Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Registrazioni delle votazioni delle sedute dei consigli del comune

1323 aprile 12 e 13 Firenze, in palatio populi

[c. 51r]
Die XII° mensis aprelis
In Consilio Centum virorum in palatio populi congregato. Dictus dominus Cione Capitaneus, presentibus Prioribus et Vexillifero, proposuit infrascriptas propositiones, videlicet:
Primo propositionem factam contra magnates civitatis, comitatus et districtus Florentie, non solum non corrigunt nec emendant nec corrigi nec emendari procurant consortes eorum ne mallificia committant. [...] Presentibus testibus Loyno Nardi de Montealcino et Duccio Salamonis precone dicti Comunis Florentie et aliis.
Dominus Rainerius del Forese consuluit secundum propositiones predictas.
Factum partitum ad fabas nigras et albas per dictum dominum Capitaneum particulariter super qualibet propositione per se.
Primo super provisione facta contra magnates civitatis comitatus et districtus Florentie. Placuit LXXV; noluerunt VI.

[52r]
[...] Eodem die, loco et testibus.
In Consilio spetiali domini Capitanei et populi florentini et capitudinum xiicim maiorum artium civitatis Florentie dictus dominus Capitaneus proposuit suprascriptas propositas.
Scholaius domini Palamidex consuluit secundum propositionem predictas.
Factum partitum ad fabas nigras et albas per dictum dominum Capitaneum particulariter super qualibet propositione per se.
Primo super propositionem facta contra magnates civitatis comitatus et districtus Florentie. Placuit LXIIII; noluerunt II.

[...] Eodem die, loco et testibus.
In Consilio generali et spetiali domini Capitanei et populi florentini et capitudinum artium predictarum dictus dominus Capitaneus proposuit suprascriptas duas propositas.
Ser Michele Boschi consuluit secundum propositas predictas.
Factum et revolutum partitum ad sedendum et levandum per dictum dominum Capitaneum super qualibet dictarum propositionum per se placuit quasi omnibus secundum dictum consulentem.

[52v]
Die XIII° mensis aprelis.
In Consilio generali ccctorum virorum et spetiali lxxxxta virorum Comunis Florentie et capitudinum xiicim maiorum artium civitatis Florentie in ipsius Comunis palatio more solito congregato, predictus dominus Rodulfinus Potestas, presentibus Prioribus et Vexillifero, proposuit infrascriptam propositionem, videlicet:
Propositionem factam contra magnates civitatis, comitatus et districtus Florentie, et in favorem popularium dicte civitatis comitatus et districtus.
Presentibus testibus ser Laurentio ser Cionis notario, Loyno Nardi de Montealcino et Lolo Jacobi precone dicti Comunis Florentie et aliis.
Ser Tanus Arrighi notarius consuluit secundum propositionem predictam.
Monte spetiarius consuluit idem.
Factum partitum ad sedendum et levandum per dictum dominum Potestatem super dicta propositione placuit quasi omnibus in dicto consilio astantibus secundum dictum consulentem.

Eodem die, loco et testibus.
In dicto Consilio generali Comunis ser Taddeus Lapi notarius introitus camere, presentibus Prioribus et Vexillifero, proposuit infrascriptas propositiones, videlicet:
Primo provisionem factam contra magnates civitatis comitatus et districtus Florentie.
[...] Ser Guido de Ceparello notarius consuluit secundum propositiones predictas.
Factum partitum ad fabas nigras et albas per dictum notarium super qualibet propositione per se.
Primo super facto magnatum. Placuit CCLXVII; noluerunt XX.

Vedi: immagine 1 | immagine 2 | immagine 3

Su concessione del Ministero per i Beni e le Attivitą Culturali, Archivio di Stato di Firenze: concessione del 1 luglio 2009, protocollo n. 4571, allegati 28.28.01/215.