Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Provvisione

1315 febbraio 3 Firenze

[34r] In Dei nomine amen. Anno sue salutifere incarnationis millesimo CCC° XIIII°, indictione XIII°, die tertio intrante mense februarii. Primo in Consilio Centum virorum, et subsequenter in aliis Consiliis domini Capitanei et Populi, mandato nobilis viri Nerii domini Çaccherie de Urbeveteri honorabilis Vicarii civitatis et districtus Florentie, precona convocatione campaneque sonitu in pallatio Populi, in quo Priores artium et Vexilliferum iustitie pro Comuni fiorentino morantur, more solito congregatis. Et die octavo eiusdem mensis februarii, in Consilio Generali ccctorum et Spetiali LXXXXta virorum Comunis Florentie, et Capitudinum XIIcim maiorum artium eiusdem civitatis Florentie, in ipsius Comunis pallatio in numero suffitienti more solito congregatis, et per ipsa iamdicta Consilia successive et debito modo et ordine celebrata, et presentibus volentibus et consentientibus dominis Prioribus artium et Vexillifero iustitie eiusdem Populi et Comunis, admisse, acceptate et firmate fuerunt provisiones infrascripte super infrascriptis per predictos Priores et Vexilliferum edite et facte, et omnia et singola que in ipsis provisionibus et qualibet earum continentur et scripta sunt prout et secundum quod infra proxime legitur et habetur.
Quarum quidem provisionum tenore talis est (...).

[35r] (...) Item, habito respectu et consideratione ad ea que circa satisdationes et securitates magnatum civitatis et districtus Florentie in ipsorum magnatum favorem et commodum hactenus preteritis temporibus per Populum et Comune Florentie, seu per Consilia eiusdem Populi et Comunis provisa, ordinata et firmata fuerunt, predicti domini Priores artium et Vexilliferum, secundum formam statutorum dicti Populi et Comunis, premisso facto et obtento partito et secreto scruptinio ad pissides et palloctas, eorum offitii auctoritate et vigore, et omni modo et iure quibus melius potuerint, pro iamdicti Populi et Comunis evidenti utilitate et bono statu concorditer providerunt ordinaverunt et stantiaverunt quod ipsi magnates, tam civitatis quam districtus Florentie, et quilibet eorum in anno et pro anno presenti initiato in kallendis mensis ianuarii proxime preteriti promissiones, securitates et satisdationes quas ipsi per formam et secundum formam statutorum et ordinamentorum iustitie Comunis et Populi florentini dicto Comuni prestare et facere tenentur et debent certis et determinatis temporibus, modo et forma in dictis statutis et ordinamentis plenius contentis et comprehensis, licite et impune et sine aliquo eorum preiuditio et gravamine, possint eisque liceat, et teneantur et debeant, prestare et facere, et prestent et fatiant Comuni iamdicto, seu offitiali et offitialibus ad hec pro ipso Comuni positis et deputatis, recipientibus pro Comuni predicto, usque ad kallendas mensis aprelis proxime venturas per totam diem seu infra tempus predictum.

Et quod tales promissiones, securitates et satisdationes que usque ad dictas kallendas mensis aprelis per totam diem seu infra predictum tempus prestite et facte fuerint per ipsos magnates, vel aliquem eorum, seu aliquos eorum, aut per quemcumque alium seu alios pro ipsis magnatibus vel aliquo seu aliquibus eorum, valeant et teneant et plenam et inrevocabilem habeant et obtineant firmitatem.

Et proinde in omnibus quo ad omnia observentur, intelligantur, habeantur et sint, et observari, intelligi et haberi debeant, ac si prestite et facte fuissent infra tempus in dictis statutis et ordinamentis Comunis et Populi Florentini, et per ipsa statuta et ordinamenta, ad huiusmodi promissiones securitates et satisdationes prestandas et fatiendas, specificatum ordinatum et statutum. Et insuper, quod ipsi iamdicti magnates, et quilibet eorum, qui in anno et pro anno presenti securaverunt et satisdederunt, seu pro quibus securatum et satisdatum fuit, a kallendis mensis ianuarii proxime preteriti circa, seu de cetero securabunt et satisdabunt, seu pro quibus securatum et satisdatum erit vel fuerit, usque ad dictas kallendas mensis aprelis per totam diem, seu infra tempus predictum, ut supra dictum est, in omnibus et quo ad omnia [35v] intelligantur, habeantur, teneantur, tractentur et sint, et intelligi, haberi, teneri et tractari et esse debeant, ac si in dicto et pro dicto anno presenti, ac etiam temporibus preteritis, quolibet anno securassent et satisdedissent tempore et temporibus, modo et forma et ordine contentis et comprehensis in statutis Comunis et in ordinamento iustitie et Populi Florentini.

