Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Riformagioni e provvisioni

[dopo il 1343] Firenze, in palatio populi

/40r/ In Dei nomine amen. Anno sue salutifere incarnationis millesimo trecentesimo vigesimo tertio, indictione sexta, die duodecimo, mensis aprilis. Primo in consilio Centum virorum et subsequenter in aliis consiliis domini capitanei et populi Florentie et capitudinum duodecim maiorum artium civitatis Florentie, mandato nobilis militis domini Cionis de Tedaldis de Civitate Castelli, comunis et populi Florentie honorabilis capitanei et defensoris, precona convocatione campaneque sonitu in palatio populi Florentie more solito congregatis /40v/ et die tertio decimo eiusdem mensis aprilis in consilio generali Trecentorum et spetiali nonaginta virorum domini potestatis et comunis Florentie et capitudinum artium predictarum, mandato nobilis militis domini Rodulfi domini Guilielmi de Grassonibus eiusdem civitatis et comunis Florentie honorabilis potestatis precona convocatione campaneque sonitu in ipsius comunis palatio more solito congregatis, et per ipsa iam dicta consilia ut supra dicitur congregata presentibus volentibus et consentientibus dominis prioribus artium et vexillifero iustitie populi [et] comunis Florentie totaliter approbata acceptata admissa et firmata fuit provisio infrascripta per predictos dominos priores et vexilliferum cum diligenti examinatione et deliberatione eorum offitii auctoritate et vigore super infrascriptis edita et facta et omnia et singula que in ipsa infrascripta provisione continentur et scripta sunt prout et secundum quod infra proxime et immediate plenius et latius legitur et habetur. Cuius quidem provisionis tenor talis est:

.CXXV. Qualiter procedatur contra consortes magnatum declinantium iurisdictionem comunis Florentie. Rubrica.

Quoniam (a) magnates civitatis comitatus et districtus Florentie non solum non (b) corrigunt nec emendant nec corrigi nec emendari procurant consortes eorum ne mallefitia commictant, verum etiam mandant offendi et mallefitia commicti per eorum consortes et maxime per eos quos credunt aliquo benefitio iuvari posse ne contra eos procedatur per regimina civitatis Florentie, ideo ut ipsi (c) magnates materiam habeant alter alterius monitionibus et correctionibus insistendi, et ad emendationem propinquorum suorum diligentiam invicem intendi, et ut illos, quos ex eorum domibus aptos ad mallefitia noverint, non negligant ab illicitis actibus cohercere maxime cum per statuta comunis Florentie inter cetera remedia prodita illis sint ut cum noverint tales declinare possint illos facere carceribus mancipare et modis aliis talium iniquitatibus obviare, cumque non sit novum etiam secundum sacram legem quod qui suorum excessus non corripiunt in se pariter et in ipsos vindictam recipiant animadversionis divine, per dominos priores artium et vexilliferum iustitie et offitium duodecim bonorum virorum, primo super hiis deliberatione prehabita diligenti et demum inter eosdem dominos priores et vexilliferum et offitium dictorum duodecim bonorum virorum secundum formam statutorum premisso facto et obtento partito et secreto scruptineo ad fabas nigras et albas eorum auctoritate et vigore et omni modo et iure quibus melius fieri potuit, provisum et deliberatum et pro tranquillo statu comunis et populi civitatis Florentie ordinatum est quod omnes et singuli magnates de qualibet domo et casato infrascriptis et maxime seniores et maiores, teneantur emendare et corrigere et emendari et corrigi procurare quemlibet de ipsorum domo, et curare et facere quod aliquem non offendant vel offendi faciant in personis vel rebus.

