Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Lodo consolare

1130 maggio <Genova>, in ecclesia Sancti Laurencii

Contentio erat inter comunem civitatis et monasterium Sancti Fructuosi ante consulem Bellamutum et Guillelmum de Volta de falconibus de Capite Montis et prior cum monacis hostenderunt laudem quam laudaverunt consulem Oglerium Capram et Lafrancum Roça et Obertum Malum Aucellum et Lanbertum Geço predicto monasterio de falconibus de Capite Montis ubicumque inventi essent in Capite Montis vel in eius pertinenciis ut illi falcones essent prefacti monasterii et facere<n>t exinde abas et eius successores quicquid voluerint sine omni contradicione. Tunc suprascripti consules Bellamutus et Guillelmus, visa et cognita illa laude fecerunt eam probare per duos testes videlicet per Ribaldum Futipaucum, per Primum Vernaçanum, qui laudaverunt quod ipsi fuerunt in ecclesia Sancti Laurencii quando suprascripti consules Oglerius et Lafrancus et Obertus et La<n>bertus iam dictam laudem fieri rogaverunt. Visis testibus et sacramento facto, in ecclesia Sancti Laurencii laudaverunt prefacti consules Bellamutus et Guillelmus et afirmaverunt illam laudem de falconibus monasterio Sancti Fructuosi sicut in illa laude continetur esse firmum et incoruptum. Factum est anno dominice incarnacionis millesimo centesimo triginta, mensis madii, indicione VII. Testes Ansaldus Malum, Guiliermus Bucadeasino, Albertus de Palazolio, Oto, filius Gandulfi Rufi, Palbo, Ingo de Sorba et multi alii.

(S.T.) Ego Marchio iudex interfui et rogatus scripsi.

(S.) Ego Marinus subscripsi.

Ego Guilielmus de Volta subscripsi.

Ego Guillelmus Picamilium supscrisi.

Ego Oglerius suscrisi.

(S.N.) Ego Bonacursus de Bonacurso, notarius sacri Imperii, predictum instrumentum sive laudem ut supra trascripsi et exemplificavi a quodam instrumento sive laude scripto manu suprascripti notarii, de verbo ad verbum, nichil adito vel diminuto nisi forte litera vel silaba seu puncto abreviacionis causa, non mutato sensu nec variato intellectu, de mandato et auctoritate domini Bertramis de Carcano, civis Mediolanensis, Ianue civitatis potestatis. Qui potestas precepit mihi Bonacurso notario quod dictum instrumentum et omnia suprascripta deberem exemplare et trasscribere in publicam formam, ad peticionem donni Bonifacii, abbatis et capituli monasterii Sancti Fructuosi de Capite Montis. Qui potestas statuit et laudavit quod predicto exemplo suprascripto a predicto instrumento sive laude per me notarium plena fides adhibeatur tanquam auctentico et originali, presentibus testibus Iohanne de Bonacursis, Azo de Stampis iudice dicte potestatis et Pilipo Comino iudice dicte potestatis. Anno dominice nativitatis M°CC° octuagesimo nono, inditione prima, die undecimo madii.

Vedi: immagine 1 | immagine 2

Su concessione dell'Archivio Doria-Pamphilj ( Prot. n. 22 Tit. D Sottot. 1).

Le immagini del documento sono state rimosse nel luglio 2010 per la scadenza dei contratti di locazione con la s.r.l. Arti Doria Pamphilj e per l'impossibilità di rifinanziarli.