Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Trattato

1202 aprile Genova

+ (a) In nomine Domini amen. Nos Hugo de Carreto, filius domini Ottonis, marchionis de Carreto, Saonensium potestas, pro comuni Saone et nomine ipsius comunis, convenimus et promittimus vobis domino Guifreoto Grassello, Dei gratia Ianuensium potestati, pro comuni Ianue et vice ipsius comunis stipulanti, quod nos et potestas Saone et consules qui pro tempore fuerint in regimine civitatis Saone et populus Saone ab hac die in antea faciemus ostem et cavalcatam per mare et terram et collectas pro posse nostro et specialiter pro guardia portus Bonifacii in ordinatione potestatis vel consulum comunis Ianue qui pro tempore fuerint in regimine civitatis. § Deveta omnia que potestas vel consules comunis Ianue qui pro tempore fuerint fecerint faciemus et nos potestas vel (b) consules seu (c) pot(estates) (d) Saone qui pro tempore fuerint ea et tenebimus firma (e) et inconcussa sicut ipsa potestas vel consules comunis Ianue propriis (f) litteris suis vel nuncio nobis mandaverint. Si vero (g) aliquis de districtu nostro in ipsum devetum (h) ceciderit, nos vel pot(estates) (i) seu consules Saone qui pro tempore fuerint capiemus (j) pecuniam illius et in virtute potestatis vel consulum comunis Ianue tantum ex ea mittemus quantum (k) fuerit devetum ipsum, id est pena ipsius deveti, et insuper vindictam in eum faciemus nos vel (l) pot(estates) (m) seu consules Saone qui pro tempore fuerint sicut potestas vel consules comunis Ianue in cives suos facere tenebuntur. § Lignum de Saona non ibit in pelagus ultra Sardiniam aut ultra Barchinoniam a kalendis aprilis usque kalendas octubris nisi prius venerit in portum Ianue et ex eo portu non exibit (n) quin primo nauclerii, participes, marinarii et omnes qui in lignum ipsum ire debebunt in ordinatione potestatis vel consulum comunis Ianue qui pro tempore fuerint expediantur et in eundem portum ad discaricandum redibit nisi potestatis seu (o) consulum comunis Ianue qui pro tempore fuerint licentia remanserit. § Si forte (p) aliquis Saonensis lignum nisi ut supra dictum est, quod absit, duxerit, nos et (q) potestas seu consules Saone qui pro tempore fuerint stabimus inde in ordinatione et precepto potestatis vel (r) consulum comunis Ianue (s) qui pro tempore fuerint. § In legationibus quas potestas vel consules comunis Ianue de (t) cetero fecerint (u) pro comuni utilitate nos et potestas et (v) consules Saone (w) qui pro tempore fuerint et populus Saone pro libris nostris (x) sicut Ianuenses in predictis legationibus expenderint expendemus (y). Pactum aliquod cum aliqua persona de cetero non faciemus nos vel (l) potestas seu (o) consules Saone qui pro tempore fuerint (z) sive (aa) populus Saone in quo predicta conventio per omnia non salvetur et exceptetur (bb) et si contrafecerimus vel factum fuerit, nos de pacto illo quam cito poterimus bona fide exiemus. § Ianuensibus et hominibus eorum districtus de hominibus nostris conquerentibus (cc) nos vel (l) potestas seu (o) consules Saone qui pro tempore fuerint faciemus (dd) iusticiam secundum leges et bonos usus infra XL dies (ee) continuos post factam reclamationem nisi quantum licentia conquerentis aut testium seu legittima dilatione remanserit. Si bona alicuius Saonensis vel aliquorum laudata fuerint et in solutum data per potestatem vel (ff) consules Saone qui pro tempore fuerint (z) alicui Ianuensi vel aliquibus seu de districtu Ianue, potestas vel consules Saone qui pro tempore fuerint et populus Saone per bonam fidem adiuvabunt ipsum Ianuensem vel ipsos (gg) seu de districtu Ianue bona ipsa tenere et manutenere et inde facere prout de suo proprio quicquid voluerit contra ipsum vel ipsos quorum predicta bona extiterint. § Litteras (hh), nuncios et precepta potestatis vel consulum comunis Ianue qui pro tempore fuerint bona fide et (ii) sine fraude suscipiemus, audiemus et exaudiemus atque executioni mandabimus nec ipsorum litteras, nuncios et precepta sub aliqua fraude suscipere et videre differemus vel vitabimus nos vel (l) potestas seu consules Saone qui pro tempore fuerint. § Si (jj) de contractibus (hh) et conventionibus factis extra Ianuam inter Ianuensem et Saonensem discordia emerserit et specialiter dictum fuerit quod Ianue debeat inde cognosci et iudicari, Ianue cognoscatur et iudicetur, alioquin actor forum rei sequatur, excepto de eo quod acciderit postquam de terra mota fuerit navis que si Ianuam venerit, Ianue et si Saonam iverit, Saone cognoscatur. Universos euntes et redeuntes per partes nostras, terra vel mari, qui Ianuam iverint vel de Ianua redierint aut venerint et specialiter illos qui cartam securitatis vel fidutiam potestatis vel (l) consulum comunis Ianue qui pro tempore fuerint habebunt salvabimus et non