Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Provvisione

1295 luglio 6 Firenze

/c. 7v/ [VI] DE PENIS IMPOSITIS ET ORDINATIS CONTRA MAGNATES OFFENDENTES POPULARES.
Ordinatum est etiam et provisum quod, si aliquis de magnatibus civitatis vel districtus Florentie quomodocumque, scilicet studiose vel premeditate, interficeret vel interfici faceret seu vulneraret vel vulnerari faceret aliquem popularem (a) /[c.8r]/ civitatis vel comitatus Florentie, ita quod de ipsis vulneribus seu vulnere mors sequeretur, dominus potestas ipsum talem magnatem facientem seu fieri facientem tale mallefitium et quemlibet eorum, scilicet tam facientem quam fieri facientem, condempnet in capite et capud ei et eis faciat amputari ita quod moriatur, si in fortiam comunis Florentie pervenerit; et nichilominus eorum et cuiusque ipsorum bona omnia debeat et teneatur facere devastari et destrui et eis destructis et devastatis publicentur comuni Florentie et ad comune Florentie faciat pervenire. Si vero in fortiam comunis Florentie tales malefactores non pervenerint, nichilominus pena capitis condempnentur ita quod, si aliquo tempore pervenerint in fortiam comunis Florentie, capud amputetur ei vel eis ita quod moriantur; et omnia eorum bona devastentur et destruantur et eis devastatis perveniant in comuni Florentie. Et nicchilominus fideiussores talis magnatis et malefactoris, qui pro ipsis malefactoribus fideiussissent apud comune Florentie, compellantur et compelli debeant per dominum potestatem solvere comuni Florentie illam quantitatem pecunie pro qua fideiussissent pro ipso magnate et malefactore vel altero eorum; et quod talis fideiussor, pro ipsa quantitate pecunie quam solveret, habeat regressum in bonis talis malefactoris devastatis et destructis, facta diligenti extimatione de talibus bonis. Et illud quod superfuerit de talibus bonis perveniat in comuni Florentie. Hoc expresso, intellecto addito et declarato in omnibus supradictis quod ille solummodo qui, ut infra dicetur, fiet capitaneus homicidii penis supradictis puniatur. Reliqui vero magnates, qui dicto homicidio interfuerint et percusserint huiusmodi popularem, in libris duobus milibus f. p. pro quolibet eorum comuni Florentie condempnentur. Alii vero magnates qui aliter de dicto homicidio culpabiles fuerint, in libris mille f. p. pro quolibet eorum comuni Florentie condempnentur. Et procedatur ad exactionem ipsarum condempnationum per compulsionem ipsorum fideiussorum et destructionem bonorum, ut supra dictum est. Et pro dicto homicidio fieri (b) possit unus capitaneus tantum de facientibus et unus capitaneus tantum de fieri facientibus dictum /[c.8v] homicidium, qui pena capitis et in (c) destructione suorum bonorum puniatur, ut supra dictum est. Et fiat ipse capitaneus dicti homicidii a coniuncto vel coniunctis occisi. Et si ipsi coniuncti requisiti per regimen Flor(entie) non facerent dictum capitaneum, tunc potestas vel capitaneus, coram quo fieret dictus processus, faciat et facere teneatur (d) ipsum capitaneum per suam inquisitionem et offitium et ipsum capitaneum punire et condempnare modo predicto.

