Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Trattato

1202 marzo 18 Genova

(a) + Nos Ogerius Burgarus, Abbus Maçalis, Aicardus Mantel et Sicardus Lantelmus, consules, Enricus de Petralata et Balduinus de Plebe, missi hominum iure vallis Arotie et (b) vallis Andorie, vallis Unegie, vallis Petrelate, vallis Reçi et vallis Naesini, pro nobis et universis hominibus et habitatoribus ipsarum (c) vallium et castrorum que in ipsis vallibus sunt, scilicet castri Ortus Veteris, Rivernate, Untii, Aquile, Roche Corvarie, Verraxen, Lothethi, Peornaxi, Allavine, Reçi, Castri Blanchi, Cartam, Andorie, Stalaneli, Unegie, Bestagni, Gaçegi, Mortarosi, Mari, Cunei et Troiole et pertinentiarum ipsorum castrorum, convenimus et promittimus vobis domino Grifreoto Grassello, Dei gratia Ianuensium potestati, pro toto comuni Ianue, quod ab hodie in antea salvabimus et custodiemus omnes Ianuenses et homines de ipsorum districtu, personis et rebus, mari et terra et aqua. Et si aliquis eos offenderet in terra et posse nostro, per bonam fidem defendemus eos ad nostrum posse. § Non faciemus nec fieri permittemus in tota terra et districtu nostro devetum grani, blave seu alicuius viande vel mercationis Ianuensibus et hominibus districtus Ianue quin libere possint ea Ianuam deferre nec aliunde delatam prohibebimus (d) Ianuam deferri ullo modo. § Si comune Ianue fecerit ostem vel cavalcatam, per bonam fidem dabimus ipso (e) exercitui mercatum grani et blave et victualium. § Quotiens per potestatem vel consules comunis Ianue inde commoniti erimus faciemus per comune nostris expensis exercitum et ostem per totum comitatum Vintimilii et marchiam Albingane et episcopatum Saone in mandato et ordinatione ipsorum consulum vel potestatum. § Si comune Ianue faciet ostem a Gavi et Palodo usque Portumveneris per districtum Ianue, comprehensis ipsis locis, habebimus in ipsa oste nostris expensis arcatores centum qui stabunt in ipsa oste tamdiu quod oste Ianue ibi steterit secundum mandatum et ordinationem potestatis vel consulum comunis Ianue qui pro tempore fuerint. § Si aliqua civitas, episcopus vel persona de riveria et comitatu appellabit homines de iura prescriptorum (f) vallium et castrorum vel aliquem ex ipsis de aliquo, nos inde faciemus ei iusticiam in curia (g) Ianue. § Ad custodiam portus Bonifacii (h) dabimus omni anno nostris expensis, in ordinatione potestatis et consulum comunis Ianue, ultra hoc quod ibi dant et soliti sunt dare illi de Andoria et Unegia homines duos. § Si potestas vel consules comunis Ianue pecierint a nobis consilium nostrum, melius consilium per bonam fidem eis dare tenebimur et credentias quas nobis dixerint in credentiis tenebimus secundum suam ordinationem. § Omni anno, in festo beati Iohannis Baptiste (i), in signum devotionis et fidelitatis, mittemus per missum nostrum et dabimus ecclesie Sancti Laurentii cereum unum cere de libris viginti quinque (j). § Non faciemus conventionem vel iuram cum aliquo loco vel terra vel cum aliquibus personis in qua non salvemus et exceptemus conventionem et promissionem prescriptam totam et si fecerimus conventionem vel iuram cum aliquo vel hominibus (k), ipsi erunt simili modo districti erga comune Ianue quemadmodum nos (l) et (b) si fuerit de beneplacito potestatis vel consulum Ianue qui fuerint pro tempore (m). § Predictam conventionem et promissionem iuramus observare et (n) iurari faciemus per omnes homines de prescriptis vallibus et castris et pertinenciis ab annis XV usque in LXXta et de quinque in quinque annis renovari hec iuramenta si inde per potestatem et consules comunis Ianue fuerimus requisiti. § Hec omnia facimus et convenimus, salvis drictis et iusticiis nostrorum dominorum ita tamen quod propterea vel eorum mandato contra conventionem et promissionem prescriptam venire vel (o) in aliquo facere non possimus (p).

