Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Provvisione

1323 aprile 12 e 13 Firenze

[101v] In Dei nomine Amen. Anno sue salutifere incarnationis millesimo trecentesimo vigesimo tertio. Indictione sexta die duodecimo intrante mense aprilis. Consilium centum virorum ac etiam in Consilium Spetiale et Generale domini Capitanei et Populi Florentie et Capitudinum duodecim maiorum Artium civitatis Florentie, nobilis miles dominus Cione de Tedaldis de Civitate Castelli, Capitaneus Populi et Comunis et Defensor Artium et Artificum et Conservator Pacis civitatis Florentie, precona convocatione campaneque sonitu in palatio populi fecit more solito congregari. In quo quidem Consilio seu Consiliis, lecta fuerunt omnia et singula infrascripta distincte et per ordinem per Gratiolum notarium infrascriptum.

Primo videlicet provisio infrascripta per dominos Priores artium et Vexilliferum iustitie Populi et Comunis Florentie et offitium Duodecim bonorum vivorum pro evidenti utilitate eiusdem Populi et Comunis edita et facta.
Cuius quidem provisionis tenor talis est:

Quoniam (a) magnates civitatis comitatus et districtus Florentie non solum non corrigunt nec emendant nec corrigi nec emendari procurant consortes eorum verum etiam mandant offendi et malefitia committi per eorum consortes et maxime per eos quos credunt aliquo benefitio iuvari posse ne contra eos procedatur per regimina florentina, ideo, ut ipsi magnates materiam habeant alter alterius monitis et correctionibus insistendi et ad emendationem propinquorum suorum diligentius invicem intendendi, et ut illos quos ex eorum domibus aptos ad mala noverint non negligant ab illicitis actibus cohercere (b), maxime cum per statuta Comunis Florentie inter cetera remedia prodita illis sint ut cum noverint tales in devia declinare possint illos tales facere carceribus mancippari et modis aliis talium iniquitatibus obviare; cumque non sit novum etiam secundum sacram legem quod qui suorum excessus non corripuerit in se pariter et in ipsis vindictam recipiatur animaversionis divine, per dominos Priores artium et Vexilliferum iustitie supradictos et offitium Duodecim bonorum virorum, prius super hiis deliberatione perhabita diligenti et demum inter eosdem Priores et Vexilliferum et offitium dictorum xiicim virorum secundum formam statutorum premisso facto et obtento partito et secreto scruptinio ad fabas nigras et albas, eorum offitii auctoritate et vigore et omni modo et iure quibus melius fieri potuit, provisum ordinatum et stantiatum fuit pro tranquillo statu Comunis et Populi civitatis Florentie quod omnes et singuli magnates de qualibet domo et casato infrascriptorum, et maxime seniores et maiores, teneantur emendare et corrigere et emendari et corrigi procurare quemlibet de ipsorum domo, et curare et facere quod aliquem non offendant vel offendi fatiant in personis vel rebus.

Et quod si per dominos Potestatem Capitaneum Executorem Ordinamentorum Iustitie vel alium quemvis offitialem Comunis Florentie presentem, vel qui pro tempore fuerit, vel aliquem eorumdem fiat aliquis processus vel aliqua condempnatio vel sententia feratur contra aliquem vel aliquos cuiuscumque status preheminentie dignitatis vel conditionis existant de aliqua vel aliquibus domo vel domibus seu casatis magnatum scriptis in statuto Comunis Florentie quod incipit: "Ut efrenata” et cetera, pro aliquo excessu vel malificio quod in antea commicti contigerit vel quod in antea commissum diceretur contra aliquam personam alicuius popularis civitatis comitatus vel districtus Florentie in persona vel rebus; et per talem vel tales contra quem vel quos procederetur vel processum esset vel aliquem alium seu alios proponatur aliqua exceptio fore declinatoria seu nullitatis vel aliquid aliud obstaculum adhibeatur vel interponatur tacite vel expresse, directe vel indirecte vel principaliter de nullitate per eum vel eos seu pro parte vel in favore ipsorum intenderetur vel ageretur contra aliquem processum condempnationem vel sententiam seu sententie vel processus executionem; aut contra huiusmodi rectores et offitiales vel eorum iudices aut familiam vel eorum aliquem aut etiam contra civitatem vel populum florentinum per quem vel quorum aliquod quoquo modo intenderetur vel videretur intendi ad impediendum vel (c) removendum vel annullandum aut revocandum vel retractandum vel retardandum aliquid de huiusmodi processibus, sententiis vel processium [102r] sententiarum executionibus; aut per quem vel quorum aliquod huiusmodi offitiales vel rectores vel aliquis eorum vel Comune Florentie directe vel indirecte cogerentur, vel cogi viderentur, a talibus processibus sententiis et sententiarum executionibus abstinere vel eorum aliquid retractare vel per que [sic] vel quorum aliquid eis vel alicui eorum daretur vel dari videretur causa vel materia abstinendi vel retardandi aut retractandi vel annullandi aliquid de predictis vel aliquid aliud fatiendi teneatur Executor Ordinamentorum Iustitie qui modo est, et qui pro tempore fuerit, sub pena librarum duarum milium florenorum parvorum in quibus sindici qui ipsum sindicabunt, omni exceptione remota, teneantur et debeant ipsum condempnare si omnia hec non observaverint ad licteram sicut iacent ad requisitionem cuiuscumque clam vel palam.

