Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Provvisione

1295 luglio 6 Firenze

/13v/ [XII] DE PENA POPULARIS PER MAGNATEM OFFENSI VEL INIURIATI NON DENUNTIANTIS INIURIAM VEL OFFENSAM.
Item provisum et ordinatum est quod, in omnibus et singulis supradictis casibus, quilibet qui offenderetur teneatur et debeat denuntiare domino potestati ea que ad ipsius offitium spectant et domino defensori ea que ad suum offitium pertinent, videlicet filius vel filii mortui seu occisi si maior vel maiores fuerint quattuordecim annis, vel si minores essent eorum tutores, et si tutores non haberent eorum fratres, et si fratres non haberent eorum propinqui, infra tertiam diem post commissum mallefitium in civitate Florentie; si vero commissum fuerit in comitatu, infra decem dies, sub pena librarum centum f. p. per dominum potestatem vel capitaneum auferenda ei qui contra fecerit. Et si viveret vulneratus vel offensus in persona, teneatur denuntiare seu denuntiari facere potestati iniuriam sibi factam infra tertiam diem, si offensus vel vulneratus fuerit in civitate, burgis vel suburgis civitatis Florentie, si vero in comitatu infra decem dies, sub pena librarum quinquaginta f. p. eidem per dominum potestatem auferenda et quotiens. Illi vero quibus iniuria, violentia seu molestia illate essent in possessionibus, domibus seu terris seu eorum laboratoribus, inquilinis seu colonis, teneantur denuntiare domino defensori infra quindecim dies post talem iniuriam et violentiam et molestiam factam sive illatam, sub pena librarum quinquaginta f. p. eidem qui contra fecerit per dominum (a) capitaneum auferenda. Et nichilominus predicta omnia et singula mallefitia predicti domini potestas et capitaneus teneantur inquirere et investigare et punire eorum arbitrio, ut predictum est.

(a) Segue per dominum ripetuto.

Su concessione del Ministero per i Beni e le Attivitą Culturali, Archivio di Stato di Firenze: concessione del 1 luglio 2009, protocollo n. 4571, allegati 28.28.01/215.