Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Prologo di liber iurium

<1301> Genova

[I]anuam, urbem excellentissimam et famosam virtute [a]c probitate laudabilium civium antiquis et modernis temporibus multis et [m]agnis victoriis, honoribus ac diversarum rerum gestarum successibus exhornatam decet [n]on solum ad observanda iura, precia retributura virtutis, que exinde laudabiliter [a]quisivit tam in concessione privilegiorum a Romanis pontificibus et imperatori[bus] ac aliis orbis regibus et principibus indultorum quam in contractibus feudorum, fidelitatum, [a]quisitionum hominum et iurium emptionum et donationum castrorum, terrarum [et] locorum, conventionum, pactorum, instrumentorum pacis et treugarum que vigere [no]scuntur inter ipsam civitatem, cives et comune ipsius et diversos reges et principes, [civi]tates et comunia et mundi diversas hominum nationes curam et sollicitudinem [ad]hibere ut omnia annotata in registrorum voluminibus in posterum successive et [dil]ucide conserventur, verum eciam ad memoriam venturorum ut secutura posteritas pro[bo]rum predecessorum victoriosas aquisitiones et gloriosos atque laudatos processus con[spi]ciens ac eciam ipsorum sequens vestigia ad manutenendam et exaltandam rem publicam [a]ffectuosius animetur ut felix civitas que non ex loco vel vocabulo tantos honores [fo]re assecuta dignoscitur sedens in tantis victoriis sublimata, sed sola per Dei gratiam virtute [et] sollicitudine civium de optime prolis et non degenerantis sobolis successione cogaudeat [et p]erseverans in statu virtutis et laudis de bono semper in melius augeatur. Cum igitur [temp]ore quo in civitate Ianue cives Ianuenses ducti suasu inimici humani generis inter [ipsos ad]invicem atrocia bella gesserunt anno videlicet currente M°CC°LXXXXVI° quoddam [volumen] sive registrum in palacio comunis ad usum deputatum continuum ignis flamma aut [opera perve]rsorum hominum sine spe recuperationis destruxerint, per sapientes, timentes (a) ne aliud unicum volumen s[ive] registrum partem predictorum iurium continens quod comuni remansit casu aliquo [amitteret]ur vel (b) irritaretur aut (c) vastaretur in aliqua sui parte, pro bono et utilitate comunis statutum fuit specialiter et firmatum quod ultra ipsum volumen duo registra scribi et exemplari deberent, in quibus tam tenor ipsius registri quam omnia alia privilegia, instrumenta et negocia ad comune pertinentia manu publica scriberentur. Super quibus omnibus inquirendis et ad effectum ducendis nobilis vir Porchetus Salvaigus quondam Guillelmi per consilium fuit electus, qui omni cura et sollicitudine ac diligenti studio ad operis executionem intendens predicta duo volumina sive registra michi Rollandino de Richardo notario scribenda commisit […]

(a) onis destruxerint - timentes: su rasura

(b) aut in Liber A

(c) vel in Liber A

Vedi: riquadro | immagine 1 | immagine 2

Su concessione del Ministero per i Beni e le Attività Culturali, Archivio di Stato di Genova: concessione n. 15/09 - protocollo 3725 cl. 28.28.00/90.17.