Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento

Copia autentica del 1362 (di sentenza del 1360 giugno 21, Moncalvo)

1362 -

In nomine Domini amen. Hoc est exemplum sive registracio cuiusdam publici instrumenti scripti manu Stibioti Stibii, notarii et cancelarii illustrissimi principis domini Iohanis, Dei gracia marchionis Montisferrati, imperialis vicarii etc., M°CCC° sexagessimo, indic(ione) tercia decima, die vigessima prima mensis iunii, continent(is) cuiusdam sententie late per prefatum dominum .. marchionem tanquam arbitrum, arbitractorem et amicabilem compositorem comuniter ellectum a serenissimo principe domino Petro, Dei gracia rege Aragonum, Valencie et Maioricarum, Sardinie et Corsice comitisque Barchinone, Resilionis et Ceritanie sive a sindico et procuratore dicti domini .. regis, ex una parte, et a magniffico domino Simone Bucanigra, Dei gracia duce Ianuen(sium) sive a sindico et procuratore dicti domini .. ducis et comunis Ian(ue), ex altera, registrati et exemplati in curia archiepiscopali Ianuen(si) per Felixium de Garibaldo, notarium infrascriptum et scribam reverendi patris, domini .. archiepiscopi Ianuen(sis), de mandato reverendi in Christo patris et domini, domini Guidonis, permissione divina archiepiscopi Ianuen(sis) predicti, ad instanciam et requisicionem Luchini de Cornilia, civis Ian(ue), sindici et procuratoris prefati magnifici domini Simonis Bucanigre, ducis Ianuen(sium) et comunis Ianue, et cuius quidem instrumenti sententie late per dictum dominum marchionem et scripte manu dicti Stibioti Stibii notarii, M°CCC°LX, indic(ione) XIII, die XXI mensis iunii, tenor sequitur ut infra:

