Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Trattato

1374 ottobre 21 Nicosia

Pax Chypri facta cum domino amirato victricis estolei gallearum comunis Ianue. In nomine Sancte et individue Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti et beate gloriose virginis Marie matris beatique Georgii, vexiliferi comunis Ian(ue), et tocius curie celestis amen. Serenissimus et inclitus princeps et dominus, dominus Petrus, Dei gratia rex Ierusalem et Cipri, pro se et quibuscu(m)que futuris successoribus eius, ex (a) una parte, et egregius et potens vir, dominus Petrus de Campofregoso, amiratus comunis Ian(ue) et exercitus Ianuen(sium), et suum consilium, nomine et vice comunis Ian(ue), patronorum (b) et participum armate dicti domini .. amirati (c) nec non maone inde contracte et composite, ex altera parte, volentes extinguere et sedare (d) guerras et discordias, satore zinzanie operante, ortas (e) inter dictum (f) magnificum dominum amiratum et suum consilium ac dictos (g) .. patronos, participes et mahonam, ex una parte, et illustrissimam principisam et dominam, dominam Elianor, reginam Ierusalem et Cipri, matrem dicti domini regis, et illustrem dominum Iohannem de Luxignano, principem Anthiocenum et conestabulum regni Cipri, eorumque complices et sequaces, ex altera parte, et evitare scandala et pericula que guerre pariunt (h) et producunt ac regnum et insulam Sipri (i) reformare et in pace ponere et quiete, pervenerunt et pervenisse sibi adinvicem et vicisim confessi fuerunt de et super omnibus dubiis et deferenciis vertentibus inter ipsos, dictis nominibus, ad transacionem, convencionem, composicionem et pacta infrascripta, solemnibus stipulacionibus hinc inde intervenientibus, valata et firmata, renunciantes excepcioni dictorum transacionis, convencionis, composicionis et pactorum non interventorum et non (j) factorum, rei ut supra et infra sic non geste, non esse (k) vel non fuisse vel sic non se habentis vel aliter se habentis (l), doli mali, metus, in factum actioni, condictioni sine causa vel ex iniusta causa et omni alii iuri (m), videlicet quia dictus dominus rex, ex causa dictorum pactorum, convencionis et composicionis promixit dictis domino amirato et consilio, stipulantibus et recipientibus nomine et vice dicti comunis, dare et solvere seu dari et solvi facere per se et successores suos in perpetuum cum effectu singulis annis dicto comuni Ian(ue) et cuicu(m)que mandaverit dictum comune florenos auri quadraginta milia (n) pro solucione et satisfacione tocius eius quod dictum comune a dicto domino .. rege et successoribus suis et in dicto regno Cipri seu subdictis dicti domini regis petere vel requirere posset occ(asione) eius quod posuit et contulit dictum comune in dicta mahona (o) et armata galearum dicti domini amirati et occ(asione) expensarum factarum per dictum dominum amiratum pro placacione insule et submissione rebelium dicti illustrissimi domini .. regis.

(a) quibuscu(m)que suis heredibus futuris, ex in B

(b) Ianue et patronorum in A'

(c) amirati corretto su armirati mediante espunzione di r in A

(d) volentes - sedare: et illustrissimam principissam in B

(e) exortas in A'

(f) dictum in sopralinea in A; om. B, B'

(g) dicto in B

(h) guerre et discordie pariunt in A'

(i) Cypri in A'

(j) non in sopralinea in A

(k) non esse, non geste in A'

(l) vel aliter - habentis in A' nel margine destro con segno di richiamo

(m) iuri alii in B

(n) nel margine esterno di B'

