Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Provvisione

1294 agosto 3 e 4 Firenze, nella chiesa di San Pietro Scheraggio

[55r] In Dei nomine amen. Anno Sue salutifere Incarnationis millesimo cc° lxxxxiiii°, indictione septima. Die tertie intrante mense augusti. Nobilis vir dominus Rainaldus domini Manentis de Spoleto, Defensor artificum et artium, Capitaneus Populi et Comunis et Conservator Pacis civitatis Florentie Consilium Centum virorum eiusdem Comuni precona convocatione campaneque sonitu fecit in ecclesia Sancti Petri Scheradii more solito congregari. In quo quidem Consilio ante omnia per me B. notarium subscriptum lecta fuerunt infrascripta capitula constituti domini Defensoris et Capitanei et etiam Comunis Florentie que infrascriptis infra propositis seu in aliquo infrascriptorum contradicere videbantur. Quorum capitulorum constituti domini Defensoris et Capitanei lectorum ut dictum est primum positum est sub Rubrica: "De iuramento domini Defensoris" et cetera, et incipit: "Dominus Defensor" et cetera; secundum est sub Rubrica: "Quod teneatur dominus Defensor observare statuta Comunis Florentie et incipit: "Statutum et ordinatum est" et cetera; tertium est sub Rubrica: "De cognitione domini Defensoris et suorum iudicum" et incipit: " Possit cognoscere" et cetera. Capitulorum vero constituti Comunis Florentie etiam lectorum ut dictum est primum positum est sub Rubrica: " De iuramento Potestatis" et incipit: " Ego qui sum electus Potestas" et cetera; secundum est sub Rubrica: "De pignoribus non tollendis" et incipit: "Pro aliquo mallificio" et cetera.

Quibus capitulis constitutorum lectis ut dictum est, post debitam provisionem et deliberationem per dominos Priores artium et Vexilliferum iustitie super infrascriptis solempniter factam, predictus dominus Defensor et Capitaneus, presentibus et volentibus iamdictis dominis Prioribus et Vexillifero in dicto presenti Consilio Centum virorum infrascripta proposuit et in hiis et super hiis infrascriptis sibi pro Comuni consilium dari petiit sub hac forma: videlicet si placet et videtur iamdicto presenti Consilio Centum virorum omnia et singula infrascripta que in dicto presenti Consilio infra particulariter et immediate proposita et expressa sunt fore utilia pro Populo et Comuni Florentie et utile fore pro ipso Populo et Comuni de hiis et super hiis omnibus et singulis infrascriptis ac etiam de absolutione et super absolutione et correctione predictorum capitulorum constitutorum lectorum ut dictum est et aliorum quorumlibet statutorum, ordinamentorum et reformationum Consiliorum infrascriptis seu in aliquo infrascriptorum quomodolibet contradicentium teneri et fieri omnia Consilia opportuna, ita et taliter quod ab eisdem et eorum statutis ordinamentis et consiliorum reformationibus (a) et eorum observatione domini Potestas, Defensor et Capitaneus presentes et futuri eorumque familie, Priores artium et Vexillifer iustitie, consiliarii utriusque Consilii, ego B. notarius infrascriptus et omnes alii quos predicta seu infrascripta tangerent vel ad ea quomodolibet tenerentur quo ad ea et eorum occasione et in quantum in hiis contradicerent vel obstarent sint liberaliter et totaliter absoluti. Non obstante eo quod ipsa capitula, statuta et ordinamenta sint precisa, et quod in eis dicatur quod absolvi vel mutari non possint, et quod de eis absolvendis vel mutandis non possit provideri et deliberari seu Consilium fieri vel teneri. Primo videlicet:
(b) super infrascripta provisione et deliberatione super infrascriptis per dominos Priores artium et Velifferum iustitie nunc in offitio residentes edita et facta et per me B. notarium infrascriptum in presenti Consilio seriatim lecta, et super providendo, ordinando, aprobando et firmando omnia et singula que in ipsa infrascripta provisione et deliberatione contenentur et scripta sunt.

