Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Provvisione

1297 gennaio 17 Firenze, in pallatio comunis

[37r] In Dei nomine amen. Anno sue salutifere incarnationis millesimo CC° LXXXXVI°, indictione decima, die decimo septimo intrante mense ianuarii. Consilium Centum virorum Populi florentini nobilis vir dominus Berardus de Varano honorabilis civis Camerini, Capitaneus Populi et Comunis et Defensor artificum et artium, et Conservator Pacis civitatis Florentie, precona convocatione campaneque sonitu in ecclesia Sancti Petri Scheradii fecit more solito congregari. In quo quidem Consilio ante omnia per me B(onsignorem) notarium subscriptum lecta fuerunt infrascripta capitula constituti domini Capitanei et Populi iamdicti et etiam domini Potestatis et Comunis Florentie in ea parte qua infrascriptis infra propositis seu in aliquo infrascriptorum contradicere videbatur. Quorum capitulorum constituti domini Capitanei et Populi lectorum ut dictum est primum positum est sub Rubrica: "De electione et salario, iuramento et sindicatu domini Capitanei Populi et Comunis Florentie" et cetera, et incipit: "Ad statum et defensionem" et cetera; secundum est sub Rubrica: "Quod dominus Capitanus teneatur observare statuta Comunis Florentie" et incipit: "Statutum et ordinatum est" et cetera; tertium est sub Rubrica: "De arduis negotiis faciendis" et incipit: "Quia magna et ardua" et cetera; quartum est sub Rubrica: "De cognitione domini Capitanei et Defensoris et suorum iudicum" et incipit: " Possit cognoscere" et cetera; quintum est sub Rubrica: "De offitio iudicis super exigendis codempnationibus" et cetera, et incipit: "Firmatum et statutum est" et cetera. Capitulorum vero constituti domini Potestatis et Comunis Florentie etiam lectorum ut dictum est primum positum est sub Rubrica: "De non custodiendis hominibus in pallatio Comunis" et incipit: "Desuper ubi moratur Potestas" et cetera; secundum est sub Rubrica: "De non ponendo homines ad tormenta nisi certis de causis" et incipit: "Non debeat aliquis tormentari" et cetera; tertium est sub Rubrica: "De artbitrio domini Potestatis in mallifitiis" et incipit: "Potestas habeat arbitrium" et cetera; quartum est sub Rubrica: "Quod domus non destrunatur nisi in certis causis" et incipit: "Statutum et ordinatum est" et cetera; quintum est sub Rubrica: "De Consilio congregando" et incipit: "Possit Potestas" et cetera; sextum est sub Rubrica: "De exactore condempnationum et eius offitio" et incipit: "Potestas" et cetera.

Quibus capitulis lectis ut dictum est, predictus dominus Capitaneus et Defensor, presentibus et volentibus iamdictis et conscentientibus dominis Prioribus et Vexillifero iustitie Populi florentini in dicto presenti Consilio Centum virorum infrascripta proposuit et in hiis et super hiis infrascriptis omnibus et singulis sibi pro Comuni consilium dari petiit sub hac forma: videlicet si placet et videtur iamdicto presenti Consilio Centum virorum omnia et singula infrascripta que in hoc presenti Consilio infra proxime et immediate proposita et expressa sunt fore utilia pro Comuni Florentie et utile fore pro ipso Comuni de hiis et super hiis omnibus et singulis infrascriptis teneri et fieri omnia Consilia opportuna, ac etiam procedi, fieri et observari debere in omnibus et per omnia et prout et secundum quod infra proxime et immediate notatum et expressum est. Non obstantibus predictis capitulis constituti domini Capitanei et Populi et etiam Comunis Florentie lectis ut dictum est, nec aliquibus aliis capitulis, statutis, ordinamentis, seu Consiliorum reformationibus, licet non lectis, directe vel indirecte in predictis seu infrascriptis quomodolibet contradicentibus vel obstantibus, sed eis omnibus absolutis, correctis et sublatis ita et taliter quod ab eisdem et eorum observatione domini Potestas, Capitaneus et Defensor eorumque familia, Priores artium et Vexillifer iustitie et ceteri offitiales dicti Comunis Florentie tam presentes quam futuri, Capitudines artium et consiliarii quorumlibet Consiliorum, ego B(onsignore) notarius infrascriptus et omnes alii quos predicta seu infrascripta tangerent vel ad ea quomodolibet tenerentur quo ad ea et eorum occasione et in quantum in hiis contradicerent vel obstarent sint liberaliter absoluti. Non obstante quod ipsa [37v] capitula et ordinamenta sint precisa, et quod in eis dicatur quod absolvi mutari seu corrigi non possint, et quod de eis absolvendis corrigendis seu mutandis non possit provideri et deliberari seu exinde Consilium fieri vel teneri. Et non obstante etiam quod capitula et ordinamenta in hiis contradicentia non specificentur et expressim non legantur in Consilio antedicto. Salvis tamen et in omnibus et singulis suprascriptis et infrascriptis reservatis ordinamentis iustitie. Ita quod predicta seu infrascripta non sit vel intelligatur esse eisdem ordinamentis iustitie et eorum observationi et executioni in aliquo derogatum. Primo videlicet super infrascriptis et de infrascriptis provisionibus et ordinamentis per predictos dominos Priores et Vexilliferum super infrascriptis editis et factis et in presenti Consilio per me B(onsignorem) notarium subscriptum seriatim et de verbo ad verbum lectis. Quorum quidem ordinamentorum et provisionum tenor talis est.