In nomine Domini amen (a). Nos Iohannes, marchio Montisferrati, imperialis vicarius etc., arbiter, arbitractor et amicabilis (b) compositor et comunis amicus ellectus et asumptus per nobilem millitem dominum Francischum de Perillionibus, consiliarium et camarlengum ac procuratorem et procuratorio nomine serenissimi principis et domini, domini Petri, Dei gratia regis Aragonum, Valentie, Maioricarum, Sardinee et Corsice comitisque Barchinone, Rossilionis et Ceritanie, ex una et pro una parte, et sapientem virum, dominum Leonardum de Montaldo, iuris peritum, syndicum et syndicario nomine magnifici viri (c) domini Symonis Bucanigre, Dei gratia ducis Ianuensium, imperialis vicarii et amirati generalis etc., et comunis Ianue, ex altera parte (d), prout de compromisso in nos facto constat publico instrumento recepto et abreviato per Stibiotum Stibium, notarium et cancellarium nostrum, anno Domini M°CCC°LVIIII°, indicione XIIa die nono mensis aprilis, viso dicto compromisso et ratifficacionibus (e) factis super ipso compromisso et instrumentis (f) procuracionum et bayliarum dicti domini Francisci ac domini Iasperti (g) de Tregurano, iuris periti, promotoris curie dicti domini .. regis, et Romei Lulli, procuratorum (h) dicti domini .. regis, et instrumentis procure domini (i) Fei de Henrico, iuris periti (j), Gabrielis Adurni et Dominici Fatinanti, omnium procuratorum et syndicorum dicti magnifici domini .. ducis et comunis Ianue, coram nobis productis per ipsos omnes syndicos et procuratores predictos et visa quadam sententia et pronunciacione (k) per nos lata (l) inter partes predictas, presentibus dictis dominis (m) Francisco, Iasperto, Romeo, Feo, Gabriele et Dominico, syndicis et procuratoribus antedictis, et de ipsorum pari concordia et assensu, sub hoc anno et indicione, die penultimo mensis marcii proxime preteriti, in qua quidem sententia et pronunciacione continetur capitulum tenoris huiusmodi: "Item quod de terris, villis, possessionibus, iurisdicionibus, redditibus et locis illorum de Auria in insula Sardinee situatis, videlicet quid de eis per nos arbitrum antedictum debeat declarari, dominus Francischus de Perilionibus debeat (n) nobis dimictere suam informacionem in scriptis et cum dominus Leonardus de Montaldo venerit debemus eius informacionem sub eius iuramento recipere et sic ipsorum dominorum informacione vissa et ostenssa informacione ipsius domini Francisci de Perilionibus dicto domino Leonardo (o) teneamur pronunciare et declarare secundum informacionem nobis cum dicto iuramento fiendam per dictum dominum Leonardum" cumque dictus dominus Leonardus venerit et vissa informacione nobis dimissa per dictum dominum (p) Francischum (q) de Perillionibus, cuius tenor talis est:
Informacio quam facit domino marchioni Franciscus de Perillionibus super eis que olim dicta fuerunt inter ipsum Francischum et dominum Leonardum de Montaldo dum inciperent tractare de pace per Dei gratiam facta nunc et hoc pro locis que barones de Auria consueverunt habere in Sardinee insula. Primo videlicet quod si dicti barones per se vel procuratores legiptimos venerint ad obedientiam domini .. regis Aragonum et essent sibi legales (r) et veri vassali, idem dominus .. rex remicteret eis de gratia omnes iniurias per eos factas contra officiales et subdictos dicti domini .. regis et omnia etiam et quecumque que commisserunt contra eundem et faceret processus exinde scriptos totaliter irritari. Item quod restitueret eisdem baronibus omnia et singula loca plana que ipsi seu aliquis eorum (s) consueverunt habere in Sardinie insula antedicta queque per ipsum dominum .. regem seu officiales suos essent pro guerra quomodolibet occupata et hoc cum hominibus et feminis, reditibus, iurisdicionibus et iuribus quibuscumque eius informacionem sub eius iuramento nobis dederit in hac forma et per publicum instrumentum tenoris huiusmodi:
Anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo, indic(ione) XIIIa, die XXVIa madii. In presentia testium infrascriptorum ego Leonardus de Montaldo, habens noticiam quod in instrumento pronunciacionis pacis pronunciate per illustrem dominum marchionem Montisferrati, imperialem vicarium etc., inter serenissimum dominum .. regem Aragonum et suos, ex una parte, et magnificum dominum .. ducem et comune Ianue, ex altera (t), scripta manu Stibioti Stibii, notarii infrascripti, sub hoc anno et indicione, die penultimo mensis marcii proxime preteriti continetur capitulum tenoris infrascripti: "Item quod de terris, villis, possessionibus, iurisdicionibus, redditibus et locis illorum de Auria in insula Sardinee situatis, videlicet quid de eis per nos arbitrum antedictum debeat declarari, dominus Francischus de Perillionibus predictus debeat nobis dimictere suam informacionem in scriptis et cum dominus Leonardus de Montaldo venerit debemus eius informacionem sub eius iuramento recipere et sic ipsorum dominorum informacione visa et ostenssa informacione ipsius domini Fran/cisci de Perillionibus dicto domino Leonardo teneamur pronunciare et declarare secundum informacionem nobis cum dicto iuramento fiendam per dictum dominum Leonardum" memor et certificatus quomodo in tractatu dicte pacis inite per prefactum dominum marchionem tamquam medium arbitrum, arbitractorem et amicabilem compositorem