Et quod si per dominos potestatem capitaneum executorem (d) ordinamentorum iustitie vel alium quemcumque offitialem comunis Florentie presentem vel qui pro tempore fuerit vel aliquem eorumdem fiat aliquis processus vel aliqua condempnatio vel sententia feratur contra aliquem vel aliquos cuiuscumque status preheminentie, dignitatis vel condictionis existant de aliqua vel aliquibus domo vel domibus seu casatis magnatum scriptis in statuto comunis Florentie quod incipit «ut ineffrenata etcetera» (e) pro aliquo excessu vel mallefitio quod in antea commicti contingerit vel (f) in antea commissum diceretur contra aliquam personam alicuius popularis civitatis, comitatus vel districtus /41r/ Florentie in persona vel rebus, et per talem vel tales contra quem vel quos procederetur vel processum esset (g) vel aliquem alium seu alios proponatur aliqua exceptio fori declinatoria seu nullitatis vel aliquod aliud obstaculum adhibeatur vel interponatur tacite vel expresse, directe vel per obliquum vel principaliter de nullitate per eum vel eos seu pro parte vel in favorem ipsorum intenderetur vel ageretur contra (h) aliquem processum, condempnationem vel sententiam seu sententie vel processus executionem, aut contra huiusmodi rectores vel offitiales vel eorum iudices aut familias vel eorum aliquem, aut etiam contra civitatem vel populum Florentie, propter quem vel quorum aliquod quoquo modo intenderetur vel videretur intendi ad impediendum annullandum vel removendum aut revocandum vel retractandum aliquem de huiusmodi processibus, sententiis vel processuum aut sententiarum executionibus, aut per quem vel quorum aliquod huiusmodi offitiales vel rectores vel aliquis eorum vel comune Florentie directe vel indirecte cogerentur vel cogi viderentur a talibus processibus, sententiis et sententiarum executionibus astinere vel eorum aliquod retractare vel per quem vel quorum aliquod eis vel alicui eorum daretur vel dari videretur causa vel materia astinendi vel retractandi vel retardandi vel annullandi aliquid de predictis vel aliquid aliud faciendi, teneatur executor ordinamentorum iustitie qui modo est et qui pro tempore fuerit, sub pena librarum duorum milium florenorum parvorum, in quibus sindici qui sindicabunt omni exceptione remota teneantur et debeant ipsum condempnare si omnia hec non observaverit ad licteram sicut iacent, ad requisitionem cuiuscumque clam vel palam aut etiam nullo denuntiante mox quod ad eius notitiam pervenerit suo motu, etiam omni iure et statuto solempniter obmissa, procedere contra consortes de domibus et casatis predictis talis vel talium in cuius vel quorum favorem predicta vel aliquod predictorum fierent, tamquam eos qui non correxerint seu corrigi non procuraverint et non emendaverint et qui in eorum correctione et emendatione negligentes fuerint et tamquam eos qui mallefitiis talium non obviaverint, de quibus omnibus et singulis tales consortes fictione iuris et de iure, que non recipiat probatio in contrarium, intelligantur fuisse remissi et negligentes et intelligantur et habeantur mandasse et quod mandaverint tali vel talibus eorum consortibus contra quem vel quos procederetur quod huiusmodi excessus vel mallefitium commicteretur vel commicterent et quod commicti fecerint, et de remissione et negligentia et mandato pro convictis habeantur, et etiam proponentem petentem vel allegantem talia in eius vel eorum favorem vel aliquod aliud obstaculum ut dictum est opponentem vel adhibentem cuiuscumque status preheminentie dignitatis vel conditionis existant, condemnare in libris tribus milibus florenorum parvorum camerariis comunis Florentie persolvendis, quas teneatur et debeat executor qui pro tempore fuerit exigere cum effectu.

Et predicta locum habeant in magnatibus legiptimis et naturalibus et legiptimis tantum et naturalibus tantum et spureiis sive bastardis de domibus sive de casatis predictis. Et ad talem condempnationem solvendam possint et debeant quilibet de consortibus talis magnatis vel talium magnatum etiam per condempnationem exbannimentum et mulctam, destructionem bonorum et personarum capturas /c. 41v/ et aliis remediis opportunis cogi in solidum cum effectu; ita tamen quod huiusmodi solventes habeant ipso iure regressum, facta solutione, contra alios consortes in dicta solutione cessantes, contra quos per comune Florentie concedi seu dari potest regressus et eorum et cuiusque eorum heredum et bona, que bona in hoc casu intelligantur esse et sint huiusmodi solventibus tacite obligata.

Et quod huius executor ordinamentorum iustitie qui pro tempore fuerit in predictis vel circa predicta vel aliquod predictorum sive de iure sive de facto processerit et etiam quilibet rector et offitialis comunis Florentie qui contra proponentes, adhibentes, petentes, allegantes, procurantes vel facientes predicta vel aliquod predictorum contra dicti executoris vel cuiuscumque rectoris vel offitialis comunis Florentie processum vel sententiam vel processus aut sententie executionem aut comune vel civitatem Florentie sententialiter processerint aut de facto, aut contra eos vel aliquem eorum processus condempnationes vel sententias tulerint quoquo modo sive de iure sive de facto ut dictum est, [per] comune Florentie ab omni processu, sententia, condempnatione qui et que a quocumque vel quibuscumque fierent quomodolibet contra eos vel aliquem eorum et ab omnibus dampnis sumptibus et expensis quas et que propterea subirent ab homine vel a iure penitus conserventur indempnes et ipso iure intelligantur sine aliis promissionibus eis vel alicui eorum fienda debere conservari et conserventur indempnes a comuni et per comune Florentie supra dictum.

Et quod predicta omnia et singula scribi debeant et pro scriptis habeantur in libro ordinamentorum iustitie et inter ordinamenta iustitie et sint ordinamenta iustitie et pro ordinamentis iustitie inviolabiliter observentur et debeant observari, et prevaleant omnibus statutis et ordinamentis comunis et populi Florentie que in predictis vel aliquo predictorum quomodolibet cotradicerent vel obstarent.

(a) Nel margine sinistro è annotato: «vide hoc statutum quod punit consortes declenatis forensi».

(b) non aggiunto nell'interlineo

(c) La seconda i di ipsi è sovrascritta ad una a

(d) Nel margine sinistro è disegnata una mano che indica la parola executorem

(e) Nel margine sinistro è annotato: «nota domos magnatum».

(f) Segue quod depennato nel testo

(g) Nel margine destro è disegnata una mano che indica il rigo terminante con esset; al di sotto della mano è annotato: «nota exceptio non posse opponi in processibus contra magnates factis».

(h) Nel margine sinistro è disegnata una mano che indica il rigo terminante con contra.