[38r] (…) Item (a) ad evitandum scandala provisum et ordinatum est quod aliqui seu aliquis de magnatibus et potentibus civitatis Florentie habentes seu habens guerram seu inimicitiam patentem non audeant vel presummant de cetero in civitate burgis vel suburgis seu in comitatu Florentie ire ad aliquam invitatam que fieret de ipsis magnatibus vel magnate pro aliquo defuncto vel ad exequias alicuius defuncti vel pro mogliazzo seu sponsalibus vel pro aliquo presbitero monacho vel monacha, seu pro misterio alicui mortui nisi de licentia et parabola dominorum Priorum artium et Vexilliferi iustitie.
Contrafacientes seu faciens puniantur in libris centum florenorum parvorum pro quolibet eorum per dominum Potestatem. Et de hiis que in hoc ordinamento continentur et contra illos qui fecerint contra predicta dominus Potestas possit cognoscere et secrete et palam inquirere cum accusa et sine accusa.
Et ut de magnatibus et potentibus habentibus huiusmodi guerras et inimicitias et in quibus et contra quos locum habeat hoc presens ordinamentum notitia habeatur presens Potestas infra octo dies proximos et etiam unusquisque futurus Potestas deinceps infra octo dies introitus sui regiminis teneatur et debeat prout et sicut sibi placuerit et videbitur inquirere et investigare qui et quot sint [38v] huiusmodi magnates de quibus supra in hoc presenti ordinamento dicitur. Qua quidem inquisitione facta idem dominus Potestas precipiat vel precipi faciat personaliter eisdem magnatibus vel ad domos eorum ut sub pena predicta non vadant veniant vel faciant contra presentis ordinamenti formam.
Si quis igitur ex ipsis magnatibus post tale preceptum contra predicta vel aliquid predictorum fecerit Comuni Florentie per dominum Potestatem puniatur et condempnetur in pena predicta. In hiis statuto vel ordinamento aliquo non obstante. Dominus (b) Gualterius de Gangareto iudex consiliarius predicti Consilii, surrexit et arengando consuluit in omnibus et singulis supra proxime propositis in iamdicto presenti Consilio in omnibus et per omnia secundum propositiones predictas. Et quod in hiis omnibus firmetur, procedatur, observetur et fiat prout et secundum quod in ipsis propositionibus et qualibet eorum plenius est expressum.
Super (c) quibus omnibus supra proxime propositis in hoc presente Consilio Centum virorum scruptatis voluntatibus consiliariorum in ipso Consilio existentium, et per predictum dominum Capitaneum et Defensorem particulariter et divisim super qualibet propositione per se prout infra patet secundum formam Ordinamentorum canonicçatorum et statutorum dicti Comunis, factis partitis ad pissides et balloctas, in ipsius Consilii reformatione.