Si vero aliquis magnas vulneraret seu vulnerari faceret cum aliquo genere ferramenti seu armorum aliquem popularem civitatis vel comitatus Florentie studiose vel premeditate in vultu, ita quod sanguis exiret de ipso vulnere et vulnus esset enorme, vel in aliquo menbro studiose vel premeditate vulneraverit seu vulnerari fecerit, ita quod de ipso menbro debilitatus remaneret, si in fortiam comunis Florentie pervenerit, tam faciens quam fieri faciens per potestatem condempnetur in libris duobus milibus (e) f. p. quam condempnationem, si non solveret, infra decem dies a die condempnationis amputetur ei manus dextra ita quod separetur a bracchio. Si vero non venerit in fortiam comunis per dictum dominum potestatem, in libris duobus milibus condempnetur, et si aliquo tempore in fortiam comunis Florentie pervenerit et infra decem dies condempnationem non solverit, amputetur ei manus ita quod a bracchio separetur omnino. In quo casu, scilicet si non venerit in fortiam comunis, bona omnia ipsius talis magnatis non venientis destruantur et devastentur et devastata deveniant in comuni. Et nicchilominus fideiussores illius, qui non pervenerit in fortiam comunis, compellantur et compelli debeant per dominum potestatem solvere comuni Florentie illam quantitatem pecunie pro qua fideiussissent pro eis apud comune Florentie, habituri regressum in bonis sic devastatis pro quantitate quam solverint, facta tamen extimatione dictorum bonorum, ut dictum est; et residuum bonorum remaneat apud comune Florentie. Salvo quod si fideiussores talis condempnati solverint (f) infra decem dies a die condempnationis integre dictam condempnationem, bona talis condempnati existentia extra civitatem, burgos et suburgos Florentie non devastentur vel publicentur; et regressum habeant (g) /[c.9r]/ dicti fideiussores, ut dictum est solventes, in bonis talis condempnati; et nichil amplius tales fldeiussores ratione sue fideiussionis solvere compellantur ipsa de causa, scilicet si solverint dicto comuni integre quantitatem pro qua fideiussissent, ut dictum est. Hoc expresso, intellecto et declarato et addito quod, pro uno vulnere vultus vel debilitatione menbri, ut dictum est, non possint vel debeant condempnari penis predictis nisi solummodo duo, scilicet faciens et fieri faciens ipsum vulnus. Alii vero, qui reperientur culpabiles de predictis, puniantur penis statuti comunis Florentie.

Si vero aliquis magnas civitatis vel comitatus Florentie studiose vel premeditate vulneraret vel percuteret vel vulnerari vel percuti faceret aliquem popularem civitatis vel comitatus Florentie cum aliquo genere armorum, ita quod sanguis exiret ex vulnere, nec mors fuerit secuta nec etiam vulnus enorme fuerit illatum in vultu, nec menbri debilitatio inde fuerit subsecuta, in hoc casu condempnetur per dominum potestatem in libris mille f. p. pro quolibet vulnere seu percussione, et si sanguis non exiret in libris quingentis f. p. tam faciens quam fieri faciens. Hoc expresso, intellecto, declarato et addito in omnibus supradictis quod pro uno vulnere seu percussione cum effusione seu (h) sine effusione sanguinis non possint vel debeant condempnari penis predictis nisi duo, scilicet faciens et fieri faciens ipsum (i) vulnus seu percussionem. Alii vero, qui reperientur culpabiles de predictis, puniantur penis statuti comunis Florentie. Et si vacuis manibus studiose vel premeditate percuteret vel percuti faceret ipsum popularem, condempnetur in libris (j) trecentis f. p., si in fortiam comunis Florentie pervenerit; et si non pervenerit in fortiam comunis, condempnari debeat in dictis quantitatibus, ut dictum est, et eorum bona debeant devastari et eis devastatis perveniant in comune; et nichilominus eorum fideiussores, qui pro eis vel aliquo eorum fideiussissent comuni Florentie, compellantur solvere comuni Florentie usque in dictas quantitates si pro tanta quantitate fideiussores extitissent; et si non /[c.9v]/ fideiussissent pro tanta, pro ea quantitate pro qua fideiussissent, solvere compellantur, habituri regressum in bonis eius pro quo solverint (k) usque in illa quantitate quam solverint (l). Salvo quod si fideiussores talis condempnati condempnationem factam solverint infra decem dies, bona talis condempnati non devastentur vel publicentur, sed regressum habeant tales (m) fideiussores adversus talem condempnatum et bona eius usque in quantitatem quam solverint (n) pro eodem.

