Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Riformagioni e provvisioni

[dopo il 1343] Firenze

/c. 7v/ VI De penis impositis et ordinatis contra magnates offendentes populares rubrica.
Ordinatum est et provisum quod, si aliquis de magnatibus civitatis vel districtus Florentie quomodocumque, scilicet studiose vel premeditate, interficeret, interfici faceret seu vulneraret vel vulnerari (a) faceret aliquem popularem civitatis vel comitatus Florentie, ita quod de ipsis vulneribus seu vulnere mors sequatur, dominus potestas ipsum talem magnatem facientem seu fieri facientem tale mallefitium et quemlibet eorum scilicet tam facientem quam fieri facientem condempnet in capite (b) et caput ei et eis faciat amputari ita quod moriatur si in fortiam comunis Florentie pervenerit. Et nichilominus eorum et cuiusque ipsorum omnia bona debeat et teneatur facere devastari et destrui et eis destructis et devastatis publicentur comuni Florentie et ad comune Florentie faciat pervenire. Si vero in fortiam comunis Florentie tales /[c.8r]/malefactores non pervenerint nichilominus pena capitis condempnentur ita quod si aliquo tempore pervenerint (c) in fortiam comunis Florentie caput amputetur ei vel eis ita quod moriantur et omnia eorum bona devastentur, et eis devastatis perveniant in comune Florentie.

Et nichilominus fideiussores qui pro eis fideiussissent apud comune Florentie compellantur et compelli debeant per dominum potestatem solvere comuni Florentie illam quantitatem pecunie pro qua fideiussissent pro ipso magnate et malefactore vel altero eorum. Et quod talis fideiussor, pro ipsa quantitate pecunie quam solveret, habeat regressum in bonis talis malefactoris devastatis et destructis, facta diligenti extimatione de talibus bonis, et illud quod superfuerit de talibus bonis perveniat in comune Florentie. Hoc expresso, intellecto, addito et declarato in omnibus supradictis quod ille solummodo qui, ut infra dicetur, fiet capitaneus homicidii penis supradictis puniatur. Reliqui vero magnates qui dicto homicidio interfuerint et percusserint huiusmodi popularem in libris duobus milibus f. p. pro quolibet eorum comuni Florentie condempnentur. Alii vero magnates qui aliter de dicto homicidio culpabiles fuerint in libris mille f. p. pro quolibet eorum comuni Florentie condempnentur et procedatur ad exactionem ipsarum condempnationum per compulsionem ipsorum fideiussorum et destructionem bonorum, ut supra dictum est. Et pro dicto homicidio fieri possit unus capitaneus tantum de facientibus et unus capitaneus tantum de fieri facientibus dictum homicidium qui pena capitis et in destructione suorum bonorum puniantur, ut supra dictum est. Et fiat ipse capitaneus dicti homicidii a coniuncto vel coniunctis occisi. Et si ipsi coniuncti requisiti per regimen Florentie non fecerint dictum capitaneum, tunc potestas vel capitaneus coram quo fieret dictus processus faciant et facere teneantur ipsum capitaneum per suam inquisitionem (d) et offitium et ipsum capitaneum punire et condempnare modo predicto.

Si vero aliquis magnas (e) vulneraret seu vulnerari faceret cum aliquo genere ferramenti seu armorum aliquem popularem civitatis Florentie vel comitatus studiose vel premeditate in vultu, ita quod sanguis exiret de ipso vulnere et vulnus esset enorme, vel in aliquo membro studiose vel premeditate vulneraverit seu vulnerari fecerit ita quod de ipso membro debilitatio (f) remaneret, si in fortiam comunis Florentie pervenerit tam faciens quam fieri faciens, per potestatem condempnetur in libris duobus milibus f. p., quam condempnationem si non solverit infra decem dies a die condempnationis, amputetur ei manus dextra ita (g) quod seperetur a bracchio omnino. Si vero non venerit in fortiam comunis Florentie, per dictum dominum potestatem in libris duobus milibus condempnetur. Et si aliquo tempore in fortiam comunis Florentie pervenerit et infra decem dies ipsam condempnationem non solverit, amputetur ei manus ita quod a brachio seperetur, in quo casu etiam si non venerit in fortiam comunis, bona omnia ipsius talis magnatis non venientis destruantur et vastentur et devastata deveniant in comuni. Et nicchilominus fideiussores illius qui non pervenerit in fortiam comunis compellantur et compelli debeant /[c.8v]/ per dominum potestatem solvere comuni Florentie illam quantitatem pecunie pro qua fideiussissent pro eis apud comune Florentie, habituri regressum in bonis sic devastatis pro quantitate quam solverint, facta tamen extimatione dictorum bonorum, ut dictum est, et residuum bonorum (h) remaneat apud comune Florentie. Salvo quod si fideiussores talis condempnati solverint infra decem dies a die condempnationis computandos integre dictam condempnationem, bona talis condempnati existentia extra civitatem, burgos et subburgos Florentie non devastentur vel publicentur et regressum habeant dicti fideiussores, ut dictum est solventes, in bonis talis condempnati. Et nichil amplius tales fideiussores ratione sue fideiussionis solvere compellantur ipsa de causa scilicet si solverint dicto comuni integre quantitatem pro qua fideiussissent, ut dictum est. Hoc expresso, intellecto et declarato et addito quod pro vulnere vultus vel debilitatione (i) membri, ut dictum est, non possint vel debeant (j) condempnari penis predictis nisi solummodo duo, scilicet faciens et fieri faciens ipsum vulnus.