Cuius quidem provisionis et deliberationis tenor talis est:
Cum multi ex magnatibus civitatis et comitatus Florentie qui secundum formam statutorum Comunis Florentie et [55v] Ordinamentorum iustitie satisdare tenentur et debent tamquam magnates ab ipsis satisdationibus inveniantur alleviati per offitium dominorum Priorum artium et Vexilliferi iustitie pro tempore existentium et satisdederint pro minima quantitate ita quod propter dictam minimam satisdationem mallificia et excessus committere et facere non formidant, per dominos Priores artium et Vexilliferum iustitie nunc in offitio residentes, super infrascriptis intellecta et cognita voluntate quamplurium popularium civitatis Florentie, et in hiis prehabitis diligenti examinatione, deliberatione et consiliis quamplurium sapientum virorum, nec non inter ipsos Priores et Vexilliferum super hiis secundum formam statutorum solempni scruptinio ad pissides et balloctas celebrato et facto provisum, deliberatum et ordinatum est, ad hoc ut magnates de cetero ab excessibus et mallifitiis attenantur et ut populares in tranquillo et pacifico statu vivere possint et etiam ad fortificationem felitium Ordinamentorum iustitie, quod siquis ex magnatibus civitatis vel comitatus Florentie qui tamquam magnas satisdare tenetur vel pro quo satisdari debet commiserit in futurum aliquod mallifitium, delictum vel excessum in persona alicuius popularis civitatis vel comitatus Florentie et reperiatur satisdedisse vel pro eo satisdatum fuisse non tamen de quantitate et usque in quantitatem librarum duorum milium florenorum parvorum et talis magnas condempnatus fuerit, fideiussores eius solum teneantur et cogantur pro ea quantitate peo qua reperiantur fideiussisse pro tali magnate. Et si condempnatio que fiet de tali magnate excederet summama quantitatis pro qua fideiusserint tales fideiussores in eo casu ad solvendum complementum et summam ipsius condempnationis excedentem summa et quantitatem huiusmodi satisdationis, pater pro filio, et filius pro patre, et frater pro fratre ex eodem patre, et patruus pro nepote et nepos pro patruus, et avus paternus pro nepote et nepos pro avo paterno, secundum ordinem usque in quantitatem librarum trium milium florenorum parvorum, tantum si usque in dictam quantitatem ascenderet condempnatio et si tantum non ascenderet condempnatio usque ad complementum ipsius condempnationis teneantur et effectualiter compellantur.

Item quod nullus ex magnatibus possit portare aliqua arma deffensibilia prohibita per statuta Comunis qui satisderit vel pro quo satisdatum sit pro minori quantitate librarum quingentarum florenorum parvorum, nisi prestiterit idoneam securitatem pro armis deffensibilibus portandis de libris quingentis florenorum parvorum ad minus.

Item quod predicta omnia et singula sunt utilia pro Populo et Comuni Florentie et quod utile est pro ipso Populo et Comuni de hiis et super hiis omnibus et singulis teneri et fieri omnia Consilia opportuna; ac etiam de de absolutione et super absolutione, mutatione et correctione statutorum, ordinamentorum et reformationum Consiliorum in predictis vel aliquo predictorum quomodolibet contradicentium vel obstantium.

[59r] […] Predicta quorum ordinamenta et provisiones et omnia et singula in eis contenta valeant et teneant et plenam obtineant firmitatem et effectualiter et inviolabiliter per quodlibet regimen et per ceteros offitiales dicti Comunis presentes et futuros et per Comune Florentie observentur et executioni mandentur usque ad kallendas mensis ianuarii proxime venturas iuxta ipsorum continentiam et tenorem. Non obstantibus aliquibus statutis vel ordinamentis seu consiliorum reformationibus in predictis vel aliquo predictorum quomodolibet contradicentibus. Salvo tamen, et expresse in prescriptis proviso, quod si predicta in presenti Consilio supra proposita vel aliquod predictorum seu ea que super hiis firmari contingerint essent in aliquo contraria Ordinamentis iustitie in quantum ipsis Ordinamentis iustitie contradicerent vel obstarent non valeant nec teneant et nullam obtineant firmitatem, sed ipso iure pro infectis non propositis et non firmatis habeantur et sint.
(c) Ser Uguccione Rugerocti notarius consiliarius predicti Consilii, surrexit et arengando consuluit suprascripta omnia et singula in dicto presenti Consilio ut prescriptum est supra proposita fore utilia pro Populo et Comuni Florentie et utile fore pro ipso Populo et Comuni de hiis et super hiis omnibus et singulis teneri et fieri omnia Consilia opportuna modo et forma supra proxime et immediate propositis et expressis.
Super quibus omnibus supra proxime propositis in predicto Consilio Centum virorum per predictum dominum Defensorem et Capitaneum, secundum formam Ordinamentorum canonicçatorum scruptatis voluntatibus dictorum consiliariorum in ipso Consilio existentium, et facto partito ad pissides et balloctas in ipsius Consilii reformatione placuit et visum fuit septuaginta ex dictis consiliariis ponentibus balloctas in pisside alba in qua scriptum est sic et per eos provisum obtentum et firmatum fuit suprascripta omnia et singula [59v] in dicto presenti Consilio ut prescriptum est supra proposita fore utilia pro Populo et Comuni Florentie et utile fore pro ipso Populo et Comuni de hiis et super hiis omnibus et singulis teneri et fieri omnia Consilia opportuna modo et forma supra proxime et immediate propositis et expressis. Illi vero quibus predicta displicuerunt ponentes balloctas in contrarium in pisside rubea in qua scriptum est non fuere solummodo novem numero computati.
Extractis de dictis pissidibus visis et numeratis dictis balloctis in ipsius Consilii presentia et conspectu.
Presentibus testibus domino Nicola Francisci de Spoleto milite predicti domini Capitanei et Braccino Braccii precone eiusdem domini Capitanei et aliis.

