Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Norma statutaria

1325 Firenze

[114v] [Liber Tertius] CXXVII - DE PROHIBENDO MAGNATES HABENTES INIMICITIAS NON IRE AD INVITATAS.

Ordinatum et statutum est, ad scandala evitanda, quod aliqui seu aliquis de magnatibus et potentibus civitatis Florentie habentes seu habens guerram seu inimicitiam patentem non audeant vel presumant de cetero in civitate, burgis vel suburgis seu in comitatu Florentie ire ad aliquam invitatam que fieret de ipsis magnatibus vel magnate pro aliquo defuncto vel ad exequias alicuius defuncti vel pro aliquo moglaššo seu sponsalibus vel pro aliquo presbitero, monaco vel monaca seu pro misterio alicuius mortui, nisi de licentia et parabola dominorum Priorum artium et Vexilliferi iustitie; contra facientes seu faciens puniatur in libris centum florenorum parvorum pro quolibet eorum per dominum Potestatem. Et de hiis que continentur in hoc capitulo et contra illos qui facerent contra predicta dominus Potestas possit cognoscere et secrete et palam inquirere cum accusa et sine accusa. Et (a) u[t] (b) de magnatibus et potentibus habentibus huiusmodi guerras et [115r] inimicitias, et in quibus et contra quos locum habeat hoc presens statutum, notitia habeatur, unusquisque futurus Potestas deinceps infra octo dies introitus sui regiminis teneatur et debeat, prout et sicut sibi placuerit et videbitur, inquirere et investigare qui et quot sint huiusmodi magnates de quibus supra in hoc presenti statuto dicitur.
Qua quidem inquisitione facta, idem dominus Potestas precipiat vel precipi faciat personaliter eisdem magnatibus vel ad domos eorum, et sub pena predicta, quod non vadant, venia[n]t vel facia[n]t contra predictam ordinamenti formam. Si quis igitur ex ipsis magnatibus post tale preceptum contra predicta vel aliquod predictorum fecerit, Communi Florentie per dominum Potestatem puniatur et condennetur pena predicta; in hiis statuto vel ordinamento aliquo non obstante.

(a) Corretto su Co

(b) C ubi.

Vedi: immagine 1 | immagine 2

Su concessione del Ministero per i Beni e le AttivitÓ Culturali, Archivio di Stato di Firenze: concessione del 1 luglio 2009, protocollo n. 4571, allegati 28.28.01/215.