inter dictas partes et me Leonardum, tunc syndicum et procuratorem dicti domini .. ducis et comunis Ianue, actum fuit et ordinatum quod de terris, locis, possessionibus, iurisdicionibus, castris et aliis quibuscumque que dicti nobiles de Auria in dicta insula Sardinee tenere solebant inter dictas partes fieri, observari at (u) exequi debentur ea que per certos cardinales inter ambaxatores dicti domini .. regis et comunis Ianue tractata et ordinata in (v) Avinione ultima vice et habens noticiam quod in dictis tractatibus, prout per licteras unius ex dictis cardinalibus vidi, fuit capitulum tale (w): "Puncta autem que recepimus a dictis ambaxatoribus regis sunt hec: nam primo restituere volunt nobilibus de Auria omnia sua bona, possessiones, castra, villas et loca que seu quas ipse dominus .. rex vel aliquis subdictus eius vel habens qualemcumque causam ab eo hodie in insula Sardinee possideret, illas et illa videlicet que seu quas ipsi nobiles de Auria vel antecessores eorum vel aliquis ex eis possedissent seu possiderent anno millesimo CCC°XXX° vel aliquo tempore abinde citra preter Allegerium, Gallarum, Sasarum et Villam Ecclesie, silicet ipsa castra et loca tantum, non tamen excipitur de villis, possessionibus, terris et locis eorum existentibus infra territoria dictorum locorum que illi de Auria possedissent ut supra, et processus factos contra eos in effectu revocare et eos omnes nobiles restituere in integrum quantum ad bona predicta et ad omnem graciam regiam ipsosque deinceps bene tractare, ipsi domino .. regi remanentibus semper omnibus suis iuribus que habebat in dictis locis restituendis ut supra ante ipsorum inobedientiam et processus predictos", iuramento corporaliter prestito in manu mei (x) dicti notarii infrascripti, dico, protestor, informo (y) et declaro in omnibus et per omnia prout et sicut in proximo precedenti capitulo per ordinem est descriptum et sic per ipsum dominum marchionem pronunciandum, declarandum et execucioni mandandum esse inter dictas partes, salvo michi dicto Leonardo omni potestate et iure iterum declarandi et informandi de predictis in quantum michi de iure compettat vigore dicte sententie, precipiens de predictis fieri unum et plura publica instrumenta per te Stibiotum Stibium, notarium infrascriptum. Actum in civitate Anstensi, in domo Conradi (z) de Revello hospit(is), presentibus testibus domino Francisco de Summo, legum doctore, vicario dicti domini marchionis, Boniffacio Gut(uerio) de Castello et Nicolino de Galvagnis de Grazano, notario."
Cognoscentes quod vigore dicte sententie per nos late die (aa) penultima marcii et dicti capituli in ea contenti teneamur (bb) pronunciare et declarare secundum formam dicte informacionis nobis date per dictum dominum Leonardum, licet sit contraria informacioni predicte nobis dimisse per dictum dominum Franciscum de Perillionibus, volentes facere que tenemur, Christi nomine invocato, sedentes in hiis scriptis dicimus, sententiamus, pronunciamus, arbitramentamur et (cc) diffinimus quod prefactus dominus .. rex Aragonum faciat et (dd) exequatur, actendat et observet in omnibus et per omnia prout et sicut in dicto instrumento informacionis nobis date et facte per dictum dominum Leonardum continetur et secundum formam dicti capituli tractati (ee) inter dictos dominos cardinales et per eos, quod capitulum incipit "Puncta autem que recepimus a dictis ambaxatoribus regiis sunt hec: nam primo restituere volunt nobilibus de Auria omnia sua bona, possessiones, castra, villas et loca que seu quas" etc. dicti capituli. Et predicta dicimus, sententiamus, pronunciamus, arbitramentamur (ff) et actendi ac (gg) observari inviolabiliter diffinimus vigore nostre potestatis et baylie nobis a dictis partibus atribute et omni iure, via (hh), modo et forma quibus melius possumus et sub pena in dicto compromisso contenta, reservantes nobis omnem nostram bayliam, arbitrium et potestatem nobis per dictas partes et earum quamlibet quomodolibet atributam iterum semel et pluries dicendi (ii), sententiandi, pronunciandi, arbitrandi, arbitramentandi, diffiniendi, precipiendi, adiudicandi etc. prout et quandocumque et quocienscumque nobis placuerit et voluerimus de et super omnibus quibus voluerimus tam pronunciatis quam non pronunciatis ad nostram liberam voluntatem. Lacta, acta, publicata et pronunciata fuit hec pronunciacio et sententia per dictum dominum marchionem, arbitrum supradictum, in castro Montiscalvi, anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo, indicione XIIIa, die vigesimo primo mensis iunii, presentibus testibus domino Iacobo Provana, domino Anthonio Lupo, millitibus, Iohanne de Cerexeto, Oddino Gut(uerio) de Castello (jj) et Guillelmo Cicolello de Virolengo, cancellario dicti domini marchionis. De quibus omnibus et singulis prefactus dominus marchio precepit per me Stibiotum Stibium, notarium et cancellarium infrascriptum fieri unum et plura publica instrumenta (kk) ad postulacionem omnium et singulorum quorum interest et poterit interesse.
(S.T.) Et ego Stibiotus Stibius, publicus imperiali auctoritate notarius et cancellarius prefacti domini marchionis, omnibus et singulis suprascriptis vocatus et rogatus interfui et sic scripsi signumque (ll) meum consuetum apposui in testimonium omnium premissorum.

