Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Registrazione delle votazioni delle sedute dei consigli del comune

1304 marzo 31 e 1304 aprile 9 Firenze

[10v] Die ultimo martii (a).

In Consilio Centum virorum (b) Populi florentini proposuit dominus Capitaneus, presentibus dominis Prioribus et Vexillifero, infrascripta. (...) Item (c) quod camerari presentes et futuri dent et solvant personis specificandis per Priores et Vexilliferum usque (d) in quantitatem librarum XXVI florenorum parvorum, quas expendidit Vexillifer diebus quibus ivit ad domum de (e) Tornaquincis et ad domum de Vicedominis (...).
[11r] (...) Presentibus testibus domino Symone de Montemangnano, iudice et collaterali assessore dicti domini Capitanei, ser Ducto Maguinardi notario, ser Piero ser Buoni de Ugnano notario dominorum Priorum et Vexilliferi, Tura del Grillo, precone domini Capitanei et Populi et aliis.
Dominus (f) Geppus magistri Lamberti consuluit secundum propositiones. Factis partitis per predictum dominum Capitaneum ad pissides et palloctas secundum formam statutorum. (...) Item, super tertia propositione placuit LXXVII, nolentes fuerunt V.

(...) Eodem die et testibus.

In Consilio Speciali domini Capitanei (g) et Capitudinum XII maiorum artium proposuit dictus dominus Capitaneus suprascriptas primas tres propositiones. Maccius (h) Salvi consuluit secundum propositiones.
Factis partitis per predictum dominum Capitaneum ad pissides et palloctas. (...) Item, super tertia propositione placuit omnibus numero LXV.

Eodem die et testibus

In Consilio Generali et Speciali domini Capitanei et Capitudinum proposuit dictus dominus Capitaneus suprascriptas primas tres propositiones.
Ser (i) Bonafede de Cetrongnano consuluit secundum propositiones.
Factis partitis per predictum dominum Capitaneum particulariter ad sedendum et levandum, placuit quasi omnibus secundum propositiones predictas.

[11v] Die (j) VIIII intrante mensis aprilis (...) In Consilio Generali CCC et Speciali LXXXX virorum domini Potestatis et Capitudinum XII maiorum artium, presentibus dominis Prioribus et Vexillifero, congregato in ecclesia Sancti Petri Scheradii, proposuit Gucšius de Medicis, camerarius Comunis Florentie (k), infrascripta.
(...) Item (l) quod camerarii presentes et futuri dent et solvant personis specificandis per Priores et Vexilliferum usque in quantitatem quinquaginta et quatuor librarum florenorum parvorum; videlicet libras xxvi florenorum parvorum quas expendidit Vexillifer diebus quibus ivit ad domum de Tornaquincis et de Vicedominis (...). Dominus (m) Raynerius del Forese consuluit secundum propositiones.
Factis partitis per predictum camerarium ad pissides et palloctas secundum formam statutorum. (...) Item, super secunda propositione placuit CCCVIIII secundum propositionem, nolentes fuerunt XXXVIIII.

(a) Segue: in folio signato per P.

(b) Il testo relativo all'intera seduta del Consiglio dei Cento Ŕ segnato da una X

(c) Sul margine sinistro: per G

(d) Sul margine sinistro: F

(e) Sul margine sinistro: III

(f) Sul margine sinistro segno di paragrafo

(g) Il testo relativo all'intera seduta dei Consigli del Capitano Ŕ segnato da una X

(h) Sul margine sinistro segno di paragrafo

(i) Sul margine sinistro segno di paragrafo

(j) Sul margine sinistro: k(a)l(ende) aprelis

(k) Gucšius de Medicis, camerarius Comunis Florentie sottolineato

(l) Sul margine sinistro: II

(m) Sul margine sinistro segno di paragrafo

Su concessione del Ministero per i Beni e le AttivitÓ Culturali, Archivio di Stato di Firenze: concessione del 1 luglio 2009, protocollo n. 4571, allegati 28.28.01/215.