Et quod pro ipsis securitatibus et satisdationibus in dicto et pro dicto anno presenti, ac etiam quolibet anno temporibus preteritis per eos non prestitis et factis debito modo et tempore, per formam dictorum statutorum et ordinamentorum ad hoc ordinatorum, et perfixo aut ex eo et pro eo quod hactenus dictis prestitis temporibus cessassent securare et satisdare, vel minus legittime securavissent et satisdedissent Comunis iamdicto, non intelligantur incurrere seu incidere, aut incidisse et incurrisse in aliquam penam seu condempnationem aut in aliquod bannum preiuditium vel gravamen.

Et quod propterea per dominum Vicarium civitatis et districtus Florentie aut eius iudices et offtiales vel per aliquem alium rectorem seu offitialem Comunis et Populi Florentie presentes vel futuros aut per ipsum Populum et Comune vel per aliquam aliam personam realiter vel personaliter non posssint nce debeant condempnari, multari, exbanniri, gravari, molestari, impediri, vel quomodolibet iniurari seu offendi vel dampnificari vel ex forma et tenore dictorum statutorum et ordinamentorum vel condempnationum et bannorum predictorum seu aliter quomodocumque in aliquo haberi teneri vel tractari pro condempnatis seu exbannitis pro mallificio dicti Comunis.

Nec predictis de causis vel aliqua eorum contra ipsos magnates vel aliquem eorum aut eorum bona et iura possit vel debeat in aliquo fieri vel procedi, aut in iuditio vel extra iuditium, in criminalibus seu in cuilibet questionibus, processibus et causis, vel aliter quomodocumque, aliquid obici vel opponi, de iure vel de facto. Et siquis vel siqui contra predicta, vel aliquod predictorum, obicerent, opponerent, allegarent vel quomodolibet facerent, vel venirent, in aliquo non audiantur vel admittantur per aliquem rectorem vel offitialem dicti Populi et Comunis. Predicti igitur magnates de quibus supra dicitur, et quilibet eorum, de omnibus et ab omnibus et singulis condempnationibus et bannis, penis et gravaminibus, in quibus quocumque condempnati seu exbanniti reperirentur et essent, aut in quibus ex forma tenore et vigore dictorum statutorum et ordinamentorum, vel aliter quomodocumque inciderent et incurrerent, seu incidissent et incurrissent, aut in quibus diceretur ipsos vel aliquem eorum incidere et incurrere, seu incurrisse et incidisse, predictis de causis vel aliqua earum, intelligantur esse et sint totaliter exempti, liberi, absoluti et cancellati, et in pristinum statum restituti et repositi. Et quod pro exemptis, liberis, absolutis et cancellatis, et in pristinum statum restitutis et repositis, intelligantur, habeantur, teneantur et tractentur et sint, huius presentis provisionis beneffitio et vigore.

Et quod ad maiorem cautellam huiusmodi condempnationes et banna per notarios Camere deputatos seu deputandos pro ipso Comuni ad cancellandum condempnationes et banna dicti Comunis, tam presentes quam futuros, et per quemlibet eorum, et etiam per quemcumque alium notarium, licite et impune et sine aliquo eorum preiuditio et gravamine [36r], possint et debeant totaliter cancellari et abolleri in quibuscumque et de quibuscumque libris et actis in quibus in camera dicti Comunis, vel alibi ubicumque, scripte et scripta reperirentur et essent, sine aliqua solutione exinde pro dicto Comuini Florentie vel alii pro ipso Comuni quomodolibet fatienda. Salvo tamen, et in predictis omnibus expresse apposito et proviso, quod suprascripta et infrascripta in hac presenti provisione contenta et comprehensa locum non habeant et non extendantur, nec beneffitium aliquod seu favorem prestent vel concedant, illis videlicet et pro illis magnatibus qui satisdare et securare cessabunt seu qui non securaverint et satisdederint, aut pro quibus securatum et satisdatum non fuerit, infra dictum terminum ut supra dicitur usque ad dictas futuras kallendas mensis aprelis prorogatum et statutum.

