Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Trattato

1192 dicembre 17 Genova

(a) + Ego Bonifacius, marchio de Cravexana, per me et heredes meos, promitto et convenio vobis consulibus comunis Ianue, Willelmo Burono, Oglerio Vento, Idoni Picio, Bisatie et Oberto Ususmaris, recipientibus pro comuni Ianue, salvare et defendere universos Ianuenses et de districtu Ianue in personis et rebus, terra et aqua et in toto posse et forcia mea et ubicumque potero bona fide et specialiter per totam marcham (b) Albingane, a Petra videlicet usque aquam Armeani, et ab eis omnem vim et iniuriam propulsare tenebor. Quotiens comune Ianue ostem vel cavalcatam fecerit a portu Monachi usque Portam Bertramem ibo in ostem et cavalcatam in (c) ordinatione consulum comunis Ianue qui pro tempore fuerint cum militibus quatuor et archatoribus quinquaginta meis expensis per totam marcham meam, ultra vero ad expensas comunis viande dumtaxat et restitutionem perditarum. Si aliquis Ianuensis vel de districtu Ianue ante me lamentationem fecerit (d), rationem ei facere tenebor et complere infra proximos XL dies post factam lamentationem (e) nisi quantum licentia reclamantis aut per dilationem legittime datam remanserit. Deveta omnia que consules comunis Ianue fecerint firma et inconcussa observare tenebor et per homines meos illibata faciam inviolabiliter observari. Stratas omnes terre et maris et per eas euntes et redeuntes salvabo et defendam et per homines meos salvari faciam et defendi. Nullum lignum cursale in toto posse et forcia mea armabo vel armari concedam nisi in ordinatione et beneplacito consulum comunis Ianue qui pro tempore fuerint et si quis forte contrafacere presumpserit, faciam inde vindictam in ordinatione consulum comunis Ianue. Universos homines de marcha Albingane et de locis illis qui sunt prope mare per miliaria quinque faciam iurare in ordinatione consulum comunis Ianue de hiis omnibus observandis pro mandato et ordinatione consulum comunis Ianue et (f) de oste et cavalcata facienda et fodro annuatim solvendo et de non facienda iura aut rassa vel conspiratione cum aliquo vel aliquibus habitantibus a Ianua usque portum Monachi et specialiter homines Albingane, Andorie, Servi, Diani, Portusmauricii, Castellarii, Tabie et Dulcedi. Quandocumque fodrum fecero super Albinganenses, medietatem dabo consulibus comunis (g) Ianue de fodro illo bona fide. De aliis vero nominatis locis de marcha terciam partem totius fodri ipsis consulibus vel eorum misso (h) dabo et consignabo ita quod liceat ipsis consulibus nuncium suum habere pro colligenda et retinenda parte comunis Ianue. Si vero discordia fuerit inter nos de colligendo fodro et aliquid inde per me collectum fuerit, partem que comuni Ianue contingerit ipsis consulibus vel eorum certo misso dabo vel dari faciam. Predicta omnia per me et meos heredes vobis consulibus comunis Ianue pro comuni Ianue promitto (i) et iuro, tactis sacrosanctis evangeliis, rata et inconcussa in perpetuum observare et si contrafecerimus (j), penam mille marcharum argenti vobis stipulantibus promitto ita quod pena predicta commissa (k) et exacta nichilominus predicta omnia firma et illibata permaneant, pro qua pena omnia bona mea (l) habita et habenda vobis pignori obligo.

