Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Lodo consolare

1206 dicembre 8 <Genova>, in palatio Ianuensis archiepiscopi

+ In palatio Ianuensis archiepiscopi. Consules de placitis Enricus Mallonus, Ido Stanconus, Otto Peçullus condempnaverunt Willelmum Vetulum de Stropa abbati Guidoni monasterii Sancti Stephani vel eidem monasterio in duabus tabulis terre que sunt in Stropa in Graçanego, superius a via de Graçanego et cui coheret inferius terra Castagne Danielis et Iacomi de Morta, superius terra Castagne Danielis et que fuit de Cavaruncis, ab alia parte versus orientem terra Iohannis de Bernardo et Castagne Danielis et Iacomi de Murta, ab alia terra Willelmi Vetuli, quam evicit contra monasterium. Et si petiola illa terre fuerit plus de tabulis duabus, sit Willelmi Vetuli et si minus, compleantur in alia petia terre que est ibi iuxta predictam et quam evicit idem Willelmus contra monasterium. Quod autem factum est ideo quoniam, cum dictus Willelmus et Iohannes, prior prefati monasterii, insimul contenderent, idem Willelmus confessus fuit se nolle contradicere abbati Sancti Stephani terras que sunt inferius et superius a via, tabulas duas terre, et que terre continentur in laude facta per Arnaldum notarium. Consules itaque, admissa eius confessione et presumentes dictam terram esse illas duas tabulas, condempnaverunt Willelmum Vetulum dicto abbati, nomine monasterii, laudantes ut predictas tabulas duas ut supra habeat et quiete possideat prefatum monasterium sive habitantes in eo, sine omni contradictione Willelmi Vetuli omniumque demum personarum pro eo. Anno dominice nativitatis millesimo ducentesimo sexto, indic(tione) nona, die octava decembris.

(S.T.) Ego WLIELMUS Cassinensis notarius, iussu predictorum consulum, scripsi.
Ego Porconus subscripsi.
Ego Opiço Willelmi Guercii subscripsi.

Su concessione del Ministero per i Beni e le Attività Culturali, Archivio di Stato di Genova: concessione n. 15/09 - protocollo 3725 cl. 28.28.00/90.17.