dies ipsam condempnationem non solverit, amputetur ei manus ita quod a brachio separetur omnino. In quo casu, scilicet (q) si non venerit in fortiam comunis, bona omnia ipsius talis magnatis non venientis destruantur et devastentur, et devastata (r) deveniant in comuni; et nichilominus fideiussores illius qui non pervenerit in fortiam comunis, compellantur et compelli debeant per dominum potestatem solvere comuni Florentie illam quantitatem pecunie pro qua fideiussissent (s) pro eis apud comune Florentie, habituri regressum in bonis sic devastatis pro quantitate quam solverint (t), facta tamen extimatione dictorum bonorum, ut dictum est; et residuum bonorum remaneat apud comune Florentie. Salvo quod, si (u) fideiussores talis condemp/[c.8r]/nati solverint infra decem dies a die condempnationis computandos integre (v) dictam condempnationem, bona talis condempnati existentia (w) extra civitatem, burgos et suburgos civitatis Florentie (x) non devastentur vel publicentur; et regressum habeant dicti fideiussores, ut dictum est solventes, in bonis talis condempnati; et nicchil amplius tales fideiussores, ratione sue fideiussionis, solvere conpellantur (y) ipsa de causa, scilicet si (z) solverint dicto comuni (aa) integram quantitatem pro qua fideiussissent, ut dictum est (bb).

Si vero aliquis magnas civitatis vel comitatus Florentie vulneraret, vel percuteret (cc), vel vulnerari vel percuti (dd) faceret aliquem popularem civitatis vel comitatus Florentie cum aliquo genere armorum, ita quod sanguis exiret ex vulnere, nec mors fuerit secuta, nec etiam vulnus fuerit illatum in vultu, nec membri debilitatio inde fuerit subsecuta, in hoc casu condempnetur per dominum potestatem (ee) in libris mille f. p. pro quolibet vulnere seu percussione (ff); et si sanguis non exiret, in libris quingentis (gg) f. p., tam faciens quam fieri faciens; et si vacuis manibus percuteret vel percuti faceret ipsum popularem, condempnetur in libris trecentis f. p., si in fortiam comunis Florentie pervenerit; et si non pervenerit in fortiam comunis, condempnari debeat in dictis quantitatibus, ut dictum est; et eorum bona debeant devastari et eis devastatis perveniant in comune; et nichilominus eorum fideiussores, qui pro eis vel aliquo eorum fideiusserint comuni Florentie, compellantur solvere comuni Florentie usque in dictas quantitates, si pro tanta quantitate fideiussores extitissent, et si non fideiusserint pro tanta, pro ea quantitate pro qua fideiusserint solvere compellantur, habituri regressum in bonis eius pro quo solverint, usque in illam quantitatem quam solverint. Salvo quod, si fideiussores talis condempnati condempnationem factam solverint infra decem dies, bona talis condempnati non devastentur vel publicentur, sed regressum habeat talis fideiussor adversus talem condempnatum et bona eius usque in quantitatem quam solverit pro eodem. Et in omnibus predictis casibus non prosit (hh) aliqua pax que redderetur ab aliquo dicto tali offendenti vel offendi facienti (ii), vel condempnato vel alteri pro eo recipienti quandocumque. Et sufficiat probatio in predictis omnibus, et quolibet predictorum, contra ipsos magnates facientes et fieri facientes, et quemlibet eorum, maleficia supradicta vel aliquod eorum, per testes probantes de publica fama et per sacramentum offensi, si viveret; et si non viveret, per sacramentum /[c.8v]/ filii vel filiorum suorum, si filium vel filios haberet; et si filium vel filios non haberet, vel si haberet filium vel filios et essent minores quatuordecim annis, per sacramentum patris vel fratris offensi, vel alterius proximioris in gradu, si patrem vel fratrem non haberet. Et quod talis magnas, etiam si solveret condempnationem de eo factam, nichilominus infra quinquennium non habeat aliquod offitium vel beneficium vel honorem a comuni vel pro comuni Florentie (jj).

