Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Registrazioni delle votazioni delle sedute dei consigli del comune

1315 febbraio 3 e 8 Firenze

[102r] Die III februarii (a).

In Consilio Centum virorum in pallatio Populi congregato, dominus Iohannes de Grimaldis, iudex et collateralis assessor domini Vicarii, presentibus Prioribus et Vexillifero absente, infrascripta proposuit.
(...) Item (b), provisionem factam super satisdationibus magnatum (c) et (d) super salario approbatorum.
[102v] (...) Dominus Vannes Benini consuluit secundum propositiones, salvo quod super propositionibus que tangunt circa factum ser Bonfilgli supersedeatur.
Ser Medicus Aliocti consuluit secundum propositiones.
Factis partitis per dictum iudicem ad pissides et palloctas (...).
[103r] Super (e) facto fideiussionum magnatum et salario (f) approbatorum placuit LXXVIIII, noluerunt III.

(...) Eodem die, loco et testibus.

In Consilio Speciali domini Capitanei Populi florentini et Capitudinum XII maiorum artium civitatis Florentie proposuit predictus dominus Iohannes de Grimaldis, iudex et collateralis assessor predicti domini Vicarii, omnia singula suprascripta, presentibus Prioribus et absente Vexillifero.
Banchinus filius Nerli consuluit secundum propositiones.
Factis partitis per dictum iudicem (...).
[103v] Super (g) facto fideiussionum mangnatum placuit LXVIII, noluerunt IIII.

(...) Eodem die, loco et testibus.

In Consilio Generali et Speciali domini Capitanei et Populi et Capitudinum XII maiorum artium dictus dominus Iohannes, iudex et assessor predicti domini Vicarii, presentibus Prioribus (h), proposuit omnia suprascripta.
Fuccius Amadoris consuluit secundum propositiones predictas.
Factis et revolutis partitis per predictum dominum Iohannem particulariter, super qualibet propositione per se, ad sedendum et levandum, placuit quasi omnibus secundum propositiones iamdictas.
Presentibus testibus domino Alberto Rosonis.

(...) [104v] Die VIII mensis februarii.

In Consilio Generali CCC et Speciali LXXXX virorum Comunis Florentie et Capitudinum, in pallatio Comunis congregato, presentibus Prioribus et Vexillifero, ser Guascus Nardi, notarius exitus Camere, proposuit infrascripta.
Presentibus testibus dominis Iohanne Angelocti, Loyno de Carmignano iudicibus, civibus florentinis, et Becto Corsi, precone dicti Comunis.
Magister Andreas medicus consuluit secundum propositiones predictas.
Factis partitis ad pissides et palloctas, primo: super provisione facta super sodamento magnatum placuit CCCXXXV, noluerunt XXI.

(a) Segue: in quaterno bambacino signato per D et per G et in folio signato per R et per M

(b) Sul margine sinistro: G depennato, M.

(c) Segue: et super salario approbatorum depennato.

(d) Sul margine sinistro: G.

(e) Sul margine sinistro, di mano del sec. XX a lapis: 3.

(f) Segue: de salario depennato.

(g) Sul margine sinistro, di mano del sec. XX a lapis: 3.

(h) Segue: et Vexillifero depennato.

Vedi: immagine 1 | immagine 2 | immagine 3 | immagine 4

Su concessione del Ministero per i Beni e le Attivit Culturali, Archivio di Stato di Firenze: concessione del 1 luglio 2009, protocollo n. 4571, allegati 28.28.01/215.