Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Riformagioni e provvisioni

[dopo il 1343] Firenze, nella chiesa di San Pietro Scheraggio

/[c. 27v]/ LXXXVII. INCIPIUNT REFORMATIONES ET PROVISIONES CONTRA MAGNATES. <RUBRICA>.
In Dei nomine amen. Anno sue salutifere incarnationis millesimo ducentesimo nonagesimo quarto, indictione septima die tertio intranti mense augusti, in consilio et per consilium centum virorum populi Florentie, mandato nobilis viri domini Raynaldi olim domini Manentis de Spoleto capitanei et defensoris populi et comunis Florentie in ecclesia Sancti Petri Scheradii more solito congregato. Et subsequenter in eisdem millesimo, indictione et die, in consiliis et per consilia spetiale et generale domini defensoris et capitanei et capitudinum duodecim maiorum artium civitatis predicte et mandato eiusdem domini capitanei et defensoris in dicta ecclesia more solito congregata, factis et celebratis predictis consiliis super infrascriptis successive (a) /[c. 28r]/ et solempniter, ac etiam ibidem presentibus et volentibus dominis prioribus artium et vexillifero iustitie per predictum dominum capitaneum et defensorem factis propositione et reformatione debito modo et ordine necnon super hiis infrascritpis factis partitis ad scruptineum cum pissidibus et palloctis, et etiam ad sedendum et levandum, iuxta formam ordinamentorum canonicçatorum et statutorum comunis eiusdem, et demum et ultimo in eisdem millesimo et indictione et die quarto intrante mense augusti predicti in consilio et per consilium generale trecentorum et spetiale nonaginta virorum domini potestatis et comunis Florentie et capitudinum artium predictarum, mandato nobilis viri domini Pini de Vernacciis de Cremona secunda vice iam dicti comunis Florentie potestatis, in ipsius comunis palatio more solito congregatis, super infrascriptis in ipso generali consilio comunis facta propositione per predictum dominum potestatem in presentia et voluntate dictorum dominorum priorum et vexilliferi et ipso consilio reformato et in eo facto et revoluto partito ad sedendum et levandum secundum formam statutorum, absolutis correptis et sublatis statutis ordinamentis et consiliorum reformationibus in hiis quomodolibet contradicentibus vel obstantibus prout et secundum quod in actis consiliorum populi seu domini capitanei et comunis Florentie publice scriptis per Bonsignorem olim Guecçi notarium mutinensem et nunc consiliorum populi et comunis Florentie pro ipso comuni scribam, hec et alia circa predicta et infrascripta plenius ordinatius et distintius notata scripta et expressa sunt. Provisum ordinatum et obtentum et firmatum fuit quod infrascripta provisio et deliberatio super infrascriptis per predictos dominos priores et vexilliferum provisa et facta et omnia et singula in ipsis provisione et deliberatione contenta predictorum consiliorum (b) auctoritate et vigore admissa sint et valeant et teneant et plenam obtineant firmitatem. Et in hiis omnibus et singulis procedatur observetur et fiat in omnibus et per omnia prout et secundum quod in ipsis provisione et deliberatione plenius continetur. Cuius quidem provisionis et deliberationis tenor talis est.

LXXXVIII QUOD CONSORTES MAGNATIS IN CERTO GRADU SOLVANT CONDEMPNATIONEM CERTO TERMINO. RUBRICA.
Cum multi ex magnatibus civitatis et comitatus Florentie, qui secundum formam statutorum comunis Florentie et ordinamenta iustitie satisdare tenentur et debent tamquam magnates, ab ipsis satisdationibus inveniant alleviati per offitium dominorum priorum artium et vexilliferi iustitie pro tempore existentium et satisdederint pro minima (c) quantitate ita quod propter dictam (d) minimam satisdationem mallefitia et excessus commictere et facere non fomidant, per dominos priores artium et vexilliferum iustitie nunc in offitio residentes super infrascriptis intellecta et cognita veritate quam plurium popularium civitatis Florentie et in hiis prehabitis diligenti examinatione et deliberatione et consiliis quam plurium sapientum virorum nec non inter ipsos priores et vexilliferum super hiis secundum formam statutorum solempni scruptineo ad pissides et palloctas celebrato et facto, provisum, deliberatum et ordinatum est ad hoc ut magnates de cetero ab excessibus et malefitiis arceantur et ut populares in tranquillo et pacifico statu vivere possint et etiam ad fortificationem felicium ordinamentorum iustitie quod, si quis ex magnatibus civitatis vel comitatus Florentie, qui tamquam magnas satisdare tenetur vel pro quo satisdari debet, commiserit aliquod mallefitium, delictum vel excessum in personam alicuius popularis civitatis vel comitatus Florentie et reperiatur satisdedisse vel pro eo satisdatum fuisse non tamen de quantitate et usque in quantitatem librarum duorum milium f. p. et talis magnas fuerit condempnatus, fideiussores eius solum teneantur et cogantur pro ea quantitate pro qua reperirentur fideiussisse pro tali magnate. Et si /[c. 28v]/ condempnatio que fieret de tali magnate excederet summam quantitatis pro qua fideiusserint tales fideiussores, in eo casu ad solvendum complementum et summam ipsius condempnationis excedentem summam et quantitatem huiusmodi satisdationis pater pro filio, filius pro patre, et frater pro fratre ex eodem patre, et patruus pro nepote et nepos pro patruo, et avus paternus pro nepote et nepos pro avo paterno secundum ordinem usque in quantitatem librarum trium milium f. p. tantum si usque in dictam quantitatem ascenderet condempnatio, et si tantum non ascenderet condempnatio usque ad complementum ipsius condempnationis, teneantur et effectualiter compellantur.

(a) In calce alla carta et solempniter, rimando di fine quaderno all'incipit del quaderno successivo

(b) consiliorum corr. da consiliariorum, depennando -iar-

(c) minima corr. su altra parola

(d) d(i)c(t)am nell'interlineo superiore

Vedi: immagine 1 | immagine 2

Su concessione del Ministero per i Beni e le Attività Culturali, Archivio di Stato di Firenze: concessione del 1 luglio 2009, protocollo n. 4571, allegati 28.28.01/215.