Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Procedura di autenticazione

1161 giugno 8 <Genova>, in palatio Ianuensis archiepiscopi

+ In palacio Ian(uensis) archiepiscopi. Consules Guido de Laude, Willelmus Buferius, Lambertus Philipi, [Guidotus de N]igrone laudaverunt ut suprascriptum libellum [exemplificaretur ad exem]plum antiqui. Quod vero ideo factum est [quoniam abbas monasterii Sancti Stephani] postulavit ut ex auctoritate consulum et m[anu publici notarii ipsum habere iuxta] tenorem prioris eo quod comune vide[batur ecclesie sue et heredibus] Willelmi et Blanchi germanorum. Quod cognoscentes consules, quia huiuscemodi negociis suam interponere auctoritatem sacramento a tenebantur, hoc ad exemplum prioris fieri fecerunt, nich<i>l addito vel dempto, laudantes per omnia istud eadem auctoritate et viribus ammodo niti sicut primum et tanquam esset manu ipsius Bonafossi notarii prioris instrumenti conscriptum. Millesimo centesimo sexagesimo primo, octavo die iunii, indic(ionis) octave, eodem Ansaldo, filio Blanchi, hoc volente.

(S.T.) Ego Ogerius notarius, precepto suprascriptorum consulum, transcripsi.
Ego Anselmo de Cafara subscripsi.
Ego Oto iudex subscripsi.

(a) sacramento: in A mento nel margine sinistro

Su concessione del Ministero per i Beni e le Attivitą Culturali, Archivio di Stato di Genova: concessione n. 15/09 - protocollo 3725 cl. 28.28.00/90.17.