Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Provvisione

1293 gennaio 18 Firenze

/12r/ [VIII] De pena popularis per magnatem offensi vel iniuriati, non denunciantis iniuriam, vel offensam. Rubrica (a).

Item provisum et ordinatum est quod, in omnibus et singulis supradictis casibus, quilibet qui offenderetur, teneatur et debeat denuntiare domino potestati (b) ea que ad ipsius offitium spectant, et domino defensori ea que ad suum offitium pertinent; videlicet, filius vel filii mortui seu occisi, si maior vel maiores fuerint XIIII (c) annis; vel si minores essent, eorum tutores, et si tutores non haberent, eorum fratres, et si fratres non haberent, eorum propinqui, infra tertiam diem post commissum maleficium in civitate Florentie; si vero commissum fuerit in comitatu, infra decem (d) dies, sub pena librarum centum florenorum parvorum, per dominum (e) potestatem vel capitaneum auferenda ei qui contra fecerit. Et si viveret vulneratus vel offensus in persona, teneatur denuntiare seu denuntiari facere potestati iniuriam sibi factam infra (f) tertiam diem, si offensus vel vulneratus fuerit in civitate, burgis vel subburgis civitatis Florentie (g), si vero in comitatu infra decem dies, sub pena librarum L f. p., eidem per dominum potestatem auferenda, et quotiens. Illi vero quibus iniuria, violentia seu molestia illate essent in possessionibus, domibus seu terris, seu eorum laboratoribus (h), inquilinis seu colonis, teneantur (i) denuntiare domino defensori infra XV dies post talem iniuriam et violentiam et molestiam (j) factam sive illatam, sub pena librarum L f. p., eidem qui contra fecerit per dominum capitaneum aufereuda. Et nichilominus predicta omnia et singula malleficia predicti domini potestas et capitaneus teneantur inquirere et investigare et punire eorum arbitrio, ut predictum est.

(a) Il titolo della rubrica č scritto nel margine superiore della carta.

(b) Segue in depennato.

(c) XIIII corretto nell'interlineo superiore su duodecim depennato.

(d) decem corretto nell'interlineo superiore su quindecim depennato.

(e) Segue capitaneum auf- depennato.

(f) B in.

(g) Segue sub depennato.

(h) laboratoribus corretto da laboribus aggiungendo -rto- nell'interlineo superiore.

(i) B teneatur.

(j) Segue sibi depennato.

Su concessione del Ministero per i Beni e le Attivitā Culturali, Archivio di Stato di Firenze: concessione del 1 luglio 2009, protocollo n. 4571, allegati 28.28.01/215.