offendemus in personis et (v) rebus nisi in ordinatione (kk) et mandato potestatis vel consulum comunis Ianue qui pro tempore fuerint. § Galeam (hh) vel aliquod lignum cursale armari infra fines nostros vel de partibus nostris et districtu exire non permittemus nos vel consules seu potestas Saone qui (ll) pro tempore fuerint quin (mm) primo comitus vel comiti, nauclerii et ceteri qui in ipsis lignis potestatem habebunt iurent et securitatem prestent de nulla offensione facienda in Ianuensem aliquem vel homines de districtu (nn) Ianue aut in aliquem de amiciciis Ianue qui nobis de pace observanda teneatur per conventionem vel pacem cum ipsis Ianuensibus factam aut in aliquem vel aliquos qui Ianuam vadant vel inde exeant, excepto in armis, vianda et sartia prout moris est cursalium et tunc moderate et sine fraude eis necessaria. Lignum cursale non recipiemus nos vel potestas seu consules Saone qui pro tempore fuerint nisi mandato (oo) potestatis vel consulum comunis Ianue qui pro tempore fuerint. § Rassam vel iuram cum aliqua persona de riveria vel aliquo loco (pp) factam cassabimus (qq) et inde prorsus eos absolvemus qui nobis exinde tenentur et ab eis absolutionem adinvicem accipiemus nec postea in ipsam vel similem intrabimus. § Nullum forestatum (rr) vel bandiçatum per potestatem vel (l) consules comunis Ianue (s) qui pro tempore fuerint in tota nostra iurisdictione recipiemus pro stallo facto, id est ad habitandum, immo (ss) si contingeret (tt) aliquem eorum apud nos seu districtum nostrum venire et morari, si per potestatem vel consules comunis Ianue inde (uu) commoniti erimus litteris vel nuncio, infra triduum ipsum vel ipsos bona fide de districtu nostro expellemus nec postea nos consules seu potestas Saone qui (ll) pro tempore fuerint ipsum (vv) vel ipsos recipiemus. § Guerram vivam contra omnes homines faciemus nos potestas (ww) vel consules Saone (xx) qui pro tempore fuerint et totus populus in (yy) ordinatione et mandato (zz) potestatis vel consulum comunis Ianue qui pro tempore fuerint. § Hanc totam conventionem iurabit potestas vel consules Saone qui pro tempore fuerint in unoquoque anno et cintracus in parlamento super animam populi Saone firmam et inconcussam tenere et observare et nullo modo contravenire. De quinque vero in quinque annis renovabuntur per omnia huius conventionis sacramenta per potestatem seu consules comunis Saone ab qui tunc fuerint (ac), consiliatores et totum populum Saon(e) (ad) ab annis XV usque in (ae) LXX si tamen per potestatem vel consules comunis Ianue fuerit requisitum et nisi (af) eorum licentia remanserit. Si vero aliquis Saonensis contra pactum istud venerit vel fecerit, nos vel potestas seu consules Saone (ag) qui pro tempore fuerint faciemus inde vindictam in ordinatione et mandato potestatis vel consulum comunis Ianue qui pro tempore fuerint. Iuravit insuper prenominata Saon(ensis) (ad) potestas hanc totam conventionem et quod bona fide per (ah) consiliarios suos atque universum populum Saon(e) ad ab annis XV usque in LXX <eam iurare faciet>. Iurarunt etiam predictam conventionem Raimundus de Alba, iudex predicte potestatis, Arditio Natalengus, Bonavita de Rustico, Rubaldus Buccaordei, Ansaldus Caracapa, Willelmus Formica et Willelmus Guercius Saonensis. Actum Ianue, in capitulo, in consilio, presentia (ai) potestatis domini Guifreoti Grasselli (aj) et consulum placitorum Oberti (ak) Porci, Iohannis Stralerie, Nicole Lecanuptias, Phylippi Cavarunchi et Symonis Pignoli atque testibus Idone de Carmadino, Enrico de Nigro, Belmusto Lercario, Nicola Mallono, Rogerio Elye, Nicola Barbavaria et ceteri de consilio, anno dominice nativitatis millesimo ducentesimo secundo, indictione quarta, mense aprilis.
(S.T.) Ego Bertolotus Alberti, notarius sacri Imperii, hanc conventionem scripsi.
(S.T.) Ego Lantelmus, notarius sacri palatii, hoc exemplum ab autentico et originali instrumento Hugonis de Carreto, filii domini Ottonis, marchionis de Carreto, Saonensium potestatis, manu Bertoloti Alberti notarii scripto, duobus cereis sigillis sigillato, unum quorum videbatur esse Ianuense sigillum, alterum discerni non poterat quod sigillum esset propter nimiam vetustatem consumptum, tamen in eo videbatur quedam aquile forma intus sculpta nec eius circumscriptio legi poterat, sicut in eo vidi et legi transcripsi et per omnia exemplavi, nichil addito vel diminuto nisi forte littera vel sillaba, titulo vel (al) puncto et hoc absque ulla mutatione, corruptione seu diminutione dictionum vel sensus, ad quod corroborandum, precepto domini Pegoloti Ugueçonis de Girard(inis), propria manu subscripsi.
Erat quoque in eodem autentico medium alphabetum per quod videbatur esse divisum ab alio exemplo, licet in eodem nulla de alio fiat mentio, forma cuius alphabeti talis est:

