Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Provvisione

1296 gennaio 17 Firenze

[12v] In Dei nomine amen. Anno sue salutifere incarnationis millesimo CC° LXXXXV°, indictione nona, die decimo septimo intrante mense ianuarii. Consilium Centum virorum Populi et Comunis Florentie nobilis vir dominus Guelfus de filiis Oddonibus de Placentia, Capitaneus Populi et Comunis et Defensor artium et artificum, et Conservator pacis civitatis Florentie, precona convocatione campaneque sonitu in ecclesia Sancti Petri Scheradii fecit more solito congregari. In quo quidem Consilio ante omnia per me B(onsignorem) notarium subscriptum lecta fuerunt infrascripta capitula constituti domini Capitanei et etiam Comunis Florentie in ea parte qua infrascriptis infra propositis seu in aliquo infrascriptorum contradicere videbantur. Quorum capitulorum constituti domini Capitanei lectorum ut dictum est primum positum est sub Rubrica: "De electione et salario, iuramento et sindicatu domini Capitanei Populi et Comunis Florentie" et cetera, et incipit: "Ad statum et defensionem" et cetera; secundum est sub Rubrica: "De cognitione domini Capitanei et Defensoris et suorum iudicum" et incipit: "Possit cognoscere" et cetera; tertium est sub Rubrica: "De offitio alterius iudicis domini Capitanei" et incipit: "Et alius iudex" et cetera; quartum est sub Rubrica: "Quod dominus Capitaneus teneatur observare statuta Comunis Florentie" et incipit: "Statutum et ordinatum est" et cetera. Capitulorum vero constituti Comunis Florentie etiam lectorum ut dictum est primum positum est sub Rubrica: "De non custodiendis hominibus in pallatio Comunis" et incipit: "Desuper ubi moratur Potestas" et cetera; secundum est sub Rubrica: "De non ponendo homines ad tormenta nisi certis de causis" et incipit: "Non debeat aliquis tormentari" et cetera; tertium est sub Rubrica: "De arbitrio domini Potestatis in mallifitiis" et incipit: "Potestas habeat arbitrium" et cetera.

Quibus capitulis lectis ut dictum est, predictus dominus Capitaneus et Defensor, post debitam et solempnem provisionem et deliberationem per dominos Priores artium et Vexilliferum iustitie super infrascriptis solempniter factam, presentibus et volentibus ipsis dominis Prioribus et Vexillifero, in dicto presenti Consilio Centum virorum infrascripta proposuit et in hiis et super hiis infrascriptis sibi pro Comuni consilium dari petiit sub hac forma: videlicet si placet et videtur iamdicto presenti Consilio Centum virorum omnia et singula infrascripta, que in hoc presenti Consilio infra proxime et immediate proposita et expressa sunt, fore utilia pro Comuni Florentie et utile fore pro ipso Comuni de hiis et super hiis omnibus et singulis infrascriptis teneri et fieri omnia Consilia opportuna, et in hiis omnibus procedi, fieri et observari debere in omnibus et per omnia et prout et secundum quod infra proxime et immediate notatum et expressum est. Non obstantibus supradictis capitulis constituti domini Capitanei et Comunis Florentie lectis ut dictum est, nec aliquibus aliis capitulis, statutis, ordinamentis, seu Consiliorum reformationibus directe vel indirecte in predictis seu infrascriptis quomodolibet contradicentibus, sed eis omnibus absolutis, mutatis et correctis ita et taliter quod ab eisdem et eorum observatione domini Potestas, Capitaneus et Defensor eorumque familie, Priores artium et Vexillifer iustitie et ceteri offitiales dicti Comunis presentes et futuri, Capitudines artium et consiliarii quorumlibet Consiliorum, ego B(onsingnore) notarius infrascriptus et omnes alii quos predicta seu infrascripta tangerent vel ad ea quomodolibet tenerentur quo ad ea et eorum occasione et in quantum in hiis contradicerent vel obstarent sint liberaliter et totaliter absoluti.