Aut etiam nullo denuntiante mox cum ad eius notitiam pervenerit suo motu et omni iure et statutorum solempnitate obmissa procedere et consortes de domibus et casatis predictis talis vel talium in cuius vel quorum favorem predicta vel aliquid predictorum fierent tamquam eos qui talem vel tales de domibus et casatis eorum huiusmodi excessus vel malifitia committentes non correxerint seu corrigi non procuraverint et non emendaverint et qui in eorum correctione et emendatione negligentes fuerint et tamquam eos qui malitiis talium non obviaverint de quibus omnibus et singulis tales consortes fictionem iuris et de iure que non recipiat probationem in contrarium intelligantur fuisse remissi et negligentes et intelligantur et habeantur mandasse et quod mandaverint tali vel talibus eorum consortibus contra quem vel quos procederetur quod huiusmodi excessus vel malefitium commicteret vel commicterent et quod commicti fecerint et de remissione negligentia et mandato pro coniutis [sic] habeantur. Et etiam proponentem vel allegantem talia in eius vel eorum favorem vel aliquid aliud obstaculum ut dictum est opponentem vel adhibentem cuiuscumque status preheminentie dignitatis vel conditionis existant condempnare in libris tribus milibus florenorum parvorum camerariis Comunis Florentie persolvendis; quas teneatur et debeat Executor qui pro tempore fuerit exigere cum effectu. Et predicta locum habeant in magnatibus legiptimis et naturalibus, et legiptimis tantum et naturalibus tantum, et spuriis sive bastardis, de domibus sive casatis predictis.

Et ad talem condempnationem solvendam possint et debeant quilibet de consortibus talis magnatis vel talium magnatum etiam per condempantionem exbanimentum et multas, destructionem bonorum et personarum capturas et aliis remediis opportunis cogi in solidum cum effectum. Ita tamen quod huiusmodi solvens seu solventes habeant ipso iure regressum facta solutione contra alios consortes in dicta solutione cessantes contra quos per Comune Florentie condedi seu dari potest regressus et eorum et cuiuscumque eorum heredium et bona que bona in hoc casu intelligantur esse et sint huiusmodi solventibus tacite obligata. Et quod huiusmodi Executor Ordinamentorum Iustitie qui pro tempore in predictis, vel circa predicta vel aliquid predictorum, sive de iure sive de facto processerit, ac etiam quilibet rector et offitialis Comunis Florentie qui contra proponentes adhibentes petentes allegantes procurantes vel fatientes predicta vel aliquod predictorum contra dicti Executoris, vel cuiusquis rectoris vel offitialis Comunis Florentie, processum vel sententiam vel processus aut sententie executionem autem etiam Comune vel civitatem Florentie sententialiter processerint de iure sive de facto ut dictum est per Comune Florentie ab omni processu sententia et condempnatione qui et que a quocumque vel quibuscumque fierent quomodolibet contra eos vel aliquem eorum et ab omnibus dampnis sumptibus et expensis quas et que propterea subirent ab homine vel a iure penitus conserventur indempnes et ipso iure intelligantur sine aliqua promissione eis vel alicui eorum fienda debere conservari et conserventur indempnes a Comuni et per Comune Florentie supradictum.

