Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Norme statutarie

1322 Firenze

[112r] [Liber Quintus] LXXXX - QUOD NULLUS POPULARIS TRAHAT AD DOMUM ALICUIUS MAGNATIS.
Item quod nullus popularis vel de dictis sotietatibus vel aliquis alius qualiscumque condictionis et undecumque sit audeat vel presummat trahere vel ire ad domum alicuius magnatis, tempore alicuius rumoris vel cum eis convenire vel stare, sub pena arbitrio domini Executoris imponenda et auferenda in personis et rebus, inspecta qualitate et condictione persone. Et quod nullus de comitatu vel districtu Florentie tempore huiusmodi rumoris trahat, eat vel stet cum armis vel sine armis ad domum alicuius magnatis vel cum aliquo, sub pena pedis, nec etiam ad civitatem Florentie trahat vel veniat, sub pena librarum [112v] ducentarum florenorum parvorum, nisi traheret et veniret de licentia dominorum Priorum et Vexilliferi qui [pro] tempore fuerint. Et in predictis dominus Executor habeat arbitrium inquirendi, procedendi clanculum et (a) palam et condempnandi (b), prout sibi videbitur convenire.

(...) LXXXXII - QUOD MAGNATES ET PROHIBITI ESSE DE SOTIETATE TEMPORE RUMORIS NON SEPARENT SE AB EORUM DOMIBUS.
Item quod nullus de magnatibus nec aliquis prohibitus esse de sotietate, tempore alicuius rumoris cuius occasione cohadunarentur vel armarentur sotietates, possit vel debeat separare vel removere armatus vel in armis a domo sua vel porticu sine speciali licentia domini Executoris et Priorum et Vexilliferi, sub pena contrafatienti arbitrio domini Executoris imponenda et auferenda in personis et rebus.

(a) C vel

(b) C condempnando

Vedi: immagine 1 | immagine 2

Su concessione del Ministero per i Beni e le Attivitą Culturali, Archivio di Stato di Firenze: concessione del 1 luglio 2009, protocollo n. 4571, allegati 28.28.01/215.