Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Riformagioni e provvisioni

[dopo il 1343] Firenze

/12r/ XV DE PENA POPULARIS PER MAGNATEM OFFENSI VEL INIURIATI NON DENUNTIANTIS INIURIAM VEL OFFENSAM RUBRICA (a).
Item provisum et ordinatum est quod in omnibus et singulis supradictis casibus, quilibet qui offenderetur (b), teneatur et debeat denuntiare domino potestati ea que ad ipsius offitium spectant et domino /[c.12v]/ defensori ea que ad suum offitium pertinent, videlicet filius vel filii mortui seu occisi, si maior vel maiores fuerint quattuordecim annis, vel si minores essent (c) eorum tutores, et (d) si tutores non haberent eorum fratres, et si fratres (e) non haberent eorum propinqui, infra tertiam diem post commissum mallefitium in civitate Florentie. Si vero commissum fuerit in comitatu infra decem dies sub pena librarum centum f. p. Et post dictos tres dies et decem dies teneatur ad predicta infra tres dies tunc proxime venturos sub pena librarum mille per dominum potestatem vel capitaneum auferenda ei qui contra fecerit includendo premissas libras centum in dictis libris mille. Et si viveret vulneratus vel offensus in persona, teneatur denuntiare seu denuntiari facere potestati iniuriam sibi factam infra tertiam diem si offensus vel vulneratus fuerit in civitate, burgis vel subburgis civitatis Florentie. Si vero in comitatu, infra decem dies sub pena librarum quinquaginta f. p.

Et post dictum tempus trium dierum et decem dierum teneatur ad predicta infra otto dies proxime ex quo commissum fuerit in civitate et infra quindecim dies prox(imos) postquam commissum fuerit in comitatu vel districtu Florentie si viveret vulneratus vel offensus, sub pena librarum quingentarum f. p. eidem per dominum potestatem auferenda et quotiens, includendo antedictas libras quinquaginta f. p. in dictis quingentis libris. Illi vero quibus iniuria, violentia seu molestia illate essent in possessionibus, domibus seu terris seu eorum laboratoribus, inquilinis seu colonis, teneantur denuntiare domino defensori infra quindecim dies post talem iniuriam et violentiam et molestiam factam sive illatam sub pena librarum trecentarum f. p. eidem qui contra fecerit per dominum capitaneum auferenda. Et nichilominus predicta omnia et singula predicti domini potestas et capitaneus teneantur inquirere et investigare et punire eorum arbitrio, ut dictum est, de quibus omnibus in dicto ordinamento contentis cognosci possit et condempnatio fieri infra duos annos a die commissi mallefitii computandos. Et quod nulla persona pro predictis seu ipsorum occasione depositum recipiat vel teneat sub pena librarum mille f. p.

(a) Nel margine destro, all'altezza di questa rubrica, č disegnata una mano che impugna una spada.

(b) Ms. offederetur.

(c) Segue quattuordecim annis vel si minores essent ripetuto.

(d) Ms. vel si minores essent et

(e) Ms. et fratres.

Su concessione del Ministero per i Beni e le Attivitā Culturali, Archivio di Stato di Firenze: concessione del 1 luglio 2009, protocollo n. 4571, allegati 28.28.01/215.