[39v] (…) Item (d) super prescripta provisione et ordinamento per predictos dominos Priores et Vexilliferum ut supra scriptum est facta, incipiente: "Item ad evitandum scandala provisum et ordinatum est" et cetera, et finitur "vel ordinamento aliquo non obstante"; ac etiam super omnibus et singulis que in hiis et circa ea et eorum occasione in hoc presenti Consilio supra proposita et expressa sunt placuit et visum fuit septuagintaocto ex consiliariis predictis ponentibus balloctas in pissidibus albis in quibus scriptum est sic et per eos concorditer provisum obtentum et firmatum fuit in omnibus et per omnia secundum ipsam propositionem prescriptam ut predicitur super hiis factam. Illi vero ex consiliariis predictis quibus predicta displicuerunt ponentes balloctas in contrarium in pissidibus rubeis in quibus scriptum est non fuere solummodo tres numero computati.

[40r] (…) Extractis de dictis pissidibus visis et numeratis dictis balloctis in ipsius Consilii presentia et conspectu.
Presentibus testibus domino Salimbene Conradi milite predicti domini Capitanei, Leone Poggi eiusdem domini Capitanei et Populi florentini precone, et Bonfigliolo Rustichi eiusdem domini Capitanei nuntio et aliis.

(…) [47v] In Dei nomine amen. Anno sue salutifere incarnationis millesimo CC° LXXXXVI° indictione decima, die decimo octavo intrante mense ianuarii. Consilio Generali trecentorum et Spetiali nonaginta virorum et Capitudinum XII maiorum artium civitatis et Comunis Florentie, mandato nobilis viri domini Simonis de Vicho ageris de Padua eiusdem Comunis Florentie laudabilis Potestatis, precona convocatione campaneque sonitu in ipsius Comunis pallatio more solito congregato. In eodem Consilio per me B(onsignorem) notarium subscriptum seriatim exposita et distincte lecta fuerunt omnia et singula que in Consilio et per Consilium Centum virorum Populi florentini, et subsequenter in Consiliis et per Consilia Spetiale et Generale domini Capitanei et Populi iamdicti et Capitudinum artium predictarum, successive et debito modo et ordine secundum formam ordinamentorum canonicçatorum et statutorum dicti Comunis celebrata et facta super infrascriptis et circa infrascripta, ac etiam super correctione et absolutione statutorum, ordinamentorum et reformationum Consiliorum in hiis infrascriptis quomodolinet contradicentium vel obstantium solempniter die xvii° eiusdem presentis mensis ianuarii proposita, provisa, obtenta et reformata fuerunt, prout et secundum quod in actis ipsorum Consiliorum manu mei B(onsignoris) notarii subscripti distincte et per ordinem publice scriptis pleniu sunt expressa.

(…) Item super quodam ordinamento et provisione per dominos Priores artium et Vexilliferum iustitie Populi florentini nuper edito et facto incipiente: "Item ad evitandum scandala provisum et ordinatum est" et cetera, et finitur: "vel ordinamento aliquo non obstante". Quod quidem ordinamentum et provisio de verbo ad verbum in predicto Consilio Centum virorum de quo supra dicitur notatum et scriptum est. Ac etiam super omnibus et singulis que in hiis et circa ea et eorum occasione per iamdicta Consilia de quibus supra et secundum quod supra dicitur iam provisa, obtenta et reformata sunt modo et forma per ordinem et distinctius in iamdictis Consiliis Populi notatis plenius et expressis. Quibus omnibus seriatim lectis ut dictum est, predictus dominus Potestas, presentibus volentibus et conscentientibus dominis Prioribus artium et Vexillifero iustitie Populi florentini in iamdicto presenti Consilio Generali et nonaginta et Capitudinum artium predictarum, ut scriptum est, in ipsius Comunis pallatio congregato, supradicta omnia et singula proposuit et in hiis et super hiis sibi pro Comuni utile consilium dari et exiberi petit sub hac forma, videlicet quid et quomodo videtur et placet iamdicto presenti Consilio in predictis et super predictis omnibus et singulis providere ordinare et firmare utile pro Comuni predicto.