Et quod predicta omnia et singula scribi debeant et pro scriptis habeantur in libro Ordinamentorum Iustitie et sint Ordinamenta Iustitie et pro Ordinamentis Iustitie inviolabiliter observentur et debeant observari [102v] et prevaleant omnibus statutis et ordinamentis Comunis et Populi florentini que in predictis vel aliquo predictorum quomodolibet contradicerent vel obstarent.

[…] Quibus omnibus ut supradictum est lectis, predictus dominus Cione Capitaneus et Defensor, presentibus volentibus et consentientibus dominis Prioribus artium et Vexillifero iustitie antedictis, in predicto Consilio Centum virorum ab aliis predictis Consiliis Spetiali et Generali domini Capitanei et Populi et Capitudinum separato et ab una parte dicti Palatii more solito congregato; et coram consiliariis in dicto Consilio Centum virorum astantibus proposuit omnia et singula suprascripta in hoc publico consilio supra proxime per ordinem et distincte annotata et scripta et in hiis et super hiis omnibus sibi pro Comuni consilium petiit exibiri sub hac forma: videlicet si placet et videtur dicto presenti Consilio Centum virorum et consiliariis in eo astantibus ea omnia et singula suprascripta fore utilia pro Populo et Comuni Florentie, et utile fore pro ipso Populi et Comuni quod de hiis et super hiis omnibus teneantur et fiant omnia Consilia opportuna. Et quod provideatur firmetur procedatur [103r] observetur et fiat in omnibus et per omnia secundum suprascriptarum provisionum et cuiuslibet earum continentia et tenorem.

Non obstantibus capitulis et statutis de quibus supra fit mentio et capitulo costituti domini Capitanei et Populi posito sub rubrica "De arduis negotiis faciendis", et incipit: "Quia magna et ardua" et cetera. Nec aliquibus aliis capitulis statutis ordinamentis provisionibus et consiliorum reformationibus dicti Populi et Comunis licet non lectis et specificatis legibus aut iuribus in predictis seu infrascriptis vel eorum aliquo quomodolibet directe vel indirecte contradicentibus vel repugnantibus sed eis omnibus absolutis correctis et sublatis ita et taliter quod ab eisdem et eorum observantia omnes et singoli qui ad ea quomodolibet tenerentur quo ad ea et eorum occasione in quantum in hiis contradicerent vel obstarent intelligantur esse et sint liberaliter et totaliter absoluti, non obstante quod ipsa capitula et statuta sint penalia et precisa et quod in eis dicatur quod absolvi non possint vel quod lecta non fuerint in hoc presente Consilio et in aliis Consiliis super predictis habendis et fiendis que quidem habeantur et sint ac lecta et specificata fuissent in Consiliis antedictis.

(d) Dominus Rainerius del Forese consiliarius predicti Consilii Centum virorum surrexit et arengando consuluit in omnibus et super omnibus et singulis scriptis in hoc presente Consilio propositis et expressis in omnibus et per omnia secundum suprascriptarum provisionum et cuiuslibet earum et propositionis premisse tenorem et formam.
Super quibus omnibus in iamdicto Consilio Centum virorum supra proxime propositis annotatis et scriptis scruptatis voluntatibus consiliariorum in dicto Consilio astantibus et inter eos numero lxxxi inventis prout infra patet per dictum Capitaneum secundum formam statutorum factis partitis ad fabas nigras et albas, videlicet divisim particulariter et singulariter super qualibet propositione pro se et in ipsius Consilii reformatione (e) primo super predicta prima provisione que sic incipit: "Quoniam magnates" et cetera; et finitur: "vel obstarent"; nec non super omnibus et singulis in ipsa provisione contentis et in hiis et super hiis supra propositis placuit et visum fuit septuagintaquinque ex consiliariis predictis dantes fabas nigras pro ‘sic' et per eos provisum et firmatum fuit in omnibus et per omnia secundum ipsius provisionis et propositionis premisse tenorem. Illi vero ex consiliariis predictis quibus predicta displicuerit dantes fabas albas pro ‘non' fuerunt sollumodo sex numero compitati.
[…] Dictas fabas secundum formam statuti datis et receptis et electis nigris ab albis et in ipsius Consilii presentia numeratis.
Acta fuerunt hec Florentie, in dicto Palatio Populi, presentibus testibus Loino Nardi de Montalcino et Duccio Salamonis precone.