(S.T.) Ego Felixius de Garibaldo, quondam Leonardi, imperiali auctoritate notarius et prefati domini .. archiepiscopi Ianuen(sis) scriba, suprascriptum originale dicti instrumenti continent(is) suprascripte sententie late per dictum dominum Iohannem, marchionem et arbitrum predictum, et scripti manu dicti Stibioti Stibii notarii, im pergameno scripti, non abrasi, non viciati, non canzelati nec in aliqua sui parte suspecti, ut prima facie apparebat, manu mea propria scripsi et exemplavi, de mandato et auctoritate reverendi in Christo patris et domini, domini Guidonis, permissione divina archiepiscopi Ianuen(sis), ad instanciam et requisicionem Luchini de Cornilia notarii, civis Ian(ue), sindici et procuratoris magnifici domini Simonis Bucanigre, Dei gracia ducis Ianuen(sium), imperialis vicarii et admirati generalis etc. et comunis Ianue, et predictum instrumentum ut supra scripsi et exemplavi, nichil per me addito vel diminuto quod mutet sensum vel variet intellectum nisi forte littera, titulo, silaba vel poncto extensionis seu abreviacionis causa et presens exemplum cum dicto originali im presencia prefati reverendi patris, domini .. archiepiscopi Ianuen(sis) et de eius mandato, una cum infrascriptis Anthonio, Michaele et Ricobono notariis, vidi, legi, correxi et diligenter ac fideliter de verbo ad verbum ascultavi et quia utrumque concordare inveni, in testimonium premissorum, de mandato dicti domini .. archiepiscopi, ad instanciam dicti Luchini, dictis nominibus, me subscripsi. Qui prefatus dominus .. archiepiscopus, visso dicto instrumento et presenti exemplo et audito et cognito quod bene invicem se concordant, huic exemplo, causa plene cognita, presertim cum dictus Luchinus, dictis nominibus, ex certis causis eidem domino .. archiepiscopo expositis, notoriis et manifestis quarum aliq(ue) apparent ex tenore dicti instrumenti, opportet dictum instrumentum originale pen(es) comune Ian(ue) retinere que periculo perdicionis subiacerent si ipsum aliis tradderet per mare et terram, suam auctoritatem interposuit pariter et decretum in quantum de iure potuit, laudans, statuens, decernens et pronuncians presenti exemplo ubique illam vim, fidem et firmitatem adhiberi debere que adhiberetur originali et auctentico dicti instrumenti ipsumque presens exemplum eandem vim et idem robur obtinere et obtineri debere quam et quod obtinerent (mm) dictum originale (nn) instrumentum, mandans eciam prefatus dominus .. archiepiscopus, ad maiorem roboris firmitatem premissorum et evidentius testimonium predictorum, presens publicum instrumentum exemplacionis et registracionis dicti instrumenti sigilli pont(ificalis) sui appens(ione) muniri, precipiens infrascriptis Anthonio, Michaeli et Ricobono ut huic se subscribere debeant in testimonium premissorum. Et predicta facta sunt ad instanciam et requisicionem dicti Luchini dictis nominibus superius nominati, petentis et requirentis dictum instrumentum exemplari et registrari et predicta fieri ut supra, eo quod timet de perdicione seu amissione dicti instrumenti et originalis eiusdem. Actum Ianue, in palacio archiepiscopali Ian(uensi) de Sancto Silvestro, in camera dicti domini .. archiepiscopi, anno a nativitate Domini M°CCC° sexagessimo secundo, indic(ione) XV secundum cursum Romane curie, die XXVII mensis iulii, paulo post vesperas, presentibus testibus reverendis in Christo patribus, dominis fratribus Manfredo, Dei gracia