Alii vero qui reperirentur culpabiles de predictis, puniantur penis in statutis comunis Florentie contentis. Si vero aliquis magnas civitatis vel comitatus Florentie (k) studiose (l) vel premeditate vulneraret vel percuteret vel vulnerari vel percuti faceret aliquem popularem civitatis vel comitatus Florentie cum aliquo genere armorum ita quod sanguis exiret ex vulnere nec mors fuerit sequta nec etiam vulnus enorme fuerit illatum in vultu nec membri debilitatio (m) inde fuerit subsecuta; in hoc casu condempnetur per dominum potestatem in libris mille f. p. pro quolibet vulnere seu percussione. Et si sanguis non exiverit in libris quingentis tam faciens quam fieri faciens (n). Hoc expresso, intellecto, declarato et addito in supradictis omnibus quod pro uno vulnere seu percussione cum effusione seu sine effusione sanguinis non possint vel debeant condempnari predictis penis nisi duo, scilicet faciens et fieri faciens ipsum vulnus seu percussionem. Alii vero qui reperirentur culpabiles de predictis puniantur penis statutis comunis Florentie. Et si vacuis manibus vel (o) calce (p), studiose vel premeditate percuteret vel percuti faceret vel per capillos extraxerit vel spinxerit vel alio simili modo offenderit (q) ipsum popularem, condempnetur in libris trecentis f. p. si in fortiam comunis Florentie pervenerit, et si non pervenerit in fortiam comunis condempnari debeat in dicta quantitate, ut dictum est, et eius (r) bona debeant devastari et eis devastatis perveniant in comune. Et nichilominus eorum fideiussores qui pro eis vel aliquo eorum fideiusserint comuni Florentie compellantur solvere comuni Florentie (s) ut in dictas quantitates, si pro tanta quantitate fideiussores extitissent, et si non fideiussissent pro tanta, pro ea quantitate pro qua fideiusserint solvere compellantur, habituri regressum in bonis eius pro quo solverint usque in illam quantitatem quam solverint. Salvo quod si fideiussores talis condempnati condempnationem factam solverint infra decem dies, bona talis condmpnati non devastentur vel publicentur, sed regressum habeant tales fideiussores adversum talem condempnatum /[c.9r]/ et bona eius usque in quantitatem quam solverint pro eodem.

Et omnibus predictis casibus non prosit aliqua pax que redderetur ab aliquo dicto tali offendenti vel offendi facienti condempnato vel alterius pro eo recipienti (t) quandocumque. Et sufficiat probatio in predictis omnibus et quolibet predictorum contra ipsos magnates facientes et fieri facientes et quemlibet eorum mallefitia supradicta et quodlibet eorum saltem per tres testes probantes de (u) publica fama et per sacramentum offensi, si viveret, et si non viveret per sacramentum filii vel filiorum suorum si filium vel filios haberet et si filium vel filios non haberet vel si haberet filium vel filios et essent minores XIIII annis per sacramentum patris vel fratris offensi vel alterius proximioris in gradu si patrem vel fratrem non haberet, dummodo ad probandum dictam famam non admictantur (v) vel recipiantur aliqui de domo passi iniuriam nec inimici illius qui diceretur offendisse, quorum testimonium de iure non admictitur. Et quod talis magnas etiam si solveret condempnationem (w) de eo factam, nichilominus infra quinquennium non habeat aliquod offitium vel benefitium vel honorem a comuni vel pro comuni Florentie. Et in predictis omnibus et singulis dominus potestas habeat liberum arbitrium (x) inquirendi et investigandi et cognoscendi. Et teneatur et debeat ipsa mallefitia et quodlibet eorum (y) investigare (z) et condempnare contra facientes, ut dictum est, infra quintam diem post commissum mallefitium et postquam ei denumptiatum fuerit vel ad eius notitiam pervenerit, scilicet mallefitium mortis et vulneris enormis in vultu et debilitationis membri; quod si non faceret, cadat et privatus sit a regimine sue potestarie. Alia vero mallefitia supra specificata teneatur inquirere et punire infra (aa) octo dies postquam denumptiatum esset vel ad eius notitiam pervenisset, quod si non fecerit (bb), perdat de suo salario libras quingentas f. p. Et si infra dicta tempora dominus potestas predicta (cc) executioni non mandaverit, ut dictum est, post ipsos terminos dominus defensor et capitaneus ipsa mallefitia teneatur inquirere, punire postquam denuntiatum esset vel ad eius notitiam pervenisset modo predicto infra alios quinque dies, scilicet mallefitia mortis et vulnerum enormium vultus et debilitationis membri. Alia vero mallefitia predicta infra octo dies, ut dictum est, quod si non fecerit vel negligens fuerit in predictis tribus casibus, scilicet mortis, vulneris enormis vultus et debilitationis membri, sit privatus sua iurisdictione et offitio capitaneatus.