Nos Guifreotus Grasellus, Dei gratia Ianuensium potestas, pro comuni Ianue, promittimus vobis consulibus et missis prescriptis, pro vobis et omnibus habitatoribus prescriptarum vallium et castrorum, quod ab hodie in antea salvabimus vos et custodiemus in personis et rebus, terra et mari et aqua in posse et districtu nostro. § Concedimus vobis et damus ad kalendas augusti nundinam unam ad Andoriam et alteram in festo Omnium Sanctorum ad Unegiam ita quod si discordia emergeret inter aliquos, ad ipsas nundinas iusticia inde cognoscatur et diffiniatur per eos qui a civitate Ianue in eis fuerint constituti, in quibus nundinis mensure et pondera civitatis esse debeant et currere sicut in aliis nundinis comitatus et riverie. § Si aliquis de comitatu Vintimilii, de marchia Albingane et episcopatu Saone vellet vos vel aliquem de prescriptis vallibus et castris fortiorare (q) de aliquo contra ius, debetis appellare ad curiam Ianue de iusticia inde in curia Ianue facienda. Nos vero eos qui voluerint vos fortiorare (r), ut dictum est, commonebimus ut Ianuam veniant ad suam iusticiam consequendam et si vitaverint consequi inde iusticiam in curia (g) Ianuensi, defendemus vos per bonam fidem et manutenebimus in iusticia vestra. § Concedimus quoque vobis ut deinceps possitis comperare Ianue et inde (s) extrahere ad vestrum usum mercationes vobis necessarias, salvis drictis civitatis et civium. § Hec omnia vobis promittimus et concedimus, salvis conventionibus et iuramentis quibus tenemur alicui vel aliquibus. Acta sunt hec Ianue, feliciter, in publico parlamento ubi prefati consules et missi iuraverunt ut supra et cintracus Ianue similiter in anima populi Ianue hic observanda iuravit, in quo parlamento receperunt insignam comunis Ianue qua appareat (t) eos gratiam civitatis plenarie meruisse. Testes Nicola Leccanoce et Çacharias de Castro, consules placitorum, Rubaldus Detesalve, Oberto Bolleto, Rogerio de Maraboto, Willelmo Pecia, Marino Ceba et Oberto Ceba (u) et ceteri de contione. Anno dominice nativitatis M°CC° secundo, indictione IIIIa, decimo octavo die (v) marcii.

(S.T.) Ego Bertolotus Alberti, notarius sacri Imperii, mandato potestatis et rogatu iam dictorum consulum, hanc conventionem et promissionem scripsi.

(a) Conventio hominum vallis Arotie, vallis Unegie (vallis Unegie in C, C', D, E precede; in sopralinea in C; in D aggiunto da Iacopo Doria; om. C') et vallis Andorie et quorundam aliorum castrorum et villarum facta comuni Ianue (facta - Ianue: om. C

(b) et: om. C'

(c) ipsorum in C, C', D, E

(d) prohibemus in C, C', D, E

(e) ipso: così A, C, C'

(f) prescriptarum in C, C', D, E

(g) curiam in C

(h) nel margine esterno di C e D No(ta)

(i) nel margine esterno di D No(ta)

(j) viginti et quinque in C'

(k) vel aliquibus hominibus in C, C', D, E

(l) quemadmodum et nos in C, C', D, E

(m) qui pro tempore fuerint in C, D, E

(n) observare et: ripetuto in C'

(o) vel: om. C, C', D, E; nel margine esterno di D Supra in CXXXIIII, CXXXVI

(p) + : om. C'

(q) fortiare in C, C', D, E

(r) voluerint fortiare in C, D, E; voluerint fortiorare in C'

(s) exinde in C, C', D, E

(t) apparet in C'

(u) et Oberto Ceba: om. C, C', D, E

(v) die XVIII in C, D, E.

Su concessione del Ministero per i Beni e le Attività Culturali, Archivio di Stato di Genova: concessione n. 15/09 - protocollo 3725 cl. 28.28.00/90.17.