Item, in eisdem anno, indictione et die. Mandato suprascripti domini Rainaldi Defensoris et Capitanei Populi et Comunis Florentie Consilium Spetiale et Generale eiusdem domini Denfesoris et Capitanei et Capitudinum xiicim maiorum artium civitatis Florentie precona convocatione campaneque sonitu in ecclesia Sancti Petri Scheradii factum fuit et more solito congregatum.
In quo quidem Consilio per me B(onsignorem) notarium subscriptum seriatim exposita et lecta fuerunt omnia et singula que in prescripto Consilio Centum virorum predicto die tertio presentis mensis augusti solempniter celebrato ut supra proxime et immediate scriptum est proposita, provisa, deliberata et reformata fuerunt prout et secundum quod in ipso Consilio Centum virorum plenius exprimuntur.
Quibus omnibus sic expositis et lectus ac etiam ibidem in dicto presenti Consilio lectis capitulis constitutorum domini Capitanei et Comunis Florentie de quibus supra in iamdicto Consilio Centum virorum spetialis et expressa mentio habetur, predictus dominus Defensor et Capitaneus, presentibus et volentibus dominis Prioribus artium et Vexillifero iustitie in predicto solummodo Consilio spetiali et Capitudinum predictarum separatim a dicto generali Consilio secundum formam statutorum ab una parte dicte ecclesie congregato predicta omnia et singula eodem modo proposuit Consilium in hiis et super hiis sibi pro Comuni exiberi et dari petens, videlicet si placet et videtur iamdicto presenti Consilio Spetiali et Capitudinum utile fore pro Comuni predicto teneri et fieri omnia Consilia opportuna de predictis et super predictis omnibus et singulis de quibus ut predicitur supra mentio habetur in predicto Consilio Centum virorum modo et forma ibidem plenius et expressius declaratis.

Migliaccius Salvi pelliparius consiliarius predicti Consilii surrexit et arengano consuluit utile fore pro Comuni predicto teneri et fieri omnia Consilia opportuna de predicti et super predictis omnibus et singulis in dicto presenti Consilio supra propositis modo et forma in ipso presenti Consilio ac etiam in prescripto Consilio Centum virorum de quo supra dicitur notaris plenius et expressis.
Exquisita igitur voluntate predicti Consilii Spetialis et Capitudinum predictarum super predictis omnibus in ipso Consilio ut predicitur supra propositis et primo per predictum dominum Defensorem et Capitaneum facto et revoluto partito ad sedendum et levandum et postmodum ad pissides et balloctas secundum formam statutorum in ipsius Consilii reformatione placuit et visum fuit quinquagintaquatuor ex dictis consiliariis et Capitudinum in dicto Consilio residentibus, ponentes balloctas in pisside alba in qua scriptum est sic et per eos provisum obtentum et firmatum fuit utile fore pro Comuni predicto teneri et fieri omnia Consilia opportuna de predictis et super predictis omnibus et singulis in dicti presenti Consilio supra propositis modo et forma in ipso presenti Consilio ac etiam in prescripto Consilio Centum virorum de quo supra dicitur notatis plenius et expressis.
Illi vero quibus predicta displicuerunt [60r] ponentes balloctas in contrarium in pisside rubea in qua scriptum est non fuere solummodo septem numero computati.
Extractis de dictis pissidibus visis et numeratis dicti balloctis in ipsius Consilii presentia et conspectu.
Presentibus testibus domino Nicola Francisci de Spoleto milite predicti domini Capitanei et Leone Poggi precone eiusdem domini Capitanei et aliis.

Item incontinenti et immediate, predicto die tertio mensis augusti, et presentibus testibus supra proxime scriptis. In predicto Consilio Generali et Spetiali domini Defensoris et Capitanei et Capitudinum predictarum ut scriptum est in dicta ecclesia congregato, presentibus et volentibus predictis dominis Prioribus et Vexillifero, prefatus dominus Defensor et Capitaneus omnia et etiam infrascripta proponens in hiis et super hiis sibi pro Comuni consilium exiberi petiit sub hac forma: videlicet quid et quomodo videtur et placet dicto presenti Consilio providere ordinare et firmare in predictis et super predictis omnibus et singulis supra expressis in prescripto Consilio Centum virorum dicto die tertio presentis mensis augusti ut predicitur celebrato et facto.
Super quibus per ipsum Consilium Centum virorum ac etiam per predictum Consilium Spetiale et Capitudinum iam provisum et deliberatum et obtentum est secundum quod supra proxime et immediate in ipsis Consiliis plenius est expressum.

