Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Lodo consolare

1109 settembre 30 <Genova>, in ecclesia Sancti Laurencii

Die (a) k<a>lendarum octubris, in ecclesia Sancti Laurencii. Nostri electi consules, videlicet Guilielmus Malabitus et Iterius Pedegola itidenque Oto Fornarius, laudaverunt omnibusque modis afirmaverunt quod abbas Sancti Stephani et eius successores ab illo die in antea abeat et quiete sine lite omni te(m)pore possideat molendinum quod est constructum in loco ubi dicitur Molinellus, de quo suprascriptus abbas abebat litem cum Baldone clerico de Murteto et cum filiis Boniiohannis Caponis atque cum filiis Magnii et cum aliis illorum consortibus eiusdem molendini, sub tali condicione: si suprascripti letigatores infra hanc nostram conpagnam requixicionem fecerint suprascripto abbati quod Guilielmus eius frater sit in Ianua, debet abbas habere Guilielmum et alium testem qui iurent sicuti predicti consules laudem factam habent. Sin autem suprascripti letigatores infra hanc conpagnam peticionem testium non fecerint, estra hanc conpagnam potestatem faciendi querelam predicti molendini non habeant. Uius laudacionis testium dificile est nomina scribere, tamen de melioribus nominatim dicamus: Ugo de Ture et Anselmus iudex itidenque Gisulfus iudex et Adolus Porcus, Anselmus de Iterio, Lanfrancus avocatus et Opizo de Conrado clerico, Obertus Turclus et Conradus, filius Anselmi de Salvatore, et Oto Arpagus, Anricus, filius Oberti Cavalerii, et Iohannis (b) Blancus de presbitero Silverado. Anni ab incarnacione domini nostri Iesu Christi milleximo centeximo nono, pridie kalendarum octubris, indic(tione) tercia.
(S.T.) Ego Guinigisus iudex per laudem suprascriptorum consulum hanc laudacionem scripsi.

(a) È probabile che il notaio abbia omesso pri davanti a die: v. data nell'escatocollo.

(b) Iohannis: così A

Vedi: recto | verso

Su concessione del Ministero per i Beni e le Attività Culturali, Archivio di Stato di Genova: concessione n. 15/09 - protocollo 3725 cl. 28.28.00/90.17.