(…) [48v] (…) Manettus (e) Tiniozzi consiliarius predicti Consilii, surrexit et arengando consuluit quod predicta omnia et singula que in hoc presenti Consilio supra proposita et in aliis predictis Consiliis Populi de quibus supra et secundum quod dicitur pelnius notata et expressa ac etiam iam deliberata et reformata sunt huius presentis Consilii auctoritate et vigore totaliter admissa sint et valeant et teneant et plenam obtineant firmitatem. Et in hiis omnibus et singulis procedatur observetur et fiat in omnibus et per omnia absolutis correctis et sublatis capitulis statutis, ordinamentis et Consiliorum reformationibus in hiis quomodolibet contradicentibus. Et ab eisdem absolutis hiis omnibus qui ad ea quomodolibet tenentur prout et sicut in dicto presenti Consilio, ac etiam in aliis predictis Consiliis plenius est expressum.

(…) In reformatione cuius Consilii, peraudito consilio in premissis exibito et reddito, et demum per predictum dominum Potestatem super predictis omnibus in ipso presenti Consilio supra propositis factis et revolutis partitis ad sedendum et levandum, particulariter et divisim super qualibet propositione pro se, secundum formam statutorum, placuit quasi omnibus in dicto presenti Consilio existentibus, et per eos provisum obtentum et firmatum fuit, quod predicta omnia et singula que in predicto presenti Consilio supra proposita et in aliis predictis Consiliis Populi de quibus supra et secundum quod supra dicitur plenius notata et expressa, ac etiam iam deliberata et reformata sunt huius presentis Consilii auctoritate et vigore totaliter admissa sunt et valeant et tenenant et plenam obtineant firmitatem, et in hiis omnibus et singulis procedatur observetur et fiat in omnibus et per omnia absolutis, correctis et sublatis capitulis statutis ordinamentis et Consiliorum reformationibus in hiis quomodolibet contradicentibus et ab eisdem absolutis hiis omnibus qui ad ea quomodolibet teneantur prout et sicut in hoc presenti Consilio ac etiam in alii predictis Consiliis plenius est expressum.

[49r] (…) Acta fuerunt hec in pallatio Comunis Florentie, presentibus testibus domino Petrobono de Albinea iudice et collaterali assessori predicti domini Potestatis et Tura del Grillo eiusdem Comunis precone et aliis; et ego Bonsegnore olim Guecçi Imperiali auctoritate notarius mutinensis et nunc Consiliorum et instrumentorum sindicatum Populi et Comunis Florentie pro ipso Comuni scriba hiis omnibus interfui eaque publice scripsi.

(a) Sul margine sinistro: Quod magnates guerram habentes non vadant ad certas invitatas

(b) Sul margine sinistro segno di paragrafo

(c) Sul margine sinistro: Reformatio predictorum

(d) Sul margine sinistro: .iii. Re.

(e) Sul margine sinistro segno di paragrafo

È qui edita una provvisione approvata dai consigli del comune di Firenze il 17 e il 18 gennaio 1297 che vietava ai magnati "habentes seu habens guerram seu inimicitiam patentem" di partecipare a ricevimenti (inivitatas) in occasioni di funerali, matrimoni e ordinazioni religiose organizzate da altri magnati, senza la licenza dei priori delle arti e del gonfaloniere di giustizia.

La disposizione faceva parte di un pacchetto di norme di emergenza in materia di ordine pubblico approvate lo stesso giorno dai consigli su iniziativa degli organi del regime di "popolo", e valide per un anno (fino al 1° febbraio 1298): per l'esattezza si tratta della terza provvisione dopo un paio di carattere generale (Super ordine edito contra rumorem vel sedictionem facente, con pene contro coloro che avessero aggredito in armi gli ufficiali del comune, e De forasteriis de civitate et comitatu Florentie expellendis, una balìa affidata ai priori e al gonfaloniere per il mantenimento della pace) e prima di un altro paio di carattere straordinario (Super arbitrio in quibusdam malleficis potestati concesso, che affidava pieni poteri fino al 1° aprile 1297 al podestà in carica per indagare sui fatti di sangue da poco accaduti e per perseguirne i colpevoli, e Super arbitrio potestati et capitaneo super condepnationibus exigendis concesso, per esigere effettivamente le condanne per maleficio che sarebbero state emanate fino al successivo 1° luglio).