Et in aliis casibus perdat de suo salario libras quingentas f. p. Hoc declarato et intellecto et addito quod, si contingerit aliquod predictorum mallefitiorum per aliquem magnatem vel magnates commicti extra civitatem et comitatum seu districtum Florentie, potestas vel capitaneus coram quo de ipso mallefitio cognosceretur, possit, teneatur et debeat inquirere et punire ipsum mallefitium infra terminum et dilationem competentem qui et que per ipsum potestatem et capitaneum cum consilio priorum artium et vexilliferi iustitie assignatus fuerit secundum loci distantiam in quo diceretur mallefitium commissum fuisse. Et si dicta mallefitia punita non fuerint per dominum potestatem, ut dictum est, apotece omnes artificum civitatis Florentie stari et teneri debeant clause et firmate per omnes artifices civitatis Florentie. Et quod interim nullum laborerium fiat, sed ipsi artifices armati et muniti /[c.9r]/ stent et permaneant donec predicta omnia effectui demandentur, ut supra dictum est, sub pena librarum viginti quinque f. p. auferenda per dominum capitaneum contra facienti. Et contra omnes et singulos artifices predicta non servantes, dominus capitaneus habeat merum et purum arbitrium in inquirendo, cognoscendo et puniendo. Et vexillifer iustitie teneatur et debeat cum effectu facere et procurare quod predicta et quodlibet predictorum effectui demandentur infra tempus et tempora suprascripta sub pena librarum duecentarum f. p. eidem vexillifero auferenda per dominum capitaneum. Hoc declarato, intellecto et addito quod post absolutionem factam de aliquo magnate occasione alicuius mallefitii quod diceretur commissum fuisse in persona vel possessionibus alicuius popularis, de quo mallefitio cognosci poterat, secundum ordinamenta iustitie amplius de ipso mallefitio inquiri vel procedi non possit contra ipsum magnatem nisi constiterit per acta primi processus ipsum indebite seu contra ordinamenta iustitie absolutum fuisse. Et ut temeraria audacia illorum qui talia commictere non formidant, sicut expedit, refrenetur et pro honore regiminis domini potestatis et pro libertate et bono statu popularium considerando, provisum et ordinatum est quod, si contigerit aliquem ex magnatibus civitatis vel comitatus Florentie commictere vel commicti facere aliquod mallefitium in persona alicuius popularis civitatis vel comitatus ex quo mallefitio mors sequatur vel faciei vituperatio ex enormi vulnere seu membri abscisio, ita quod ipsum membrum a reliquo corpore seperetur, dominus potestas civitatis Florentie teneatur et debeat proprio sacramento, incontinenti, sine dilatione aliqua, cum ad ipsius notitiam pervenerit dictum mallefitium fore commissum de conscientia vexilliferi iustitie facere pulsari ad martellum campanam suam et banniri facere publice per civitatem quod dicti mille pedites electi armati concurrant et sine mora festinent ire ad domum dicti vexilliferi et incontinenti ipse vexillifer iustitie, una cum predictis peditibus armatis et cum vexillo iustitie, ad domum sive palatium domini potestatis vadant et tunc dictus dominus potestas mictat et mictere teneatur et debeat omni occasione et dilatione remotis unum vel plures ex iudicibus seu militibus cum illis ex suis familiaribus quos voluerit cum dictis vexillifero et peditibus viriliter et potenter ad domos et bona talis magnatis commictentis vel commicti facientis mallefitium aliquod ex proxime predictis et ipsas domos et bona in civitate, burgis et subburgis Florentie existentia funditus et radicitus destruere et devastare seu destrui et devastari totaliter facere ante quam a loco discedant ubi erunt posita dicta bona.