Item in eisdem anno, indictione, die et loco, et presentibus testibus suprascriptis. In Consilio Spetiali domini Capitanei et Populi et Capitudinum xiicim maiorum Artium civitatis Florentie separatim a dicto Consilio Centum virorum ac etiam a dicto Consilio Generali domini Capitanei et Populi et ab una parte dicti Palatii Populi more solito congregato. [103v] Et coram consiliariis et Capitudinibus in dicto Consilio astantibus predictus dominus Cione Capitaneus, presentibus volentibus et consentientibus dominis Prioribus et Vexillifero supradictis, proposuit omnia et singula supradicta que seriatim et distincte in suprascripto Consilio Centum virorum presenti die celebrato et facto notata et iam reformata sunt. Et in hiis et super hiis omnibus sibi pro Comuni consilium petiit dari sub hac forma: videlicet si placet et videtur dicto presenti Consilio Spetiali et Capitudinum et consiliariis et Capitudinibus in eo astantibus ea omnia et singula suprascripta fore utilia pro Populo et Comuni Florentie, et utile fore pro ipso Comuni et Populo quod de hiis et super tenenantur et fiant omnia Consilia opportuna. Et quod firmetur et fiat in omnibus et per omnia modo et forma superius in dicto Consilio Centum virorum plenius annotatis.
(f) Scolaius domini Palamidexii consiliarius predicti Consilii surrexit et arengando consuluit in omnibus et super omnibus et singulis suprascriptis in hoc presente Consilio Spetialis et Capitudinum supra propositis et in suprascripto Consilio Centum virorum iam reformatis in omnibus et per omnia secundum suprascriptarum provisionum et propositionum super hiis facte tenorem et formam.

Exquisita igitur voluntate consiliarorum et Capitudinum in dicto Consilio astantium et inter eos numero lxvi inventorum prout infra patet per predictum Capitaneum secundum formam statutorum ad scruptinium factis partitis ad fabas nigras et albas, videlicet divisim super qualibet propositione pro se et in ipsius Consilii reformatione (g) primo super predicta provisione que sic incipit: "Quoniam magnates" et cetera; et finitur: "vel obstarent" ut supra scriptum est; nec non super omnibus et singulis in ipsa provisione contentis et in hoc presente Consilio in hiis et super hiis supra propositis et in Consilio Centum virorum iam reformatis placuit et visum fuit sexagintaquatuor ex consiliariis et Capitudinibus predictis dantes fabas nigras pro ‘sic' et per eos provisum et obtentum et firmatum fuit in omnibus et per omnia secundum ipsius provisionis et predicte propositionis tenorem. Illi vero ex consiliariis et Capitudinibus predictis quibus predicta displicuerit dantes fabas albas pro ‘non' fuerunt sollumodo duo numero compitati.
[…] Dictas fabas secundum formam statuti datis et receptis et electis nigris ab albis et in ipsius Consilii presentia numeratis.

Item in eisdem anno, indictione, die et loco, et presentibus testibus suprascriptis. Incontinenti et immediate in Consilio Generali et Spetiali domini Capitanei et Populi et Capitudinum simul in dicto Palatio Populi more solito congregatis, presentibus volentibus et consentientibus dominis Prioribus et Vexillifero supradictis, predictus dominus Capitaneus proposuit omnia supradicta in suprascripto Consilio Centum virorum ac etiam in Spetiali et Capitudinum iam reformata. Et in hiis et super hiis sibi pro Comuni consilium petiit dari sub hac forma: videlicet quid et quomodo videtur et placet dicto presenti Consilio et consiliariis et Capitudinum in eo astantibus in predictis et super predictis providere ordinare et firmare pro Comuni iamdicto.