Non obstante quod ipsa capitula et ordinamenta sint precisa, vel quod in eis dicatur quod absolvi mutari seu corrigi non possint, et quod de eis absolvendis corrigendis seu mutandis non possit provideri et deliberari seu exinde Consilium fieri vel teneri. Salvis semper et in omnibus reservatis ordinamentis iustitie. Ita quod predicta seu infrascripta non sit nec intelligatur esse eisdem ordinamentis iustitie in aliquo derogatum. Primo videlicet: super infrascriptis et de infrascriptis provisionibus et ordinamentis per dominos Priores artium [13r] et Vexilliferum iustitie super infrascriptis noviter editis et in presenti Consilio per me B(onsignorem) notarium subscriptum seriatim et de verbo ad verbum lectis. Et super ordinando, providendo et firmando omnia et singula que in ipsis infrascriptis ordinamentis et provisionibus continentur et scripta sunt.

Quorum quidem ordinamentorum et provisionum tenor talis est.

[13v] (…) Item (a), ordinatum et provisum est quod nullus de civitate vel comictatu Florentie cuiuscumque condictionis sit audeat vel presummat in tabullatio, targia, scuto, pavese, elmo, suprasbergha, banderia seu vexillo, vel copertis equi seu equorum portare vel deferre seu in sua domo tenere arma picta vel insignia alicuius vel aliquorum seu alicuius domus vel casati civitatis vel districtus Florentie ad penam et sub pena librarum ducentarum pro quolibet magante et librarum centarum pro quolibet popolari contrafaciente. Salvo tamen quod predicta non intelligantur nec locum habeant in armis et de armis et insignis Populi et Comunis Florentie, nec etiam in exercitibus et cavalcatis pro Comuni Florentie faciendis.

In hiis etiam proviso et addito quod predicti domini Priores et Vexillifer in predictis omnibus et singulis possint eisque liceat providere et declarare, diminuere, detrahere at addere, et de novo ordinare prout et secundum quod eisdem videbitur convenire. Benci (b) Amati consiliarius predicti Consilii, surrexit et arengando consuluit omnia et singula que in dicto presenti Consilio ut scriptum est supra proposita sunt fore utilia pro Comuni Florentie et utile fore pro ipso Comunis de hiis et super hiis omnibus et singulis teneri et fieri omnia Consilia opportuna et in hiis procedi fieri et observari debere in omnibus et per omnia modo et forma in hoc presenti Consilio supra propositis et expressis. Super quibus omnibus supra propositis in hoc presenti Consilio Centum virorum per predictum dominum Capitaneum et Defensorem scruptatis voluntatibus consiliariorum in ipso Consilio existentium, et particulariter et divisim super qualibet propositione per se prout infra patet secundum formam Ordinamentorum canonicçatorum et statutorum [14r] dicti Comunis, factis partitis ad pissides et balloctas, in ipsius Consilii reformatione.

(…) Item super predicto ordinamento et provisione per predictos dominos Priores et Vexilliferum ut prescriptum est facto incipiente [14v]: "Item ordinatum et provisum est quod nullus de civitate vel comictatus Florentie" et cetera, et finitur: "videbitur convenire" et cetera. Ac etiam de omnibus et super omnibus et singulis que in ipso ordinamento et provisione continentur et suprascripta et expressa sunt, nec non de omnibus et super omnibus et singulis que in hiis et circa ea et eorum occasione in hoc presenti Consilio supra proposita sunt placuit et visum fuit sexagintaocto ex consiliariis predictis ponentes balloctas in pissidibibus albis in quibus scriptum est sic, et per eos provisum obtentum et firmatum fuit in omnibus et per omnia prout et secundum quod in ipsa prescripta provisione et ordinamento et in propositione prescripta plenius continetur. Illi vero ex consiliariis predictis quibus predicta displicuerunt ponentes balloctas in contrarium in pissidibus rubeis in quibus scriptum est non fuere solummodo quatuor numero computati.

Extractis de dictis pissidibus, visis et numeratis dictis balloctis in ipsius Consilii presentia et conspectu.
Presentibus testibus ser Bellenciono ser Dati Cacciafuori notario ipsorum dominorum Priorum et Vexilliferi scriba et Leone Poggi eiusdem domini Capitanei precone et aliis.

(a) Sul margine sinistro, di mano del sec. XV: Nullus portet arma in tabulatio vel pavese alicuius

(b) Sul margine sinistro segno di paragrafo

Vedi: immagine 1 | immagine 2 | immagine 3

Su concessione del Ministero per i Beni e le Attività Culturali, Archivio di Stato di Firenze: concessione del 1 luglio 2009, protocollo n. 4571, allegati 28.28.01/215.