In aliis ceteris mallefitiis suprascriptis per magnates in populares ut predicitur commissis, ex quibus mors seu membri a reliquo corpore separatio vel faciei ex enormi vulnere vituperatio non sequeretur pro quibus (dd) bona dictorum magnatum, iam dicta mallefitia commictentium vel commicti facientium, destrui et devastari deberent secundum modum prescriptum ; illud idem obser/[c.10r]/vetur et fiat per dictos dominum potestatem et vexilliferum et pedites et familiam potestatis post decem dies elapsos a die condempnationis facte de tali malefactore magnate ipsa mallefitia vel eorum aliquod commictente vel commicti faciente, nisi infra decem dies predictos dicta condempnatio fuerit comuni Florentie integraliter exsoluta (ee). Et semper cum dictus vexillifer ibit cum dictis famulis potestatis et peditibus ad dicta bona destruenda ut dictum est, vexilliferi omnium suprascriptarum artium cum hominibus suarum artium esse et stare debeant (ff) armati et parati ad accedendum ad dominum capitaneum viriliter et potenter et ad ipsius mandatis in omnibus obediendum sicut de ipsius domini capitanei voluntate ac mandato processerit.

(a) Nel margine sinistro, mano A coeva: De pen(a) mag(n)atis occide(n)tis p(o)p(u)la(r)em

(b) Nel margine destro manicula indica capite

(c) Nel margine destro, mano B coeva: No(ta) q(uod) mag(nas) punit(ur) p(er) a(mputationem) capit(is) et i(n) devastatio(n)e suorum bon(orum) si ocident

(d) Nel margine sinistro, mano A: De pena p(er)cutie(n)tis p(o)p(u)la(r)em cu(m) armis et sanguin(e) i(n) vultu v(e)l debilitation(e) menbri

(e) Nel margine destro, mano C coeva: De v(u)lne(re) illato p(er) magnates contra p(o)p(u)lares

(f) 1293 e 1295 debilitatus

(g) Nel margine destro, mano C: No(ta) q(uod) condepnatio(n)em d(ebet) solve(re) i(nfra) X dies al(iter) manus d(ebet) ei amputa(r)i

(h) bo(no)rum nell'interl. sup.

(i) Ms. debilitatio(n)is

(j) Ms. possit vel debeat

(k) Nel margine destro nota con manicula indicante il rigo

(l) Nel margine sinistro, mano A: De p(er)cussor(e) cu(m) armis cu(m) sang(uine)

(m) Nel margine sinistro due manicule indicano il rigo; mano D coeva: No(ta) de mag(n)at(ibus) p(er)cutient(ibus) alique(m) p(o)p(u)larem sin(e) sangui(ni)s effusio(n)e

(n) Nel margine sinistro, mano D: Sin(e) sang(uine)

(o) Nel margine destro no(ta)

(p) Nel margine sinistro, mano A: De p(er)cusso(r)e vacuis manibus; no(n) p(ro)dest pax

(q) Ms. offendiderit

(r) Ms. eorum

(s) Nel margine sinistro, mano A: No(n) prodest pax

(t) Nel margine destro, mano E coeva: Pax. Sotto mano B: No(ta) q(uod) sufficit p(ro)bat(i)o trium testiu(m) de pu(bli)ca fama cu(m) sac(ramen)to offe(n)si

(u) Nel margine sinistro una manicula indica il rigo

(v) Nel margine sinistro nota

(w) Nel margine destro una manicula indica il rigo

(x) Nel margine destro, mano B: No(ta) q(uod) rector h(abe)t arbitrium contra mag(n)ates

(y) Nel margine destro, mano B: No(ta) q(uod) rector debet expedire p(ro)cessu(m) mortis i(nfra) V dies et al(iter) i(nfra) VIII

(z) Nel margine sinistro, mano D: I(nfra) Vtam diem; mano E: D(ebet) expediri talis p(ro)cessus

(aa) Nel margine sinistro una manicula indica il rigo

(bb) Ms. feccerit; nel margine destro una manicula indica il rigo; mano E: No(ta) q(uod) i(nfra) octo dies d(ebet) expediri talis p(ro)cessus

(cc) Nel margine destro, mano F coeva: Iste t(er)min(us) octo dierum est p(ro)rogatus ad t(erminu)m XV dierum, ut i(n) vol(umi)ne stat(uti) d(omi)ni p(otes)tat(is), l(ibro) IIIIo, c(apitulo) XVIIo, in (paragrapho) "Item quod unicumque" et cetera

(dd) Segue pro quibus ripetuto e depennato

(ee) Nel margine destro una manicula indica il rigo

(ff) Ms. debeat

È qui riportata la rubrica De penis impositis et ordinatis contra magnates offendentes populares, raccolta nella compilazione degli Ordinamenti di giustizia promossa dal rinnovato governo di "popolo" guidato dalle arti maggiori dopo la caduta del regime del Duca d'Atene nel 1343.