Ser Matheus Billiocti notarius consiliarius predicti Consilii surrexit et arengando consuluit quod suprascripta omnia et singula que in dicti presenti Consilio supra proposita et in dicto Consilio Centum virorum de quo supra dicitur plenius expressa sunt et super quibus per ipsum Consilium Centum virorum et etiam per predictum Consilium Spetiale et Capitudinum et predicte iam provisum deliberatum et obtentum est presentis Consilii auctoritate et vigore plenam obtineant firmitatem. Et in hiis omnibus et singulis procedatur observetur et fiat in omnibus et per omnia absolutis correctis et sublatis capitulis constitutorum ordinamentis et Consiliorum reformationibus et ab eisdem absolutis hiis omnibus de quibus in spetie vel genere supra dicitur prout et secundum quod supra plenius et expressius in ipsis Consiliis est notatum.
In reformatione cuius Consilii peraudito consilio in predictis exibito et demum per predictum dominum Defensorem et Capitaneum secundum formam statutorum facto et revoluto partito ad sedendum et levandum super predictis omnibus supra propositis placuit quasi omnibus in dicto Consilio existentibus et per eos provisum obtentum et firmatum fuit quod suprascripta omnia et singula que in hoc presenti Consilio supra proposita et in prescripto Consilio Centum virorum per ordinem notata et expressa sunt et super quibus per ipsum Consilium Centum virorum et etiam per predictum Consilium Spetiale et Capitudinum ut predictum iam provisum deliberatum et obtentum est presentis Consilii auctoritate et vigore valeant et teneant et plenam obtineant firmitatem et in hiis omnibus et singulis procedatur observetur et fiat in omnibus et per omnia, absolutis correctis et sublatis omnibus et singulis capitulis constitutorum ordinamentis et Consiliorum reformationibus, et ab eisdem absolutis hiis omnibus de quibus in spetie vel genere supra diciur prout et secundum quod supra plenius et expressius in ipsis Consiliis est notatum.
Ego Bonsegnore olim Guecçi, imperiali auctoritate notarius Mutinensis, et nunc Consiliorum domini Capitanei et Comunis Florentie pro ipso Comuni scriba hiis omnibus interfui eaque publice scripsi.

[65v] In Dei nomine amen. Anno Sue salutifere Incarnationis millesimo cc° lxxxxiiii° indictione septima. Die quarto intrante mense augusti. Nobilis vir dominus Pinus de Vernatiis de Cremona, Comunis Florentie seconda vice Potestas Consilium Generale trecentorum et Spetiale nonaginta virorum et Capitudinum xiicim maiorum artium eiusdem civitatis et Comunis Florentie precona convocatione campaneque sonitu in ipsius Comunis pallatio fecit more solito congregari.
In quo quidem Consilio per me B(onsignorem) notarium subscriptum exposita et seriatim lecta fuerunt omnia et singula que in Consilio et per Consilium Centum virorum eiusdem Comunis et subsequenter in Consiliis et per Consilia Spetiale et Generale domini Capitanei et Defensoris et Capitudinum artium predictarum successive et debito modo et ordine celebrata et factra iuxta formam Ordinamentorum canonicçatorum et statutorum dicti Comunis super infrascriptos et circa infrascripta, ac etiam super absolutione inritatione et correctione statutorum, ordinamentorum et reformationum Consiliorum in hiis infrascriptis quomodolinet contradicentium vel obstantium solempniter die tertio eiusdem presentis mensis augusti proposita, provisa, obtenta et firmata fuerunt, prout et secundum quod in actis ipsorum Consiliorum manu mei B(onsignoris) notarii subscripti publice scriptis pleniu sunt expressa (d).

(a) statutis - reformationibus sul margine sinistro, con un segno di richiamo.

(b) Sul margine sinistro, di mano del secolo XV: De satisdatione magnatum

(c) Sul margine sinistro vi è un segno di paragrafo.

(d) Il testo della provvisione s'interrompe a questo punto, per la perdita delle carte successive.

Vedi: immagine 1 | immagine 2 | immagine 3 | immagine 4 | immagine 5

Su concessione del Ministero per i Beni e le Attività Culturali, Archivio di Stato di Firenze: concessione del 1 luglio 2009, protocollo n. 4571, allegati 28.28.01/215.