Et in omnibus predictis casibus non prosit aliqua pax que redderetur ab aliquo dicto tali offendenti vel offendi facienti vel condempnato vel alteri pro eo recipienti quandocumque; et sufficiat probatio in predictis omnibus et quolibet predictorum contra ipsos magnates (o) facientes et fieri facientes et quemlibet eorum mallefitia supradicta vel aliquod eorum, saltem per tres testes probantes de publica fama, et per sacramentum offensi si viveret; et si non viveret per sacramentum filii vel filiorum suorum, si filium vel filios haberet; et si filium vel filios non haberet vel si haberet filium vel filios et essent minores quattuordecim annis, per sacramentum patris vel fratris offensi, vel alterius proximioris in gradu, si patrem vel fratrem non haberet; dummodo ad probandum dictam famam non admittantur vel recipiantur aliqui de domo passi iniuriam nec inimici illius qui diceretur offendisse, quorum testimonium de iure non admittitur. Et quod talis magnas etiam si solveret condempnationem de eo factam, nichilominus infra quinquennium non habeat aliquod offitium vel benefitium vel honorem a comuni vel pro comuni Florentie. Et in predictis omnibus et singulis dominus potestas habeat liberum arbitrium inquirendi et investigandi et cognoscendi; et teneatur et debeat ipsa mallefitia et quodlibet eorum investigare et codempnare contra facientes, ut dictum est, infra quintam diem post commissum mallefitium et postquam denuntiatum ei fuerit vel ad eius notitiam pervenerit, scilicet mallefitia mortis et vulneris enormis in vultu et debilitationis menbri; quod si non faceret, cadat et privatus sit a regimine sue potestarie. Alia vero mallefitia supra specificata teneatur inquirere /[c.10r]/ et punire infra octo dies postquam ei denuntiatum esset vel ad eius notitiam pervenisset; quod si non faceret, perdat de suo salario libras quingentas f. p. Et si infra dicta tempora dominus potestas predicta executioni non mandaverit, ut dictum est, post ipsos terminos dominus defensor et capitaneus ipsa mallefitia teneatur inquirere et punire, postquam ei denuntiatum esset vel ad eius notitiam pervenisset modo predicto, infra alios quinque dies scilicet mallefitia mortis et vulnerum enormium vultus et debilitationis menbri, alia vero mallefitia predicta infra octo dies, ut dictum est; quod si non faceret et negligens fuerit, in predictis tribus casibus, scilicet mortis, vulneris enormis vultus et debilitationis menbri, sit privatus sua iurisdictione et offitio capitanie, et in aliis casibus perdat de suo salario libras quingentas f. p.

Hoc declarato, intellecto et addito quod, si contigerit (p) aliquod predictorum mallefitiorum per aliquem magnatem vel magnates committi extra civitatem et comitatum seu districtum Florentie, potestas vel capitaneus, coram quo de ipso mallefitio cognoscetur, possit, teneatur et debeat inquirere et punire ipsum mallefitium infra terminum et dilationem competentem, qui et que per ipsum potestatem vel capitaneum cum consilio (q) priorum artium et vexilliferi iustitie assignatus fuerit secundum loci distantiam in quo diceretur mallefitium commissum fuisse. Et <si> dicta mallefitia punita non fuerint per dominum potestatem, ut dictum est, apothece omnes artificium civitatis Florentie stare et teneri debeant clause et firmate per omnes artifices civitatis Florentie. Et quod interim nullum laborerium fiat, sed ipsi artifices armati et muniti stent et permaneant donec predicta omnia effectui demandentur, ut supra dictum est, sub pena librarum vigintiquinque f. p. auferenda per dominum capitaneum contra facient(i). Et contra omnes et singulos artifices predicta non servantes dominus capitaneus habeat merum et purum arbitrium in inquirendo, cognoscendo et puniendo. Et vexillifer iustitie teneatur et debeat cum effectu facere et procurare quod predicta et quodlibet predictorum effectui demandentur infra tempus et tempora suprascripta; sub pena /[c.10v]/ librarum ducentarum f. p. eidem vexillifero auferenda per dominum capitaneum. Hoc declarato, intellecto et addito quod post absolutionem factam de aliquo magnate occasione alicuius mallefitii, quod diceretur commissum fuisse in persona vel possessionibus alicuius popularis, de quo mallefitio cognosci poterat secundum ordinamenta iustitie, amplius de ipso mallefitio inquiri vel procedi non possit contra ipsum magnatem nisi constiterit per acta primi processus ipsum imdebite (v) seu contra ordinamenta iustitie absolutum fuisse (r). Et ut temeraria audacia illorum qui talia committere non formidant, sicut expedit, refrenetur et pro honore regiminis domini potestatis et pro libertate et bono statu popularium conservando, provisum et ordinatum est quod, si contigerit (s) aliquem ex magnatibus civitatis vel comitatus Florentie committere vel committi facere aliquod mallefitium in personam alicuius popularis civitatis vel (t) comitatus Florentie, ex quo mallefitio mors sequatur vel faciei vituperatio ex enormi vulnere seu menbri abscisio, ita quod ipsum menbrum a reliquo corpore separetur, dominus potestas civitatis Florentie teneatur et debeat proprio sacramento incontinenti sine dilatione aliqua, cum ad ipsius (u) notitiam pervenerit dictum mallefitium fore commissum, de conscientia vexilliferi iustitie facere pulsari (v) ad martellum campanam suam et banniri facere publice per civitatem quod dicti mille pedites electi armati concurrant et ire sine mora /[c.11r]/ festinent ad domum dicti vexilliferi; et incontinenti ipse vexillifer iustitie, una cum predictis peditibus armatis et cum vexillo iustitie, ad domum sive palatium domini potestatis vadant. Et tunc dictus (w) dominus potestas mittat et mictere teneatur et debeat, omni occasione et dilatione remotis, unum vel plures ex iudicibus seu militibus suis cum illis ex suis familiaribus, quos voluerit, cum dictis vexillifero et peditibus viriliter et potenter ad domos et bona talis magnatis committentis vel committi facientis mallefitium aliquod ex proxime predictis, et ipsas domos et bona in civitate burgis et suburgis Florentie existentia funditus et radicitus destruere et devastare et destrui et devastari totaliter facere ante quam a loco discedant ubi erunt posita dicta bona.