La rinnovata politica antimagnatizia di cui esso si fece fautore rilanciò anche l'applicazione della legislazione che li colpiva. La nuova compilazione raccoglieva le norme già presenti nel volgarizzamento degli anni venti, integrandole con alcune leggi approvate tra il 1310 e il 1344. Alcune di esse - introdotte dal semplice dispositivo "Provisum et ordinatum est quod […]", privo di alcun riferimento ad approvazioni disposte dai consigli del comune e dunque probabilmente corroborato dalla provvisione del 25 ottobre 1343, che assumeva la nuova compilazione, con tutte le integrazioni e le modifiche, come la nuova scrittura normativa di riferimento degli Ordinamenti di giustizia - furono inserite direttamente dopo la rubrica in questione, perché ne costituivano una sorta di estensione in tema di misure contro i sequestri di persona da parte dei magnati.

Tale pratica doveva essere diffusa se gli Ordinamenti ne dettagliano alcune casistiche: De pena magnatis capientis aliquem popularem, la rubrica VII, che ne esplicita gli scopi ("causa extorquendi vel eum redimi faciendi pecunia"); De puniendo magnatem qui ceperit aliquem popularem contra suam voluntatem, la VIII, che specifica "nisi esset exbannitus, et eum tenuerit in privato loco puniatur"; e De pena magnatis rapientis aliquam mulierem, la VIIII, che introduce per la prima volta nella legislazione antimagnatizia le figure del reato di violenza sessuale contro quel magnate che "rapuerit virginem vel honestam viduam vel uxorem alterius extrahendo eam de domo propria paterna, fraterna, vel patrui, vel eam duxerit ad alia loca indecentia vel stuprum aut adulterium cum ea commiserit".

Della rubrica già presente sin dal 1293 - e qui numerata sempre come VI - va evidenziato come fossero rimaste inalterate, nell'arco di un mezzo secolo, le misure di responsabilizzazione dei rettori preposti all'applicazione penale degli Ordinamenti di giustizia. L'iterazione delle clausole è interpretabile in questo caso come il segno della difficoltà di disciplinare non solo i comportamenti dei magnati e dei "popolani (come nel nucleo di schede seguenti V.2), ma anche quello dei rettori preposti ad applicare le leggi, soggetti a fortissimi condizionamenti e spesso a vere e proprie intimidazioni e violenze da parte dei grandi.

Se il podestà o il capitano non avessero avviato la propria azione inquirente entro pochi giorni (da cinque a otto a secondo della gravità del caso, e comunque inferiori rispetto a quelli previsti dagli statuti per i crimini ordinari) avrebbero visto tagliato il salario di 500 lire e, il capitano, avrebbe perso anche l'incarico e la giurisdizione del suo ufficio. Lo stesso gonfaloniere di giustizia sarebbe stato multato di 200 lire se non avesse vigilato sulla chiusura delle botteghe degli artigiani fino a quando i malefici compiuti non fossero stati puniti dal podestà e se non avesse convocato la milizia di mille fanti eletti per la distruzione delle case dei magnati condannati. La mobilitazione del mondo corporativo era a sua volta pungolata dalla pena di 25 lire per quegli artigiani che non avessero smesso di lavorare e non si fossero armati in occasioni delle mobilitazioni suddette.

Che tali dispositivi penalizzanti non restassero sempre lettera morta lo conferma il fatto che, rispetto alla norma iniziale del 1293, nel 1295 fu inserita la clausola (confermata anche nelle compilazioni successive degli Ordinamenti, compresa questa) che se il delitto fosse stato commesso "extra civitatem et comitatum seu districtum Florentie", il rettore avrebbe potuto contrattare una deroga temporale con i priori: "possit, teneatur et debeat inquirere et punire ipsum mallefitium infra terminum et dilationem competentem, qui et que per ipsum potestatem vel capitaneum cum consilio priorum artium et vexilliferi iustitie assignatus fuerit secundum loci distantiam in quo diceretur mallefitium commissum fuisse".