Et insuper quod dictus Vicarius civitatis et districtus Florentie, eiusque iudices et offitiales, Priores artium et Vexilliferum iustitie, notarius scriba ipsorum Priorum et Vexilliferi, notarius scriba reformationum Consiliorum eiusdem Populi et Comunis, notarii camere dicti Comunis, aut aliquis consiliarius seu consiliarii qui in aliquo Consilio arengarent et consulerent in predictis vel aliqui alii rectores et offitiales dicti Populi et Comunis presentes seu futuri, seu aliquis eorum, aut aliqua alia persona, aliquo tempore modo seu iure, pro supradictis et infrascriptis, aut eorum occasione, seu pro eorum observantia et executione, non possint nec debeant sindicari, gravari, inquietari, molestari vel in aliquo cogi vel conveniri, realiter vel personaliter, aut accusari, denumptiari, notifficari, multari, exbanniri vel quomodolibet condempnari, aut contra eos vel aliquem eorum in iudicitio seu extra iuditium aliquid obici vel opponi, seu quomodolibet procedi vel fieri, de iure vel de facto, sed exinde per Populum et Comune Florentie de predictis et pro predictis omnibus conserventur indempnes.

Nullus igitur audeat vel presummat aliquem vel aliquos accusare, denumptiare seu notifficare aut dicere, allegare, vel quomodolibet opponere, in iuditio aut extra iuditium, contra predicta vel aliquod predictorum, vel quod predicta non valeant et non teneant, vel quod non potuerint provideri, ordinari, firmari et fieri, vel quod propterea factum sit vel fuerit contra ordinamenta iustitie Populi Florentie vel aliquod ipsorum ordinamentorum, seu contra aliqua alia ordinamenta, statuta, provisiones seu reformationes Consiliorum dicti Populi et Comunis, penallia vel non penallia cuiuscumque nominis, auctoritatis seu vigoris existant, ad penam et sub pena librarum duorum milium florenorum parvorum pro quolibet contrafatiente et qualibet vice Comuni Florentie applicanda. In quam penam per dictum Vicarium antedictum presentem vel futurum ipsi in aliquo predictorum contrafatientes dicto Comuni Florentie condempnentur. Nec in aliquo contra predicta vel eorum aliquod audiantur vel admitantur.

Ac etiam offitiales approbatores pro predicto Comuni electi et deputati ad approbandum fideiussiones magnatum, licite et impune et sine aliquo eorum preiuditio et gravamine, possint teneantur et debeant ipsorum fideiussorum approbatores facere usque (a) ad dictas futuras kallendas mensis aprelis per totam diem et infra tempus predictum. Et tales approbationes que facte fuerint ut dictum est plenam habeant et obtineant firmitatem.

Ad que quidem omnia et singula in hac presenti provisione contenta inviolabiliter observanda, adimplenda et exequenda et rata et firma habenda et tenenda predicti rectores [36v] et offitiales Comunis et Populi florentini de quibus in spetie aut genere supra mentio habetur tam presentes quam futuri et quilibet eorum iuramenti vinculo astricti sint et omnimodo teneantur in predictis vel aliquo predictorum, non obstantibus capitulo constituti dicti Comunis Florentie et ordinamento iustitie Populi florentini loquentibus de securitatibus et satisdationibus certo modo et tempore fatiendis, nec non capitulis et statutis et ordinamentis iustitie dicti Populi et Comunis spetialibus vel generalibus, penalibus aut non penalibus, que quomodolibet in predictis vel aliquo predictorum contradicerent vel obstarent. A quibus omnibus et ab omnibus penis in eis contentis et appositis, quo ad predicta et predictorum occasione in quantum in hiis contradicerent vel obstarent, supradicti rectores et offitiales et alii omnes de quibus supra dicitur intelligantur esse et sint proprie liberi et totaliter absoluti.