(o) mahona in A su correzione

Item promissit ex causa predicta prefactus dominus rex dictis (a) domino amirato et consilio, nomine et vice dictorum patronorum et participum eoru(n)dem (b), dare et solvere dictis patronis et participibus sive massariis ipsorum aut habentibus potestatem ab ipsis pro omni eo et toto quod dicti patroni et participes seu habentes causam ab ipsis petere et requirere possunt a dicto domino rege et in bonis ipsius occ(asione) dicte armate seu eius quod posuerut et contulerunt in dictis armata et mahona infra annos duodecim proxime venturos florenos auri milionos duos et duodecim milia quadringentos dividendos inter dictos patronos et participes pro rata eius quod quisque ipsorum participat et particeps est in dicta mahona et quos milionos duos et (c) duodecim millia quadringentos flor(enos) promixit dictus dominus .. rex dictis domino amirato et consilio, dictis nominibus, dare et solvere dictis patronis et participibus seu massariis ipsorum vel habentibus mandatum a dictis patronis et participibus (d) infra dictum tempus duodecim annorum per terminos infrascriptos, videlicet in primo anno dictorum duodecim annorum floren(os) auri ducentos quadraginta octo (e) milia, in secundo anno dictorum duodecim annorum florenos auri ducentos triginta tria (f) milia quadringentos, in (g) tercio anno florenos auri ducentos (h) decem octo milia quadringentos (i), in (j) quarto anno dictorum duodecim annorum florenos auri ducentos quatuor milia ducentos, in (g) quinto anno florenos auri centum octuaginta novem milia sexcentos, in (j) sexto anno florenos auri centum septuaginta quinque milia, in (j) septimo anno florenos (k) centum sexaginta milia quadringentos auri, in (j) octavo anno dictorum duodecim annorum florenos auri centum quadraginta quinque (l) milia sexcentos, in nono anno florenos auri centum triginta unum milia ducentos, in decimo anno florenos auri (m) centum sexdecim milia sexcentos, in undecimo anno florenos auri centum duo milia et in duodecimo et ultimo anno florenos auri octuaginta septem milia quadringentos. Item promixit dictus dominus .. rex ex causa predicta dictis domino amirato et consilio, stipulantibus et recipientibus nomine et vice dictorum patronorum et quoru(m)cu(m)que Ianuensium et qui pro Ianuen(sibus) dicantur et appellentur qui feuda (n) habere et recipere debent a dicto domino rege, dare et solvere seu dari et solvi facere cum effectu dictis patronis dictisque Iauen(sibus) et qui pro Ianuen(sibus) dicantur (o) et appellantur cuiuscu(m)que dignitatis status, gradus, preheminencie et condictionis existant singulis annis feuda que dictus dominus rex promissit dictis patronis et quibuscu(m)que aliis Ianuensibus et qui pro Ianuensibus dicuntur et appellantur, solvendo seu solvi faciendo per se et successores suos dicta feuda terminis appositis in privilegiis inde compositis et confectis.

(a) rex dictis: amiratus in B

(b) eorumdem in B

(c) et om. A'

(d) in A la seconda p corretta su b

(e) octo om. B

(f) tria om. B

(g) item in B, B'

(h) ducentos in A in sopralinea; om. B

(i) florenos 87555 CCC in B

(j) item in B

(k) florenos om. B

(l) quinque om. B'

(m) auri om. A'

(n) feudum in A'

(o) dicuntur in A', B'

Item ex dicta causa promissit prescriptus (a) dominus .. rex dictis domino amirato et consilio dare et solvere eisdem infra VI (b) kalendas decembris proxime vent(uras) florenos auri nonaginta milia pro solucione galearum nunc existentium ad insulam Cipri et hominum armorum et quoru(m)cu(m)que aliorum stipendiariorum dicti domini amirati tam eius quod dicte galee dictique stipendiarii restant ad habendum pro tempore preterito quam eius quod habere debebunt in futurum quousque (c) dictus dominus amiratus reversus fuerit in Ianuam nec non pro aliis expensis neccessariis et opportunis fiendis per dictum dominum amiratum pro expedictione sua et exercitus sui de insula Cipri et quo ad Ianuam appulitur (d).

(a) prefatus in A'

(b) VI om. B'

(c) in A' la seconda u in sopralinea

(d) appulerit in A', B

Item promissit dictus dominus rex ex causa predicta dictis domino amirato et consilio, stipulantibus et recipientibus nomine et vice omnium (a) et singulorum Ianuensium et qui pro Ianuensibus dicuntur et appellantur, qui fuerunt damnificati et derrobati in insula Cipri tam (b) per curiam et officiales curie quam per personas singulares, a die decima octobris de M°CCC°LXX°II usque ad diem undecimam octubris de (c) M°CCC°LXX°III restituere et reficere dictis Ianuen(sibus) damnificatis et derrobatis damna eis illata et ipsos indempnes de dictis damnis conservare.

(a) in A segue ripetuto omnium

(b) e tam in A; et tam in B, B'

(c) undecimam mensis octobris anni de in A'

Item (a) dictus dominus rex promixit ex causa predicta dicto (b) domino amirato et consilio, nomine et vice comunis Ian(ue) et omnium et singulorum (c) Ianuensium et qui pro Ianuensibus tractantur et appellantur, manutenere, servare et inviolabiliter custodire dicto comuni (d) Ian(ue) dictisque Ianuensibus et qui pro Ianuensibus dicuntur et appellantur omnes immunitates, gratias et franchixias debitas acquisitas et concessas dicto comuni et Ianuen(sibus) in insula et regno Cipri tam vigore privillegiorum concessorum per antecessores dicti domini .. regis dicto comuni et Ianuensibus in regno et insula Cipri quam vigore convencionum initarum et firmatarum inter quondam recolende memorie serenissimum dominum regem Petrum, genitorem dicti domini regis, et antecessores suos et dictum comune Ian(ue).