Chien(si) episcopo, Lanfrancho abbate monasterii Sancti Syri Ian(uensis), dominis Maurino de Flischo, canonico Ianuen(si), presbiteris Iacobo Gosardi et Iohanne de Godiliasco, cap(pellan)is dicti domini .. archiepiscopi, ac sapientibus viris, dominis Iohanne de Auria, Cacinimicho Spinula, Thedixio de Flisco, Ricardo de Pessina et Bartholomeo de Iacopo, iuris peritis, nec non et nobilibus viris, dominis Raphaele de Flischo, palatino et Lavan(ie) comite, Petro de Luna, comite palatino, Nicolao de Goano et Bartholomeo de Facio, civibus Ian(ue) ad premissa vocatis specialiter et rogatis.
(S.T.) Ego Anthonius Bonus, autoritate imperiali notarius et comunis Ian(ue) cancellarius, supradictum exemplum, sumtum et relevatum per supradictum Felixium de Garibaldo notarium ab autentico instrumento sententie et pronunciacionis late per supradictum illustrem principem (oo), dominum marchionem et scripte in pergameno manu supradicti Stibioti Stibii, publici imperiali autoritate notarii, millesimo et die in dicto instrumento contentis, a me visso, non viciato, non canzelato nec aliqua sui parte suspecto, set prorsus omni suspicione carente, cum autentico predicto unaa cum supradicto Felixio notario et infrascriptis Micaele Bonaventura et Ricobono de Bozolo notariis publicis, in presencia supradicti domini archiepiscopi, vidi, legi et fideliter ascultavi et quia utrumque concordare inveni, de ipsius domini archiepiscopi mandato, in testimonium predictorum me subscripsi et signum meum instrumentorum consuetum apposui.
(S.T.) Ego Michael Bonaventura, sacri Imperii notarius, supradictum exemplum, sumptum et relevatum per supradictum Felixium de Garibaldo notarium ab auctentico instrumento sententie sive pronunciacionis late per supradictum dominum marchionem et scripte im pergameno manu supradicti Stibioti Stibii, publici imperiali autoritate notarii, millesimo et die in dicto instrumento sentencie contentis, a me visso, non abolito, non viciato, non canzelato nec in aliqua sui parte suspecto, set omni prorsus suspicione carente, vidi, legi et fideliter ac diligenter ascultavi cum dicto auctentico instrumento sententie predicte, unaa cum supradictis Felixio et Anthonio Bono et infrascripto Ricobono de Bozolo, notariis publicis, in presencia supradicti domini archiepiscopi Ianuen(sis) et quia utrumque concordare inveni, de ipsius domini archiepiscopi mandato in testimonium predictorum omnium me subscripsi et signum meum instrumentorum apposui consuetum.
(S.T.) Ego Ricobonus de Bozolo, imperiali auctoritate notarius, supradictum exemplum, sumptum, relevatum et exemplatum per supradictum Felixium de Garibaldo notarium ab autentico instrumento sentencie arbitralis sive pronunciacionis late per supradictum dominum marchionem et scripto manu supradicti Stibioti Stibii, publici imperiali auctoritate notarii, millesimo et die in dicto instrumento sentencie contentis, a me viso, non viciato, non cancellato, non abolito nec in aliqua sui parte suspecto, set omni prorsus vicio et suspicione carente, vidi, legi et diligenter ac fideliter ascultavi cum dicto autentico sentencie predicte, unaa cum supradictis Felixio, Anthonio Bono et Micaele Bonaventura, notariis publicis, in presencia supradicti domini .. archiepiscopi Ianuensium, et quia utrumque concordare inveni, de ipsius domini .. archiepiscopi mandato in testimonium predictorum me subscripsi et signum meum instrumentorum apposui consuetum.