(a) Segue usque ripetuto

Nel nome del Signore, amen. Nell'anno della sua salvifica incarnazione 1314, indizione XIII, nel terzo giorno di febbraio. Dapprima nel consiglio dei cento e quindi negli altri consigli di messer capitano e del popolo convocati, come di consueto, su mandato del nobil uomo Neri di messer Zaccaria da Orvieto, onorevole vicario della città e del distretto di Firenze, dai banditori e dal suono delle campane nel palazzo del popolo nel quale i priori delle arti ed il gonfaloniere di giustizia dimorano per il comune di Firenze; e il giorno otto dello stesso mese, nel consiglio generale dei trecento e speciale dei novanta del comune e delle capitudini delle dodici arti maggiori della città riuniti, come di consueto, con numero adeguato di consiglieri nello stesso palazzo del comune, dai suddetti consigli secondo i modi e la corretta successione prevista, in presenza e col consenso dei signori priori delle arti e del gonfaloniere di giustizia che avanzarono le proposte, furono accolte e approvate le seguenti provvisioni [...].

[...] Tenuto in considerazione quanto fu un tempo stabilito dal popolo e dal comune di Firenze e dai loro consigli a proposito del sodamento e delle garanzie dovute dai magnati della città e del distretto, i priori ed il gonfaloniere, rispettate le disposizioni degli statuti del popolo e del comune e approvata la proposta, con scrutinio segreto col sistema dei bussolotti e delle pallottole, per l'utilità e il buono stato del popolo e del comune, di comune concordia hanno stabilito che i magnati della città e del distretto, per l'anno corrente iniziato il primo giorno dello scorso gennaio, debbano promettere e siano tenuti a fare ed a prestare quelle garanzie loro imposte dagli statuti e dagli ordinamenti di giustizia, nei tempi stabiliti e secondo le modalità previste dagli stessi statuti e ordinamenti, legittimamente e senza alcuna difficoltà, al comune o agli ufficiali comunali a ciò deputati entro il primo di aprile prossimo venturo.

Hanno inoltre stabilito che tali promesse e garanzie, che i magnati o altri per loro sono tenuti a rilasciare, abbiano piena e irrevocabile validità; e siano considerate come se fossero state prestare e fatte entro i tempi fissati dagli statuti e dagli ordinamenti del comune e del popolo fiorentino, rispettando quanto essi stabiliscono.

Sia aggiunto che i magnati che, per il presente anno, hanno sodato e prestato garanzia o per i quali è stato sodato e prestato garanzia a partire dalle scorse calende di gennaio o che, in prima persona o grazie a altri, soderanno e presteranno garanzia entro le calende di aprile o nel periodo suddetto, debbano essere considerati e siano trattati come se, per il presente anno ed anche per i periodi trascorsi avessero sodato e prestato garanzia nei tempi e nei modi prescritti dagli statuti del comune e dagli ordinamenti di giustizia e del popolo fiorentino.

Inoltre, grazie a questi sodamenti ed a queste garanzie prestate nel presente e per il presente anno, sia nel caso di sodamenti nel passato non prestati secondo le forme e i tempi stabiliti dagli statuti e dagli ordinamenti, così come nel caso di sodamenti e garanzie da un certo momento in avanti non più prestate, oppure date ma per cifre inferiori alle previste, i magnati non incorrano in qualche pena o condanna né, tanto meno, siano colpiti da bando o in qualche modo perseguiti. A tal proposito, dunque, né il vicario della città e del distretto di Firenze o i suoi giudici e ufficiali, né gli ufficiali e rettori del comune e del popolo, attualmente in carica o che lo saranno in futuro, né lo stesso popolo o comune o qualsiasi altra persona, possano o debbano condannarli, multarli, bandirli, perseguirli, molestarli, in qualsivoglia altro modo ingiuriarli o, in base a quanto stabilito negli statuti e negli ordinamenti, considerali o trattarli come condannati o sbanditi per maleficio. Né, per i suddetti motivi o per alcuno di questi, si possa o debba procedere contro i magnati o i loro beni e diritti, né si possa contestare o contrapporsi per via giudiziaria o extra giudiziaria, per via penale o attraverso qualsiasi inchiesta, processo, causa o in qualsiasi altro modo, di fatto o di diritto. E nel caso in cui qualcuno contestasse o si opponesse a tutto quanto o a parte di quanto è stato stabilito, egli non sia ricevuto né ascoltato da alcun rettore o ufficiale del popolo e del comune.