(C.P.)

(a) In C precede la rubrica Conventio facta inter comune Ianue et comune Saone tempore domini Guifreoti Grasselli, potestatis Ianue; Conventio Saonensium in C'

(b) vel in A' et

(c) seu om. A'

(d) potestas scioglimento da A; om. A', C'

(e) fuerint et tenebimus ea firma in A'

(f) Ianue qui pro tempore fuerint propriis in A'

(g) No(ta) mandaverit nel margine interno di C' di mano trecentesca

(h) devetum ipsum in A, A', C'

(i) potestas scioglimento da A; A'

(j) capiemus om. A'

(k) Ianue qui pro tempore fuerint tantum ex ea mittemus nos potestas seu consules Saone qui pro tempore fuerint quantum in A'

(l) vel om. A'

(m) scioglimento da A; potestas in A', C'

(n) exierit in A'

(o) vel in A'

(p) forte in A' vero; No(ta) precepta nel margine interno di C' di mano trecentesca

(q) et om. A'

(r) potestatis Ianue vel in A'

(s) Ianue om. A'

(t) Ianue qui pro tempore fuerint de in A'

(u) fecerint de cetero in C'

(v) et in A' vel

(w) Saone om. A'

(x) nostris ripetuto in C

(y) expendemus om. A'

(z) qui - fuerint om. A'

(aa) seu in A'

(bb) et non exceptetur in A'

(cc) nostris seu de districtu nostro conquerentibus in A'

(dd) faciemus om. A'

(ee) dies XL in A, A', C'

(ff) seu in C'

(gg) ipsos vel Ianuensem in A'

(hh) No(ta) nel margine esterno di C' di mano trecentesca

(ii) et in sopralinea in C

(jj) potestas Saone vel qui pro tempore fuerint consules Saone si in A'

(kk) rebus nos vel consules qui pro tempore fuerint et populus Saone nisi ordinatione in A'

(ll) nos vel potestas seu consules qui in A'

(mm) fuerint in Saona quin in A'

(nn) districtus in A'

(oo) No(ta) mandato nel margine esterno di C' di mano trecentesca

(pp) loco aliquo in A'

(qq) factam et cassabimus in C'

(rr) aliter est provisum per sequentem conventionem nel margine esterno di C' di mano trecentesca

(ss) habitandum nos vel potestas vel consules Saone qui pro tempore fuerint immo in A'

(tt) contigerit in A, A'

(uu) Ianue qui pro tempore fuerint inde in A'

(vv) fuerint in Saona ipsum in A'

(ww) nos et potestas in A, C'

(xx) nos potestas et consules seu potestates Saone in A'

(yy) populus Saone in in A

(zz) et mandato nel margine esterno di C' la seguente annotazione trecentesca

(ab) comunis Saone om. A

(ac) tunc in A, C' (om. C') pro tempore fuerint

(ad) scioglimento da A, A'

(ae) in om. C'

(af) Ianue qui pro tempore fuerint requisitum fuerit nisi in A'

(ag) vel consules seu potestas Saone in A'

(ah) per om. C'

(ai) consilio in presentia in A'

(aj) Grasselli om. A'

(ak) placitorum Ottonis Peçulli, Oberti in A'

(al) seu in C'

Su concessione del Ministero per i Beni e le Attività Culturali, Archivio di Stato di Genova: concessione n. 15/09 - protocollo 3725 cl. 28.28.00/90.17.