Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Registrazione delle votazioni delle sedute dei consigli del comune

1296 gennaio 17 Firenze

[149r]
Die XVII° mensis ianuarii.

In Consilio Centum virorum proposuit dominus Capitaneus infrascripta, presentibus Prioribus et Vexillifero.
(…) Item, super eo quod aliquis non deferat arma alterius, secundum provisionem super hoc factam per Priores et Vexilliferum.
Presentibus testibus ser Bellincione notario Priorum et Vexilliferi et Leone Poggi precone domini Capitanei et aliis.
Benci Amati consuluit secundum propositiones predictas.
Factis partitis particulariter super predictis ad pissides et balloctas (…).
Item, super quinta propositione, placuit LXVIII secundum propositionem; nolentes fuerunt IIII.

Eodem die et testibus.

In Consilio Speciali domini Capitanei et Capitudinum XII maiorum artrium proposita fuerunt predicta.
Ser Rogerius Ughonis Albiczi consuluit secundum propositiones.
Factis partitis particulariter ad pissides et balloctas (…).
Item, super quinta propositione placuit LX secundum propositionem; nolentes fuerunt […].

Eodem die et testibus.

In Consilio Generali et Speciali domini Capitanei et XII maiorum artium proposita fuerunt predicta.
Ser Uguiccione Rugerocti consuluit secundum propositiones.
Factis partitis ad sedendum et levandum placuit […].

[149v]
[Die XVIII° mensis ianuarii] (a). Signati per "f" non interfuerunt Consilio.

In Consilio Generali Comunis proposuit Ricchus Lapi Arrighi camerarius Comunis Florentie, pro se et socis suis, omnia infrascripta.

(…) Eodem die et testibus.

In Consilio Generali Comunis proposuit dominus Potestas, presentibus Prioribus et Vexillifero, infrascripta.
(…) Item, super eo quod aliquis non deferat arma alterius, secundum provisionem super hoc factam per Priores et Vexilliferum; secundum quod firmata fuit in Consiliis domini Capitanei, factis die XVII° presentis mensis ianuarii.
Ser Carradore Giraldi notarius consuluit secundum propositiones predictas.
Factis partitis super predictis ad sedendum et levandum, placuit quasi omnibus secundum propositiones predictas.

(a) Integrazione proposta da G sulla base del confronto con le Provvisioni.

Vedi: immagine 1 | immagine 2

Su concessione del Ministero per i Beni e le Attività Culturali, Archivio di Stato di Firenze: concessione del 1 luglio 2009, protocollo n. 4571, allegati 28.28.01/215.