Et (kk) in predictis omnibus et singulis dominus potestas habeat liberum arbitrium inquirendi et investigandi et cognoscendi, et teneatur et debeat ipsa malleficia et quodlibet eorum investigare et condempnare contra facientes, ut dictum est, infra quintam diem post commissum malleficium et postquam denuntiatum ei fuerit vel ad eius notitiam pervenerit, scilicet malleficia mortis et vulneris in vultu et debilitationis membri; quod si non faceret, cadat et privatus sit a regimine sue potestarie. Alia vero malleficia supra specificata teneatur inquirere et punire infra otto dies postquam ei denuntiatum esset vel ad eius notitiam pervenisset; quod si non faceret, perdat de suo salario libras quingentas f. p. (ll). Et si infra dicta tempora (mm) dominus potestas predicta executioni non mandaverit, ut est dictum, post ipsos terminos, dominus defensor et capitaneus ipsa malleficia teneatur inquirere et punire, postquam ei denuntiatum esset vel ad eius notitiam pervenisset, modo predicto, infra alios quinque dies, scilicet malleficia mortis et vulneris vultus et debilitationis membri (nn), alia vero (oo) malleficia predicta infra otto dies, ut dictum est; quod si non faceret et negligens fuerit, in predictis tribus casibus, scilicet mortis, vulneris (pp) vultus et debilitationis membri, sit privatus sua iurisditione et offitio capitanie et in aliis casibus perdat de suo salario libras quingentas f. p. (qq). Et si dicta malleficia punita non fuerint per dominum potestatem, ut dictum est, apotece omnes artificum civitatis Florentie stare et teneri debeant clause et firmate per omnes artifices civitatis Florentie. Et quod interim nullum laborerium fiat, sed ipsi artifices armati et muniti stent et permaneant donec predicta omnia effectui demandentur, /[c.9r]/ ut supra dictum est, sub pena librarum xxve f. p. aufferenda per dominum capitaneum contra facienti; et contra (rr) omnes et singulos artifices predicta non servantes, dominus capitaneus habeat merum et purum arbitrium in inquirendo, cognoscendo (ss) et puniendo. Et vexillifer iustitie teneatur et debeat cum effectu facere et procurare quod predicta et quodlibet predictorum effectui demandentur infra tempus et tempora suprascripta, sub pena librarum ducentarum f. p. eidem vexillifero auferenda per dominum capitaneum.

[Hoc] tamen salvo (tt) et specialiter addito, quod domino Tebaldo de Bruxatis (uu) nunc potestati Florentie (vv), si predicta maleficia investigare et inquirere non potuerit (ww), et magnates ea conmictentes seu conmicti facientes non punierit infra predictos terminos, ut dictum est, liceat (xx), post dictos terminos, de predictis inquirere, investigare et punire (yy), ut dictum est; dummodo predicta effectui mandet infra tempora sibi per statuta comunis assignata (zz), ita quod idem dominus Tebaldus (aaa) presens (bbb) potestas in aliquam penam non incidat predictis occasionibus (ccc), si predicta fecerit infra terminum in statutis contentum (ddd).

Et, ut temeraria audatia illorum qui talia commictere non formidant sicut expedit refrenetur, et pro honore regiminis domini potestatis (eee) et pro libertate et bono statu popularium conservando (fff), provisum et ordinatum est quod (ggg), si contigerit aliquem ex magnatibus civitatis vel comitatus Florentie commictere vel commicti facere aliquod malleficium (hhh) in personam alicuius popularis civitatis vel comitatus Florentie, ex quo malleficio mors sequatur, vel (iii) faciei vituperatio ex enormi vulnere, seu membri abscisio, ita quod ipsum membrum a reliquo (jjj) corpore separetur (kkk), dominus potestas (lll) civitatis Florentie teneatur et debeat proprio sacramento, incontinenti sine dilatione aliqua cum ad ipsius notitiam pervenerit dictum maleficium fore conmissum, de conscientia vexilliferi iusticie facere pulsare ad martellum campanam suam, et banniri facere publice per civitatem quod dicti M pedites electi armati concurrant et ire sine mora festinent ad domum dicti vexilliferi. Et incontinenti ipse vexillifer iusticie, una (mmm) cum predictis peditibus, armatus, et cum vexillo iusticie, ad domum sive palacium domini potestatis (nnn) vadat. Et tunc dictus dominus potestas (ooo) mictat et mictere teneatur et debeat (ppp), omni occasione (qqq) et dilatione remotis, unum vel plures (rrr) ex iudicibus seu militibus suis, cum illis ex suis familiaribus quos voluerit, cum dictis vexillifero et peditibus (sss), viriliter et potenter ad domos et bona talis magnatis commictentis vel commicti facientis malleficium aliquod ex proxime (ttt) predictis; et ipsas domos et bona in civitate, burgis et subburgis Florentie existentia funditus et radicitus destruere et devastare, seu destrui et devastari totaliter facere, antequam a loco discedant ubi erunt posita dicta bona. In aliis vero ceteris (uuu) malleficiis suprascriptis per magnates in populares ut predicitur commissis, ex quibus mors seu membri a reliquo corpore separatio vel faciei (vvv) ex enormi vulnere vituperatio non sequeretur (www), pro quibus bona dictorum (xxx) magnatum, iamdicta malleficia commictentium vel commicti facientium, destrui et devastari deberent secundum modum prescriptum, illud idem observetur et fiat per dictos dominum (yyy) potestatem et (zzz) vexilliferum et pedites et familiam potestatis (aaaa) post decem dies elapsos a die con/[c.9v]/dempnationis facte de (bbbb) tali malefactore magnate (cccc) ipsa maleficia vel eorum aliquod commictente vel commicti faciente; nisi infra (dddd) decem dies predictos dicta condempnatio fuerit comuni Florentie integraliter exsoluta (eeee). Et semper cum dictus vexillifer (ffff) ibit, cum dictis (gggg) familia potestatis et (hhhh) peditibus ad dicta bona destruenda, ut dictum est, vexilliferi omnium suprascriptarum artium, cum hominibus suarum artium, esse et stare debeant armati et parati ad accedendum ad (iiii) dominum capitaneum viriliter et potenter, et ad ipsius mandata in omnibus obediendum, sicut de ipsius domini capitanei voluntate ac mandato processerit (jjjj).

