Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Lodo consolare

1127 agosto <Genova>, in palatio Ianuensis episcopi quod est situm iuxta ecclesiam Sancti Laurentii

De decima montane Cete (a).

+ In palatio Ianuensis episcopi quod est situm iuxta ecclesiam Sancti Laurentii, in presentia bonorum hominum quorum nomina su[bter leguntur], convenerunt Ianuenses consules, scilicet Iterius Pedicula et Ottone vicecomes atque Marchio de Caphara, insimul cum Mascaro et Aimerico de Plumbeto pro discordia quam habebant cum comuni Ianue de decima montane Cete, quam discordiam hoc modo finierunt quod si fuit discordia pro tenimento de Runcho in dictis duorum bonorum hominum (b) legittimorum de Vultabio et duorum Flacone (c), quos Ianuenses consules elegerunt, credatur et debent totam aliam decimam dividere per medium de Ceta. Pro hac diffinitione et concordia dederunt consules libras decem denariorum brunitorum Mascaro et Aimerico et dederunt libras octo eiusdem monete Petro, Terdonensi episcopo. Mascarus vero et Aimericus obligaverunt se per se et per fratres suos et per episcopum Terdonensem ut amodo non debent agere nec causare tam ipsi quam heredes eorum adversus (d) comune Ianue aut cui ipse comune dederit medietatem totius decime de Ceta neque comune adversus eos sicut superius dictum est (e). Quod si fecerint, posuerunt penam in duplum. Factum est hoc in anno dominice incarnationis millesimo centesimo vigesimo septimo, mensis augusti, indictione IIIIa. Testes Lanfrancus Roça, Lambertus Gueço, Girardus Scotus, Ingo Galeta, Bellamutus, Martinus de Auria, Lanfrancus Guercius, Obertus Malusaucellus, Iohannes Barcha, Rainaldus Gauxum (f), Willelmus Porcus, Bonusvassallus Bocca, Obertus de Movacha, Willelmus iudex, Martinus (g) de Porta, Otto Gontardus, Oglerius Capra, Arnaldus Batigaldus et reliqui plures.
(S.N.) Ego Bonusinfans notarius interfui et per preceptum suprascriptorum consulum scripsi.
(S.N.) Ego Lantelmus, notarius sacri palacii, hoc exemplum, de mandato domini Pegoloti, Ian(ue) (h) potestatis, extraxi et exemplavi ab autentico et originali instrumento manu Boniinfantis notarii scripto secundum quod in eo vidi et legi per omnia contineri, nichil addito vel diminuto nisi forte littera vel sillaba, titulo seu puncto, absque ulla mutatione, corruptione seu diminutione dictionum vel sensus et ad ipsum corroborandum, iussu dicte potestatis, propria manu subscripsi.

(a) de Ceta in C'

(b) hominum bonorum in C con segno d'inversione

(c) de Flacono in C'

(d) adversum in C'

(e) sicut - est om. C'

(f) Gauxon in C'

(g) Marinus in C'

(h) scioglimento da C'.

Vedi: recto | verso

Su concessione del Ministero per i Beni e le Attività Culturali, Archivio di Stato di Genova: concessione n. 15/09 - protocollo 3725 cl. 28.28.00/90.17.