(S. P. D)

(a) amem in B'

(b) amicalis in B'

(c) viri om. B'

(d) parte altera in B'

(e) In B segue depennato per nos

(f) instrumento in C

(g) Iasperti: -s- in sopralinea in B'

(h) procuratoris in C

(i) procure dicti domini in C

(j) iuris periti om. C

(k) et pronunciacione om. B'

(l) in B' segue espunto per nos lata

(m) dominis: in sopralinea in B

(n) Perilionibus predictus debeat: in B'

(o) in B segue depennato d

(p) in B' segue depennato per dictum

(q) Francischum: in sopralinea in B'

(r) leggles in B'

(s) ipsorum in C

(t) alia in B', C

(u) et in B'

(v) ordinata fuerunt in: in B'

(w) tele in B'

(x) mei in B'

(y) infirmo in B

(z) Conroni in B

(aa) lata dicta die: in B'

(bb) tenemur in B'

(cc) arbitramentamur, arbitramur et: in B'

(dd) et om. B'

(ee) capituli dicti tractati in B'

(ff) arbitramur in C

(gg) et in B'

(hh) via om. B'

(ii) in B segue depennato et

(jj) Castelacio in C

(kk) instrumenta publica in C

(ll) signiq in B'

(mm) obtinerent: così B

(nn) in B corretto su originales

(oo) in B principem in calce alla sottoscrizione con segno di richiamo

Si esamina l'autentica di un documento che si inserisce nelle trattative diplomatiche per sedare l'annoso conflitto in atto tra Genova e la corona d'Aragona per il predominio in Corsica e in Sardegna. Dopo il fallimento della mediazione papale viene designato arbitro Giovanni II marchese di Monferrato, gradito al doge Simon Boccanegra e a Pietro IV d'Aragona. Alle trattative, che si svolgono ad Asti dal 1358 al 1360, senza portare a un accordo, intervengono diversi rappresentanti delle due parti, accompagnati da folte delegazioni. Tra i molti temi in discussione è la sorte dei possedimenti sardi dei Doria, famiglia genovese assestata nel Logudoro e nell'Anglona, che con un'opportunistica politica di alleanze ora con Genova ora con l'Aragona, cerca di conservare i propri possedimenti isolani minacciati dall'espansione aragonese. In questa fase interlocutoria, il 21 giugno 1360 il marchese emana la sentenza che restituisce e conferma ai Doria quanto posseduto in Sardegna, ad eccezione di Alghero, Cagliari, Sassari e Iglesias.

Il redattore della copia, realizzata il 27 luglio 1362, a due anni di distanza dall'originale, è Felisio de Garibaldo, uno degli scribi più a lungo attivi presso la sede arcivescovile, che sceglie di utilizzare una nota introduttiva al testo del documento per esplicitare le coordinate essenziali all'individuazione dell'originale (nome e qualifiche del rogatario, data, tipologia documentale, identificazione dell'arbitro e delle parti che a lui hanno fatto ricorso) e per definire sia i termini del mandato, in forza del quale redige la copia, sia il nome del richiedente.