(a) i(m)po(s)itis scritto su rasura

(b) Segue p(o)p(u)lares depennato.

(c) Mano A coeva De penis - Rubrica

(d) Segue v(e)l potentibus depennato.

(e) quomodocumque nell'interlineo superiore

(f) Segue q(uod) depennato.

(g) Segue seu potente(m) depennato.

(h) Segue s depennato.

(i) s(cilicet) nell'interlineo superiore

(j) deva- nell'interlineo superiore

(k) magnate corretto su magnatis.

(l) estimatione corr. da examinatione: esti- corr. nell'interlineo sopra exam- depennato e i traformata nel primo tratto di m

(m) Segue probabilmente ulnera depennato.

(n) Nel margine sinistro mano A infra x dies a die conmissi maleficii, quando ad dicti domini (segue ca- depennato) potestatis noticiam pervenerit conputandos depennato.

(o) Mano A nell'interl. sup. a die co(n)de(m)pnat(ionis)

(p) Mano A nell'interl. sup. p(er) d(i)c(tu)m d(omi)n(u)m potestatem

(q) Mano A nell'interl. sup. scilicet

(r) Mano A nell'interl. sup. -stentur et deva-

(s) Ms. fideiussisset

(t) Ms. solverit. B solverit

(u) si nell'interl. sup.

(v) integre nell'interl. sup.

(w) Segue in depennato.

(x) Nel margine destro mano A exi(n)ste(n)tia - Flor(entie)

(y) Segue prob. p(ro) depennato

(z) Segue integ(ram) depennato.

(aa) Segue ta(m)qu- depennato.

(bb) Mano A nel margine destro e nell'interl. sottostante ipsa - est

(cc) v(e)l p(er)cute(re)t nell'interl. sup.

(dd) v(e)l p(e)rcuti nell'interl. sup.

(ee) Mano A nell'interl. sup. p(er) d(omi)n(u)m pot(estatem)

(ff) seu p(er)cussio(n)e nell'interl. sup.

(gg) Nel margine destro: croce greca con no(ta) nel quadrante in alto a sinistra

(hh) prosit corr. nell'interl. sup. sopra possit depennato

(ii) vel offendi facienti nell'interl. sup.

(jj) Nel margine sinistro: no(ta)

(kk) Et corr. nell'interl. sup. sopra item q(uod) depennato. Margine sinistro: croce greca.

(ll) Con segno di richiamo nel margine sinistro salvo quod domino Tebaldo, nunc potestati Florentie, toto tempore sue potestarie si infra dicta tempora et terminos, si ea infra tempora et terminos scriptos (B suprascriptso) investigare, cognoscere et punire non potuerit (si infra - potuerit con segno di richiamo sottostante), liceat etiam post dictos terminos in predictis malleficiis procedere et et ea punire modo predicto et investigare, depennato. B om. si infra dicta tempora et terminos.

(mm) Segue d(i)c(t)us depennato.

(nn) Segue et depennato.