I magnati, dunque, di cui si è detto in precedenza, siano totalmente liberati e assolti da ogni condanna, bando, pena e sanzione nella quale possano essere incorsi, o si dirà che sono incorsi, sulla base di quanto contenuto nei detti statuti ed ordinamenti relativamente ai suddetti motivi. E come liberi e assolti siano trattati sulla base di quanto stabilito dalla presente provvisione. A tal proposito, inoltre, e a maggior garanzia, è stabilito che i notai della camera, attualmente in carica o che lo saranno in futuro, deputati alla cancellazione delle condanne e dei bandi inflitti dal comune, ed anche qualsiasi altro notaio, legittimamente e senza timore di incorrere in qualche infrazione e condanna, possano e debbano cancellare completamente tali condanne e bandi da tutti i libri e da tutti gli atti nei quali si troverà che siano stati scritti, senza che sia fatto alcun pagamento in favore del comune o di chiunque agisca in suo nome. Si tenga ben presente, tuttavia, che tutto quanto è contenuto nella presente provvisione non avrà validità né si estenderà in favore di quei magnati che cesseranno di prestare sodamento o che non presteranno promesse e garanzie di persona o tramite terzi agenti in loro nome entro il termine sopra previsto e prorogato, vale a dire le prossime calende di aprile.

Il vicario della città e del distretto e i suoi giudici e officiali, i priori delle arti e il gonfaloniere di giustizia, il notaio delle riformagioni dei consigli del popolo e del comune, i notai della camera o qualsiasi consigliere che prenderà parola nei consigli sulle suddette questioni o qualsiasi altro rettore o ufficiale del popolo e del comune, attualmente in carica o che lo sarà in futuro, o qualsiasi persona, in qualunque occasione e in qualsivoglia modo, che agiscano, di fatto e di diritto per garantire che quanto è stato detto e sarà in seguito detto sia rispettato ed eseguito, non possano né debbano essere sottoposti a sindacato, ingiuriati, molestati o in qualsiasi modo costretti o convinti o accusati, denunciati, multati, sbanditi o altrimenti condannati, né contro di loro si possa agire per via giudiziaria o extra giudiziaria o procedere in qualsiasi altro modo, di fatto o di diritto, ma anzi dal popolo e dal comune siano salvaguardati.

Nessuno osi dunque denunciare o in qualsiasi modo contrapporsi per via giudiziaria o extra giudiziaria contro tutto quanto è stato stabilito, o osi dire che non è legittimo e che pertanto non deve essere rispettato o che non poteva essere ordinato o che era contrario a tutti gli ordinamenti di giustizia del popolo o a qualche ordinamento e agli statuti, provvisioni, riformagioni dei consigli del popolo e del comune, qualunque disposizione penale o non penale di qualsiasi autorità o vigore esista, sotto pena imposta dal comune di l. 2000 di fiorini piccoli per chiunque agirà contro e per ciascuna volta in cui oserà farlo. E questa pena sarà comminata dal vicario della città attualmente in carica o dai suoi successori a chiunque contravverrà a quanto stabilito. Non siano inoltre ammesse voci contrarie in proposito né si presti loro ascolto. Gli ufficiali comunali eletti ed incaricati di approvare le malleverie dei magnati, legittimamente e senza timore di incorrere in qualche pena, possano e siano tenuti quindi ad approvare le malleverie sino alle prossime calende di aprile e tali approvazioni, fatte com'è stato detto, siano pienamente legittime e valide.

I rettori sopra nominati e tutti gli ufficiali del comune e del popolo fiorentino già menzionati, attualmente in carica o che lo saranno in futuro, siano obbligati per giuramento e siano tenuti in ogni modo ad accettare la piena validità e legittimità di tutto quanto è contenuto nella presente provvisione ed a rispettarlo ed eseguirlo completamente, nonostante capitoli del costituto del comune e l'ordinamento di giustizia sulle garanzie e malleverie da fare secondo una certa forma, e nonostante capitoli, statuti e ordinamenti di giustizia particolari o generali, norme penali o non penali che in qualche modo contraddicono quanto deciso. I suddetti rettori, ufficiali e tutti coloro di cui si è sopra accennato, infine, siano totalmente immuni dalle pene che detti capitoli, statuti, ordinamenti o norme comunali prevedono per coloro che non li rispettino.