Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Provvisioni

1304 aprile 19 Firenze

[12r] Ad honorem laudem et reverentiam omnipotentis Dei et beate virginis Marie matris sue et beati Iohannnis Baptiste et sancte Reparate et sancti Çanobii sub quorum vocabulo et patrocinio Florentie civitas regitur et feliciter gubernatur, et aliorum sanctorum et sanctarum Dei; nec non ad reverentiam et honorem sacrosante romane Ecclesie et santissimi patris domini Benedicti Summi Pontificis, et reverendissimi patris domini fratris Niccholai hostiensis et velletrensis episcopi cardinalis apostolice sedis legati et in provincia Tuscie paciari; et ad honorem et exaltationem et fortificationem et augmentum regiminum domini Potestatis et domini Defensoris et Capitanei et officii dominorum Priorum artium et Vexilliferi iustitie, nec non ad veram et perpetuam concordiam, et unionem, et conservationem, et incrementum pacifici et tranquilli status artificum et artium et civium popularium et etiam totius Populi et Comunis civitatis Florentie et districtus.
Hec sunt ordinamenta et provisiones et decreta facta et edita per sapientes et bonos viros populares ad hoc specialiter deputatos pro Comuni Florentie, tempore regiminum nobilium et potentium militum domini Manni de la Branca Potestatis, et domini Iohannis Francisci de Capite Pontis de Padua Capitanei et Defensoris civitatis Florentie, sub anno domini millesimo trecentesimo quarto de mense aprelis, indictione secunda.

[16v] (...) Rubrica quod nullus popularis trahat ad domum alicuius magnatis. Item, quod nullus de popularibus vel societatibus predictis vel aliquis alius undecumque et qualitercumque sit audeat vel presummat trahere vel ire ad domum alicuius magnatis, tempore alicuius rumoris vel cum ei convenire vel stare, sub pena arbitrio domini Capitanei auferenda et imponenda in personis et rebus, inspecta qualitate et conditione persone. Et quod nullus [17r] de (a) comitatu vel districtu Florentie debeat trahere esse ire vel stare cum armis vel sine armis tempore talis rumoris ad domum alicuius magnatis vel cum aliquo magnate, sub pena admissionis pedis, nec etiam ad civitatem Florentie trahere vel venire, sub pena librarum ducentarum florenorum parvorum. Et in predictis dominus Capitaneus et Defensor habeat arbitrium inquirendi, procedendi et condempnandi secrete et palam, prout sibi videbitur convenire.

(...) Rubrica quod magnates tempore rumoris non separent se ab eorum domibus. Item, quod nullus de magnatibus, tempore alicuius rumoris cuius occasione coadunarentur dicte societates modo predicto, possit vel debeat separare vel removere, armatus vel in armis, a domo sua, curia vel porticu, sine spetiali mandato predictorum dominorum sub pena in persona et rebus contrafacienti ad dictorum dominorum et cuilibet eorum arbitrium imponenda et auferenda.

(a) de ripetuto

Su concessione del Ministero per i Beni e le Attività Culturali, Archivio di Stato di Firenze: concessione del 1 luglio 2009, protocollo n. 4571, allegati 28.28.01/215.