(m) + Nos Ian(ue) (n) consules de comuni Willelmus Buronus, Oglerius Ventus, Ido Pitius, Bisatius et Obertus Ususmaris promittimus et convenimus pro comuni Ianue vobis Bonifacio, marchioni de Cravexana, et heredibus vestris quod comune Ianue conferet et adiuvabit vos bona fide cum fortia sua que ad hoc sufficiens videbitur ad habendas et manutenendas rationes et usantias vestras quas habetis in marcha Albingane, a Petra videlicet usque aquam Armeani et per miliaria quinque longe a mare, et ad fodrum colligendum secundum quod vobiscum fuerint concordati consules qui pro tempore fuerint, quod si forte invicem non poteritis concordare sicut infra scriptum est, videlicet in Albingana libras CC, in Andoria libras quadraginta, in Servo libras quadraginta, in Diano libras centum, in Portumauricio libras ducentum, in Castellario libras XX, in Tabia libras quinquaginta (o) et (p) in Dulcedo libras triginta, si aliquis locus de marcha vobis et nobis forte rebellis esistere voluerit de his predictis observandis et invicem fuerimus concordati de loco illo ad planum mittendo, conferemus vobis cum fortia nostra ad illud negotium sufficiente ad locum illum ad planum mittendum et ad fortiam destruendam nisi in beneplacito nostro forte satisfecerint. Item promittimus vos adiuvare per bonam fidem contra universos homines de marcha ad rat(iones) et usantias vestras habendas et manutenendas. Non concedemus (q) quod aliquis locus de marcha (r) faciat iuram vel rassam aut conspirationem cum aliqua vel aliquibus personis habitantibus a Ianua usque portum Monachi. Predicta omnia per nos et comune Ianue promittimus vobis et iuramus, tactis sacrosanctis evangeliis, rata et inconcussa in perpetuum observare et si contrafactum fuerit, penam mille marcharum argenti vobis stipulantibus promittimus ita quod pena predicta commissa et exacta nichilominus predicta omnia firma et illibata permaneant. Pro qua pena omnia bona comunis habita et habenda vobis pignori obligamus. Acta sunt hec Ianue, in capitulo et iurata per Bonifacium marchionem et (s) predictos consules comunis Ianue, presentibus Bonifacio de Quaranta, Morando de Asta, Willelmo Bocca, Ansaldo Sardena, Iohanne Cintraci et Oglerio Pane, qui hanc conventionem scripsit mandato ipsorum, anno dominice nativitatis millesimo centesimo nonagesimo (t) secundo, indictione X, septimo decimo die decembris (u). Et hec omnia supradicta ut maiorem optineant firmitatem faciemus scribi in brevi consulum comunis et compagne et ita firmiter stabiliri ut numquam possit in contrarium emendari.

(S.T.) Ego Lantelmus, notarius sacri palatii, hoc exemplum ab autentico domini Bonifacii, marchionis de Cravexana, duobus cereis sigillis (v) sigillato, unum quorum erat sigillum Ian(ue) civitatis, alterum vero cuius sit discerni non potest, sicut in eo vidi et legi transcripsi et per omnia exemplavi, nichil addito vel diminuto preter sillabam vel litteram (w), titulum seu punctum et hoc absque ulla mutatione, corruptione seu diminutione dictionum vel sensus, ad quod corroborandum, iussu domini Pegoloti, Ian(uensis) civitatis potestatis, propria manu (x) subscripsi. Erat quoque in eodem autentico medium alphabetum per quod videbatur esse divisum ab alio exemplo licet in eo nulla de alio fiat mentio, tenor cuius alphabeti talis est:

(CP)

(a) Conventio et promissio quam fecit Bonifacius, marchio Cravexane, comuni Ianue in C; Conventio cui Iacopo Doria ha aggiunto marchionum de Cravexana solamente in D

(b) marchiam in C'

(c) cavalcatam illam in in A; hostem et cavalcatam. No(ta) quod marchiones Cravexane tenentur facere hostem et cavalcatam ad mandatum comunis nel margine esterno di C' di mano trecentesca

(d) fecerit: om. C'

(e) reclamationem in C

(f) comunis et in C

(g) comunis: om. C'

(h) misso eorum in C

(i) comuni promitto in C

(j) contrafecero in C

(k) pena commissa in C

(l) mea bona in C

(m) Conventio et promissio facta per comune Ianue Bonifacio, marchioni de Cravexana, de dando sibi auxilium et iuvamen in C; Supra in CXXXXIII nel margine esterno di D annotazione di Iacopo Doria

(n) scioglimento da C'

(o) XL in C

(p) et: om. C'

(q) concedimus in C

(r) marcha: in C corretto su marchia

(s) capitulo per Bonifacium marchionem et iurata et in C

(t) nanagesimo in C

(u) novembris in A

(v) sigillis: in C ripetuto

(w) litteram vel sillabam in C'

(x) manu: om. C

Su concessione del Ministero per i Beni e le Attivitą Culturali, Archivio di Stato di Genova: concessione n. 15/09 - protocollo 3725 cl. 28.28.00/90.17.