(oo) v(er)o nell'interl. sup.

(pp) Segue vl depennato.

(qq) B fa seguire [hoc] t(a)m(en) - co(n)te(n)tum. Cfr. nota ddd

(rr) Segue p(re)d(i)c(t)os depennato

(ss) cognoscendo nell'interl. sup.

(tt) Seguono due lettere depennate

(uu) de Bruxatis nell'interl. sup.

(vv) Segue toto t(em)p(o)r(e) sui reg(imin)is nell'interl. sup. e depennato.

(ww) i(n)vestigare et i(n)q(ui)rere non potuerit corr. nell'interl. sup. sopra no(n) i(n)vestigave(r)it et contra ea depennato

(xx) Segue et […] toto t(em)p(o)r(e) sui regiminis depennato e corr. nell'interl. sup. sopra i(m)pune etiam depennato

(yy) Segue l depennato

(zz) Segue in casibus an(te)d(i)c(t)is depennato

(aaa) Segue parola depennata

(bbb) p(resen)s nell'interl. sup.

(ccc) Lettura incerta

(ddd) Mano A con segno di richiamo nel margine inf. di c. 8v [Hoc] t(a)m(en) - co(n)te(n)tum. Ma B lo inserisce in luogo diverso. Cfr. nota qq

(eee) pot(estatis) corr. nell'interl. sup. sopra capit(anei) depennato

(fff) Segue dominus depennato; mano A con segno di richiamo nel margine sinistro et pro honore - conservando

(ggg) provisu(m) et ordinatu(m) e(st) q(uod) corr. nell'interl. sup. sopra d(i)c(t)us vexillifer iustitie depennato

(hhh) Segue e depennato.

(iii) Segue vu depennato

(jjj) reliquo nell'interl. sup.

(kkk) Segue teneatur et debeat inco(n)tinenti, sine dilatio(n)e, armatus, cu(m) vexillo iustitie et cu(m) d(i)c(t)is mille peditibus armatis (armatis nell'interl. sup.), et ip(s)i pedites cu(m) eo seq(ui), et cum aliquo v(e)l aliquibus ex familiaris d(omi)ni pot(estati)s, ire depennato

(lll) potestas corr. nell'interl. sup. sopra defensor et capitan(eus) artiu(m) et artificu(m) depennato

(mmm) una nell'interl. sup.

(nnn) potestatis corr. nell'interl. sup. sopra capitanei depennato

(ooo) potestatis corr. nell'interl. sup. sopra capit(anei) depennato. Segue cu(m) d(i)c(t)is capit(anei), vexillifero et peditibus o(mn)i occasio(n)e et dilatio(n)e remotis debeant depennato

(ppp) et debeat corr. nell'interl. sup. sopra sine aliq(ua) dilatio(n)e depennato.

(qqq) B ecceptione

(rrr) v(e)l plures nell'interl. sup.

(sss) mano A con segno di richiamo nel margine sinistro dominus potestas - vexillifero et peditibus

(ttt) p(ro)x(ime) nell'interl. sup.

(uuu) ceteris corr. nell'interl. sup. sopra et p(ro) aliis depennato

(vvv) Segue enor- depennato

(www) non sequeretur con segno di richiamo nel margine destro

(xxx) Segue malefactorum depennato

(yyy) Segue capitaneum et depennato

(zzz) Mano A con segno di richiamo nel margine destro d(omi)n(u)m (segue capit(aneum et depennato) potestatem et; segue prob. eius iudicem depennato

(aaaa) familia(m) pot(estatis) corr. nell'interl. sup. sopra familia(m) pot(estat)is depennato

(bbbb) Segue d(i)c(t)o mal- depennato

(cccc) Segue d(i)c(t)a depennato

(dddd) Segue ipo depennato

(eeee) Segue et t(unc) depennato

(ffff) vexillifer corr. nell'interl. sup. sopra d(omi)n(u)s cap(itaneus) depennato.

(gggg) Segue vexilli- depennato

(hhhh) Mano A nel margine destro familia potestatis et; segue et ripetuto

(iiii) Segue ipsum depennato

(jjjj) Et semper - processerit nello spazio compreso tra questa rubrica e l'inizio della successiva e nel margine destro

Vedi: immagine 1 | immagine 2 | immagine 3 | immagine 4

Su concessione del Ministero per i Beni e le Attività Culturali, Archivio di Stato di Firenze: concessione del 1 luglio 2009, protocollo n. 4571, allegati 28.28.01/215.