Come le precedenti, la disposizione che qui illustriamo è indicata con il titolo Quod magnates guerram habentes non vadant ad certas invitatas in margine al testo redatto nel registro delle provvisioni (la nota in margine è di mano successiva per utilità d'ufficio nel rintracciare le norme, e non aveva alcun valore giuridico, come mostra il fatto che la provvisione è richiamata nelle disposizioni di approvazione con le parole iniziali e finali: "Item ad evitandum scandala provisum et ordinatum est et cetera, et finitur vel ordinamento aliquo non obstante"). Delle cinque approvate il 17-18 gennaio 1297 essa era l'unica che riguardasse esplicitamente i magnati. In apparenza potrebbe sembrare curiosa, e anche un po' eccentrica rispetto alle altre provvisioni, anche la materia disciplinata: il divieto ai magnati che avessero un'inimicizia o una faida in atto di partecipare a funerali, matrimoni e ordinazioni religiose organizzati da altri magnati.

Altre fonti coeve, e principalmente le cronache di Dino Compagni e Paolino Pieri, aiutano a comprendere il contesto in cui maturò l'iniziativa delle autorità del comune. Un mese prima, il 16 dicembre 1296, in occasione di una cerimonia funebre in casa Frescobaldi era scoppiata una zuffa tra due famiglie nemiche, i Gherardini e i Manieri ("i quali aveano guerra colla casa di Gherardini" nota un'altra cronaca anonima, perché tre mesi prima avevano ucciso un loro membro, Pievano Gherardini), che aveva provocato uno scontro violentissimo in città tra le opposte fazioni che facevano capo ai Cerchi (tra i cui amici si annoveravano i Gherardini) e ai Donati (di cui erano seguaci i Manieri). Non a caso i primi - narra il Pieri - "misero la terra tutta a romore, et serraronsi le botteghe, et i Cavalcanti corsero alle case de' Donati con loro amistà, Cerchi, Gherardini et altri", dove a guidare la difesa si distinse il figlio del grande capo fazione, Corso Donati: "s'aviaro et corsero infino presso a San Piero Maggiore, là dove e' trovarono Simone di messer Corso con sua compagnia bene acconci". Proprio il Pieri riconduce a questo conflitto armato la genesi delle parti che avrebbero preso il nome di Bianchi e Neri: "Et allora si discoperse il veleno, ch'e' fiorentini avean nel cuore, et l'odiora pessime che si portavano a la celata, et incominciossi a Firenze un gran distruggimento".

Lo scontro fu effettivamente violentissimo (con "più lance lanciando et con balestra saettando"), costrinse gli artigiani a chiudere le botteghe, e dovette determinare nei reggitori di "popolo" la volontà di punire i colpevoli dei disordini e di provare a mettere un freno alle occasioni di conflitto: così si spiega, per esempio, anche la balìa ai priori per allontanare dalla città e dal contado i forestieri, per evitare pericolose collusioni e alleanze con le fazioni fiorentine.

Del novero di provvisioni approvate il 17-18 gennaio 1297 editiamo il complesso della registrazione delle sedute provvista dal notaio delle riformagioni, il modenese Bonsignore del fu Guezzo, secondo le procedure formali consuete - già analizzate, peraltro, nell'introduzione generale alla sezione fiorentina dell'Atlante - che egli vidima con la formula finale "pro ipso Comuni scriba hiis omnibus interfui eaque publice scripsi". Viceversa ci limitiamo a riportare il testo della sola disposizione riguardante i magnati (da qui le frequenti parentesi di omissione).

La provvisione fu approvata il 17 gennaio dal consiglio dei Cento, "factis partitis ad pissides et balloctas", con 78 voti a favore e soli 3 contrari, e successivamente dal consiglio speciale e generale del capitano e delle capitudini delle dodici arti maggiori (in questo caso la registrazione notarile è sintetica: "prout et secundum quod in actis ipsorum Consiliorum manu mei Bonsignoris notarii subscripti distincte et per ordinem publice scriptis pleniu sunt expressa"); il giorno dopo fu ottenuta anche l'approvazione da parte del consiglio generale e speciale del podestà, "factis et revolutis partitis ad sedendum et levandum", a quasi totale maggioranza: "placuit quasi omnibus in dicto presenti Consilio existentibus". Per un'analisi più approfondita del contenuto della provvisione si veda invece la scheda II.1.2.