(h) Ser Michael Boschi notarius consiliarius predicti Consilii surrexit et arengando consuluit quod supradicte due provisiones et omnia et singula in eis contenta et in hoc presente Consilio in hiis et super hiis supra proposita et in aliis [104r] suprascriptis Consiliis domini Capitanei et Populi iam reformata et plenius expressa huius presentis Consilii auctoritate et vigore totaliter approbata, acceptata, admissa et firma sint. Et valeant et teneantur et plenam habeant et obtineant firmitatem. Et in hiis et super hiis omnibus proceditur et observetur et fiat in omnibus et per omnia secundum suprascriptarum provisionum et cuiuslibet earum et propositionis super hiis factarum tenorem et formam. Absolutis et correctis et sublatis capitulis et statutis ordinamentis provisionibus et consiliorum reformationibus de quibus supra dicitur modo et forma superius in dicto Consilio Centum virorum plenius annotatis.
In reformatione cuius Consilii peraudito consilio in premissis exibito, et demum per predictum dominum Capitaneum secundum formam statutorum inter consiliarios et capitudines in dicto Constilio astantes, factis et revolutis partitis ad sedendum et levandum, et videlicet divisim et singulariter super qualibet provisione per se placuit quasi omnibus predictis consiliariis et Capitudinibus in dicto Consilio astantibus. Et per eos provisum, obtentum et firmatum fuit in omnibus et per omnia secundum ipsarum provisionum et cuiuslibet earum propositionum super hiis factarum et Consilii predicti consultonis tenorem et formam.

Item in eisdem anno et indictione, die tertiodecimo intrante dicto mense aprilis. Consilium Generale ccctorum et Spetiale lxxxxta virorum domini Potestatis et Comunis Florentie et Capitudinum xiicim maiorum Artium civitatis Florentie nobilis miles dominus Rodulfus olim domini Guilielmini de Grassonibus eiusdem civitatis et Comunis Florentie Potestas precona convocatione campaneque sonitu in palatio ipsius Comunis fecit more solito congregari. In eodem Consilio et coram consiliariis et Capitudinibus ibidem astantibus per me Gratiolum notarium infrascriptum lecta fuerunt omnia et singula infrascripta.

Primo videlicet provisio superius in dicto Consilio Centum virorum in die xii° presentis mensis aprilis celebrato et facto annotata et scripta que sic incipit: "Quoniam magnates civitatis comitatus et districtus Florentie" et cetera; et finitur: "vel obstarent" et postmodo ea que super ipsa provisione et contentis in ea et super absolutione et correctione capitulorum statutorum ordinamentorum provisionum et reformationum Consiliorum et quorumlibet obstaculorum in hiis contradicentium in Consiliis et per Consilia domini Capitanei et Populi die xii° mensis aprilis presentis celebratis et factis reformata et plenius expressa sunt. Quibus sic lectis predictus dominus Potestas, presentibus volentibus et consentientibus dominis Prioribus et Vexillifero iamdictis, proposuit omnia supradicta. Et in hiis et super hiis sibi pro Comuni consilium petiit dari sub hac forma: videlicet quid et quomodo videtur et placet predictis consiliariis et Capitudinum in predictis et super predictis providere ordinare et firmare pro Comuni iamdicto.

(i) Ser Tanus Arrighi notarius consiliarius predicti Consilii surrexit et arengando consuluit quod supra dicta provisio et omnia in ea contenta et in hoc presente Consilio supra proposita et in suprascriptis Consiliis Populi iam reformata huius presentis Consilii auctoritate totaliter approbata, admissa et firma sint. Et valeant et plenam firmitatem habeant. Et in hiis specialiter observetur et fiat in omnibus et per omnia secundum ipsius provisionis tenorem. Absolutis et correctis et sublatis capitulis et statutis ordinamentis provisionibus et consiliorum reformationibus in hiis quomodolibet obstantibus.
In reformatione cuius Consilii, peraudito consilio super hiis exibito, et demum super dicta propositione per predictum dominum Potestatem secundum formam statutorum facto et revoluto partito ad sedendum et levandum placuit quasi omnibus in dicto Consilio astantibus et per eos [104v] provisum obtentum et firmatum fuit in omnibus et per omnia secundum ipsius suprascripte provisionis et contentorum in ea et propositionis super hiis facte et consilii super hiis exibiti continentiam et tenorem.
Acta fuerunt hec Florentie in dicto Palatio Comunis. Presentibus testibus ser Laurentio ser Cionis notario et Lolo Iacobi precone Comunis Florentie.