In aliis vero ceteris malefitiis suprascriptis per magnates in populares ut predictur commissis, ex quibus mors seu menbri a reliquo corpore separatio vel faciei ex enormi vulnere vituperatio non sequeretur, pro quibus bona dictorum magnatum iam dicta mallefitia committentium vel committi facientium destrui et devastari deberent secundum modum prescriptum. Illud idem observetur et fiat per dictos (x) dominum potestatem et vexilliferum et pedites et familiam potestatis post decem dies elapsos a die condempnationis facte (y) de tali malefactore magnate ipsa mallefitia vel eorum aliquod committente vel committi faciente, nisi infra decem dies predictos dicta condempnatio fuerit comuni Florentie integraliter exsoluta. Et semper cum dictus vexillifer ibit cum dictis familia potestatis et peditibus ad dicta bona destruenda, ut dictum est, vexilliferi omnium suprascriptarum artium cum hominibus suarum artium esse et stare debeant armati et parati ad accedendum ad dominum capitaneum viriliter et potenter ad ipsius mandata in omnibus obediendum (z) sicut de ipsius domini capitanei voluntate ac mandato processerit.

(a) Segue i depennato

(b) S feri

(c) in nel margine sup.

(d) Ms. tenantur

(e) milibus corretto su miabus

(f) S fideiussor talis condempnati solverit

(g) In calce alla carta dicti fidesiussores, rimando di fine quaderno all'incipit del quaderno successivo

(h) Scritto su rasura

(i) Segue i, depennato

(j) Ms. lbris

(k) Ms. solverit

(l) Ms. solverit

(m) tales corretto su tals

(n) Ms. solverit

(o) S ipsos tales magnates

(p) contigerit corr. da contingerit depennando la seconda n

(q) Segue i depennato

(r) Segue Hoc tamen salvo et specialiter addito quod domino Tebaldo de Brixia potestati Florentie, si predicta mallefitia investigare et inquirere non potuerit et magnates ea committentes seu committi facientes non punierit infra predictos terminos, ut dictum est, liceat toto tempore sui regiminis et post dictos terminos de predictis inquirere investigare et punire, ut dictum est, dummodo predicta effectui mandet infra tempora sibi per constitutum comunis assignata, ita quod idem (segue i depennato) dominus Tebaldus presens potestas in aliquam penam non incidat predictis occasionibus, si predicta faceret infra terminum in statuto contentum depennato; nel margine sinistro vacat quia superfluum. S mette a testo.

(s) contigerit corr. da contingerit depennando la seconda n

(t) Segue i depennato

(u) Segue i depennato

(v) pulsari corr. su pulsare

(w) S. om. dictus

(x) S per predictos

(y) Ms. facere

(z) Ms. obediendiendum

Vedi: immagine 1 | immagine 2 | immagine 3 | immagine 4

Su concessione del Ministero per i Beni e le Attivitą Culturali, Archivio di Stato di Firenze: concessione del 1 luglio 2009, protocollo n. 4571, allegati 28.28.01/215.