Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Registrazioni delle votazioni delle sedute dei consigli del comune

1310 dicembre 7 Firenze

[72v] (a)
Die VII mensis decembris.

In Consiliis domini Capitanei et Populi, presentibus Prioribus et Vexillifero, in ecclesia Sanci Petri Scheradii more solito congregatis, sapiens vir dominus Benedictus Bartoli de Bononia, iudex et collateralis assessor nobilis viri domini Orlandini de Bononia, Capitanei dicti Populi et Comunis Florentie, proposuit infrascripta; et primo in Consilio Centum virorum.
(...) Item (b) petitionem domini Giachinotti et Clerici eius filii, cum provisione super ea facta per Priores et Vexilliferum.
(...) Presentibus testibus Lapo Lucteringi, precone Comunis Florentie, Giano Melioris et Bartolo Montucii, nuntiis dicti Comunis, et aliis.
[73r] Gerius Lanfredi consuluit secundum propositiones predictas.
Ser Gherardus Gualberti consuluit idem.
Super quibus propositionibus et qualibet earum factis partitis ad pissides et palloctas per dictum iudicem.
(...) IIII Item, super provisione domini Iachinocti de Pašis placuit LXVII, noluerunt XXI.

(...) Eodem die et loco.

In Consilio Speciali et Capitudinum, presentibus Prioribus et Vexillifero, dictus iudex et assessor proposuit omnia et singula suprascripta.
Ianni Alfani consuluit secundum propositiones salvo quod in provisione filiarum Tirlis.
Ser Cianus Nerii Boccaccii consuluit secundum propositiones.
Boninsegna Angiolini consuluit idem.
Et factis partitis super qualibet (...).
IIII Item, super provisione domini Iachinocti placuit L, noluerunt XV.

(...) [73v] Eodem die et loco.

In Consilio Generali et Speciali domini Capitanei et Populi et Capitudinum artium predictarum dictus dominus Benedictus iudex proposuit omnia et singula supradicta.
(...) Ser Gerius Andree notarius consuluit secundum propositiones predictas.
Et factis partitis per dictum iudicem ad sedendum et levandum et revolutis placuit quasi omnibus.

(...) [74v] Die VIII mensis dicembri.

In Consiliis domini Potestatis et Comunis Florentie, in pallatio dicti Comunis congregatis, presentibus Prioribus et Vexillifero, (...) sapiens vir Bardus del Vinta populi Sanctorum Appostolorum, camerarius camere dicti Comunis, pro se et sociis, proposuit infrascripta.
(...) III Provisionem factam super petitione porrecta per dominum Iachinoctum et Clericum eius filium
(...) Presentibus testibus Pino ser Berti de Sancto Geminiano, Mosca Lamberti precone et Giano Melioris, nuntio dicti Comunis et aliis.
Dominus Guido de la Tregiaria consuluit secundum propositiones predictas.
[75r] Super quibus propositionibus et qualibet earum particulariter, factis partitis ad pissides et palloctas per dictum camerarium.
(...) III Item, super petitione domini Iachinocti de Paššis placuit CCLX, noluerunt XLIIII.

(a) La carta Ŕ attraversata nella sua interezza da un segno traversale

(b) Sul margine sinistro: F. in quaterno distincte.

Vedi: immagine 1 | immagine 2 | immagine 3

Su concessione del Ministero per i Beni e le AttivitÓ Culturali, Archivio di Stato di Firenze: concessione del 1 luglio 2009, protocollo n. 4571, allegati 28.28.01/215.