Item in eisdem anno indictione, die et loco, et presentibus testibus suprascriptis. In eodem Consilio et coram consiliariis et Capitudinibus ibidem astantibus, in absentia dicti domini Potestatis sueque familie […] providus vir ser Taddeus Lapi notarius introitus Camere Comunis Florentie, in absentia domini Potestatis et eius familia, presentibus tamen volentibus ac consentientibus dominis Prioribus et Vexillifero sepedictis, proposuit […] provisionem que sic incipit: "Quoniam magnates" et cetera; et finitur: "vel obstarent" iam in supra proxime precedenti Consilio domini Potestatis et Comunis Florentie iam reformatam. Et in hiis et super hiis sibi pro Comuni consilium petiit exiberi sub hac forma: videlicet quid et quomodo videtur et placet eisdem consiliariis et Capitudinum in predictis providere ordinare et firmare pro Comuni iamdicto.

(j) Ser Guido de Apperollo notarius consiliarius predicti Consilii surrexit et arengando consuluit quod supra dicte due provisiones et contenta in ea huius presentis Consilii auctoritate et vigore totaliter approbata, admissa et firma sint. Et valeant et plenam firmitatem habeant. Et in hiis procedatur obtinetur et fiat in omnibus et per omnia secundum ipsarum provisionum et cuiuslibet earum continentiam et tenorem. Absolutis correctis et sublatis capitulis et statutis ordinamentis provisionibus et consiliorum reformationibus de quibus supra dicitur modo et forma superius in Consiliis domini Capitanei et Populi speficicatis.

[…] Item placuit ducentis quadragintaseptem ex consiliariis et Capitudinibus predictis, dantes fabas nigras pro ‘sic' pro predicta provisio que sic incipit: "Quoniam magnates" et cetera, et finitur "vel obstarent", et omnia et singula in ea contenta et in hoc presente Consilio in hiis et super hiis supra proposita et in suprascriptis Consiliis Populi et etiam in Consilio Comunis [105r] supra proxime annotatis et scriptis iam reformata et plenius expressa huius presentis Consilii auctoritate et vigore totaliter approbata et acceptata admissa et firma sint et valeant et tenenatur et plenam habeant et obtinenant firmitatem. Et in hiis procedatur observetur et fiat modo et forma superius annotatis. Illi vero ex consiliariis et Capitudinibus predictis quibus predicta displicuerunt dantes fabas albas pro ‘non' fuere solummodo viginti numero computati.
Dictis fabis secundum formam statuti datis et receptis et electi nigris et albis, et in ipsius Consilii presentia numeratis.

(SN) Ego Gratiolus olim domini Corradi imperiali auctoritate notarius Mutinensis et nunc consiliorum Populi et Comunis Florentie pro ipso Comuni scriba hiis omnibus interfui eaque publice scripsi.

(a) Sul margine sinistro, di mano del secolo XV: magnates quidam facere teneantur ut suos moneant reos ab iniuriis abstinere faciant

(b) cohercere corretto da choercere espungendo -h- e inserendo h nell'interlineo superiore, fra -o- ed -e-

(c) vel aggiunto nell'interlineo

(d) Sul margine sinistro segno di paragrafo

(e) et in ipsius - reformatione sul margine sinistro, con segno di richiamo

(f) Sul margine sinistro segno di paragrafo

(g) et in ipsius - reformatione sul margine destro, con segno di richiamo

(h) Sul margine sinistro segno di paragrafo

(i) Sul margine sinistro segno di paragrafo

(j) Sul margine sinistro segno di paragrafo

Viene edita la provvisione approvata dai consigli del comune di Firenze il 12 e il 13 aprile 1323, in un frangente politico molto difficile per gli equilibri di potere all'interno del comune e per lo stato di guerra contro l'espansionismo di Castruccio Castracani.

