Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Provvisione

1304 marzo 31 Firenze

[54r] In Dei nomine amen. Anno sue salutifere incarnationis millesimo trecentesimo quarto, indictione secunda, die ultimo mensis martii. In Consilio Centum virorum et subsequenter in aliis Consiliis domini Capitanei et Populi florentini et Capitudinum duodecim maiorum artium civitatis Florentie, mandato nobilis viri domini Iohannis Francisci de Capite Pontis de Padua, Capitanei et Defensoris Populi et Comunis Florentie, precona convocatione campaneque sonitu in ecclesia Sancti Petri Scheradii more solito congregatis. Et postmodum in eisdem anno et indictione die nono mensis aprilis, in Consilio Generali trecentorum et Spetiali nonaginta virorum et Capitudinum artium predictorum, mandato nobilis viri domini Manni domini Conradi de la Brancha de Eugubio, Comunis Florentie Potestatis, precona convocatione campaneque sonitu in ipsius Comunis pallatio more solito congregatis, et per ipsa iamdicta Consilia, iuxta formam ordinamentorum canonišatorum et statutorum eiusdem Populi et Comunis, solempniter et successive ac debito modo et ordine celebrata et facta absolutis, correctis et sublatis statutis, ordinamentis, et Consiliorum reformationibus quomodolibet infrascriptis contradicentibus, provisum obtentum et firmatum fuit quod de ipsius Comunis peccunia camerarii iamdicti Comunis tam presentes quam futuri expendant dent et solvant et expendere dare et solvere possint, teneantur et debeant licite et impune et absque eorum preiuditio infrascriptis personis infrascriptis pecunie quantitates, modo et forma et occasionibus infrascriptis (...).

[54v] (...) Et in alia parte pro satisfactione expensarum per Vexilliferum iustitie eiusque consiliarios et familiares in cibo et potu et balistis, tornis et sagitamento deferendis quibus eidem Vexillifero una cum peditibus iustitie ad domum de Tornaquincis et ad domum de Vicedomini[s] pro executione ordinamentorum iustitie facienda libras vigintisex florenorum parvorum dandis et exibendis per ipsos camerarios illi persone de qua placuerit et videbitur Prioribus et Vexillifero antedictis.

Su concessione del Ministero per i Beni e le AttivitÓ Culturali, Archivio di Stato di Firenze: concessione del 1 luglio 2009, protocollo n. 4571, allegati 28.28.01/215.