Il primo ad apporre la propria sottoscrizione in calce al documento è lo stesso Felisio che in quanto responsabile della procedura autenticatoria pone innanzitutto l'attenzione sulle caratteristiche dell'originale (non abrasi, non viciati, non canzelati nec in aliqua sui parte suspecti), sottolineando che queste emergono da un primo esame sommario (ut prima facie apparebat).
Dopo aver ancora una volta richiamato il mandato e il richiedente, ricorda la seconda fase dell'iter che ruota intorno alla verifica della corrispondenza della copia all'originale, alla quale procede in modo collegiale insieme agli altri notai che con lui si sottoscrivono in qualità di testimoni (in testimonium premissorum).
Il valore giuridico della copia risulta, infatti, di esclusiva spettanza dell'arcivescovo che, presa coscienza della suddetta concordanza, in considerazione dei rischi di dispersione dell'originale conseguenti ad un suo eventuale trasporto per mare et terram, attribuisce alla copia eandem vim et idem robur dell'originale, interponendo la propria autorità. Per rafforzare il valore della copia l'arcivescovo ordina di apporre il proprio sigillo, richiamando, quasi di sfuggita, la sottoscrizione in funzione testimoniale dei notai.
La particolare importanza attribuita alla copia emerge anche dalla presenza di un considerevole numero di testimoni appartenenti alla sfera ecclesiastica (il vescovo di Chio, l'abate del monastero urbano di San Siro e alcuni membri della cattedrale) e a quella civile, rappresentata in particolar modo da giurisperiti, conti palatini e cittadini genovesi di spicco.

Le procedure e le cautele adottate rientrano sostanzialmente nel consueto iter autenticatorio delle copie di documenti della sfera pubblica, che in qualche occorrenza prevede anche la registrazione negli atti di autorità cittadine laiche o ecclesiastiche.
Anche in questa circostanza l'uso dei termini registracio e registrati, difficilmente riferibili a una copia su pergamena sciolta, (Hoc est exemplum sive registracio cuiusdam publici instrumenti … registrati et exemplati in curia archiepiscopalis Ianuensis) inducono a credere che sia stata effettuata una registrazione negli atti della curia arcivescovile genovese contestualmente alla copia che si sta analizzando, benché dall'autentica non emergano più espliciti e sicuri riferimenti a questo tipo di pratica.
All'interno di questa procedura autenticatoria ciò che assume un significato di tutto rilievo è il ricorso da parte del doge Simone Boccanegra, attraverso il suo procuratore, il notaio Luchino di Corniglia, alla curia arcivescovile e al suo scriba per le procedure di autenticazione e di un'ipotetica registrazione negli atti della stessa curia, messe in atto in forza del mandato rilasciato dall'arcivescovo Guido Sette (Septem). Di fatto l'unico intervento del comune genovese è circoscritto alla presenza del notaio Antonio Bono che nella sottoscrizione esplicita la qualifica di cancelliere comunis Ianue; gli altri due notai chiamati a partecipare alla convalidazione della copia non dichiarano invece alcun legame con le due istituzioni.
Ne emerge un quadro di non facile interpretazione. Quanto finora segnalato sembrerebbe individuare una situazione di debolezza dell'istituzione dogale, ancora condizionata da una forte instabilità politica, che non si sentirebbe sufficientemente tutelata dall'intervento della propria cancelleria, sebbene la posizione personale del doge non appaia totalmente priva di credito e autorevolezza sul piano della politica internazionale, come attestano anche i titoli di vicario imperiale e di ammiraglio generalis imperii e di miles ottenuti proprio in questi anni.
Sono state probabilmente situazioni particolari collegate a vicende di significativa importanza per la politica territoriale che qui - come a Savona (cfr. copia autentica del 1364) - hanno indotto i vertici istituzionali di entrambi i comuni a scegliere di ricorrere alle garanzie offerte dall'autorità ecclesiastica, nel caso genovese, alla quale si è aggiunta quella imperiale nel caso savonese, per porre su più solide basi la forza probatoria della documentazione di cui potevano disporre in assenza di originali.
Relativamente a Genova, un'ulteriore conferma in questa direzione, è offerta da altre due copie prodotte sempre nell'ambito dello stesso conflitto con la corona d'Aragona, una confezionata nello stesso giorno dell'exemplum qui esaminato e di cui non si discosta se non per qualche variante di poco conto. L'altra, realizzata due anni prima (11 agosto 1360), si segnala invece per differenze più sostanziali che tuttavia rafforzano le considerazioni interpretative proposte: anche qui infatti il peso determinante dell'azione corroborativa è attribuito alla curia arcivescovile, nei cui atti viene contestualmente registrata un'altra copia, come in modo del tutto esplicito riferisce lo stesso redattore.