L'oggetto della disposizione è quello di indurre attraverso una forte penalizzazione – fissata in 3.000 lire di fiorini piccoli – i consorti, e in primo luogo i "seniores et maiores", dei magnati che commettano malefici e violenze a "emendare et corrigere et emendari et corrigi procurare" i loro parenti, vigilando in modo particolare sui comportamenti di coloro "quos ex eorum domibus aptos ad mala noverint", in modo che "cum noverint tales in devia declinare possint illos tales facere carceribus mancippari et modis aliis talium iniquitatibus obviare". Il provvedimento menziona in modo esplicito la pratica, evidentemente diffusasi in maniera crescente, di opporre alla giurisdizione dei tribunali del comune tutte quelle eccezioni, nullità e ostacoli, diretti e indiretti, "ad impediendum vel removendum vel annullandum aut revocandum vel retractandum vel retardandum aliquid de huiusmodi processibus, sententiis vel processium sententiarum executionibus" avviati dai rettori giudiziari.

Il provvedimento sui magnati fu predisposto – "pro evidenti utilitate […] Populi et Comunis" – dai priori delle arti, dal gonfaloniere di giustizia e dal collegio coadiuvante dei Dodici buonuomini, e illustrato nei diversi consigli dai rettori del comune – il capitano del popolo, Cione dei Tedaldi da Città di Castello, e il podestà, Rodolfo dei Grassoni da Modena – non per essere discusso – si noti – ma per essere direttamente approvato o respinto mediante votazione, come era uso nelle assemblee partecipative dei comuni italiani.

La proposta dei priori delle arti, del gonfaloniere di giustizia e dei Dodici buonuomini fu approvata in sedute consecutive ma separate del consiglio dei Cento, del consiglio speciale e del consiglio generale del capitano del popolo e delle arti, il 12 aprile 1323 e, il giorno successivo, e sempre in sedute separate, del consiglio generale dei Trecento e speciale dei Novanta del podestà e comune di Firenze.

La scrittura del notaio Graziolo del fu Corrado, modenese, in quel periodo in forza del comune di Firenze come notaio delle riformagioni, consente di seguire tutta la procedura dell'approvazione consiliare del provvedimento. Il registro membranaceo in cui è essa è trascritta in extenso appartiene alla serie dei Registri delle Provvisioni. Terminate le procedure, il notaio delle riformagioni stese in forma solenne il testo ufficiale a noi pervenuto, che acquisì in questo modo carattere di pubblicità e di autenticità.

La provvisione disponeva che il suo contenuto dispositivo dovesse essere scritto nella raccolta degli Ordinamenti di giustizia: "Et quod predicta omnia et singula scribi debeant et pro scriptis habeantur in libro Ordinamentorum Iustitie et sint Ordinamenta Iustitie et pro Ordinamentis Iustitie inviolabiliter observentur et debeant observari"; senza eventuali contraddizioni con gli statuti e gli ordinamenti del comune e del "popolo", ma anzi prevalendovi. Come abbiamo argomentato nell'introzuione alla sezione, la disposizione era eccezionale: non tutte le misure antimagnatizie approvate dai consigli del comune erano destinate a essere integrate negli Ordinamenti.

I priori ritennero che la provvisione del 12-13 aprile 1323, per il rilievo del problema trattato e l'importanza delle misure adottate, dovesse entrare a fare parte "inviolabiliter" del corpo normativo antimagnatizio. Non a caso, essa fu accolta assai negativamente dai magnati e fu all'origine di una grave crisi politica del comune che maturò nell'estate successiva quando l'esercito fiorentino dovette fronteggiare l'assedio portato da Castruccio Castracani sotto le mura di Prato e i magnati fiorentini si disimpegnarono dalle operazioni militari, provocando un tumulto di popolo in città e il tentativo di numerosi fuorusciti di rientrarvi con l'appoggio di una consistente componente del regime popolare. La congiura fallì, ma l'ampio coinvolgimento di molti cittadini popolani indusse a rendere miti le misure repressive che colpirono come responsabili principali solo tre esponenti di rilievo del ceto magnatizio: Amerigo Donati, figlio di Corso, Tegghia Frescobaldi e Lotteringo Gherardini, condannati a 2.000 lire di fiorini piccoli, e a sei mesi di confino a 40 miglia da Firenze.