(a) nel margine esterno di A, di mano quattrocentesca, Observancia inmunitatum et franchixiarum concessarum Ian(uensibus) in regno Cipri; nel margine interno di B' Nota confirmatio aliorum privilegiorum veterum

(b) corretto su dictus in A; dictis in A', B'

(c) et singulorum in A' nel margine con segno di richiamo

(d) Confirmatio franchisiarum nel margine esterno di B'

Item (a) ex causa predicta actum, pactum (b) extitit et conventum inter dictum serenissimum dominum regem et dictos dominum .. amiratum et .. consilium, nomine et vice comunis Ian(ue) et omnium et singulorum Ianuensium et qui pro Ianuensibus dicuntur et appellantur, quod liceat dictis Ianuensibus et qui pro Ianuensibus dicuntur et appellantur et licenter possint dicti Ianuenses et pro Ianuensibus appellati emere et acquirere per totam insulam Cipri domos, possessiones et casalia omni impedimento cessante pro quibus domibus, possessionibus et casalibus emendis et acquirendis nec non quoque iam emptis et acquisitis per dictos Ianuenses et pro Ianuensibus appellatos tractentur et tractari debeant quoad immunitates et franchixias sicut tractabuntur in aliis suis rebus vigore supradictorum privillegiorum et convencionum et soliti sunt tractari temporibus retroactis.

(a) Quod Ianuenses possint acquirere domos et cassalia in regno Cipri nel margine esterno di A, di mano quattrocentesca; Nota quod Ianuenses possint emere et acquirere domos, casalia et possessiones in insula Cypri nel margine esterno di B'

(b) pactum om. B'

Item (a) ex dicta causa actum extitit et conventum inter predictum serenissimum dominum .. regem et dictos dominum .. amiratum et consilium quod non possit fieri portus in aliqua parte insule Cipri (b) nisi more solito (c) et secundum quod solitum est fieri.

(a) nel margine esterno di A Quod non possit fieri portus nisi ***; nel margine esterno di B' Nota quod non possit fieri portus in aliqua parte insule

(b) Cipri in A' in sopralinea

(c) solitum in A'

Item promixit dictus dominus .. rex ex causa predicta dictis domino .. amirato et .. consilio, nomine et vice dicti comunis, patronorum, participum et mahone, dare, solvere, reddere et restituere eisdem, dictis nominibus, omnem quantitatem peccunie que fuisset expensa in Ian(ua) per dictum comune dictosque patronos, participes et mahonam aut per dictum comune vel per dictos patronos, participes seu mahonam a die decima nona mensis iulii proxime preteriti et expenderetur in futurum usque ad diem habende noticie pactorum presentium occ(asione) dandi susidium (a) dicto domino .. amirato seu Ianuensibus in insula Cipri pro conservacione honoris et iurium dictorum comunis, patronorum, participum et mahone.

(a) subsidium in B

Item (a) dictus dominus .. rex ex causa dictorum pactorum, transacionis, convencionis et composicionis dedit et traddidit et dedisse et traddidisse confessus fuit pro securitate et caupcione iurium predictorum dictis domino .. amirato et consilio, dictis nominibus, ad pignus et pro pignore civitatem et castrum Famag(oste), cum burbiis et suburbiis ipsius civitatis et cum mero et mixto imperio et omnimoda iurisdicione et que civitas cum castro, burbiis et suburbiis teneri, possideri et custodiri debeat expensis dicti domini .. regis per comune Ian(ue) et officiales ipsius quousque dicta summa peccunie debita dictis patronis et participibus integraliter fuerit soluta, qua soluta et ydonea caupcione prestita (b) de dictis florenis quadraginta milibus solvendis perpetuo anuatim dicto comuni, ut supra, restitui (c) debeat dicta civitas cum castro, burbiis et suburbiis libere dicto domino .. regi, sane semper intellecto quod (d) pro tempore quo dictum comune tenuerit et possiderit dictam civitatem occasione predicta dictus dominus .. rex nullam possit exercere iurisdicionem in burgenses dicte civitatis sive sit in civilibus sive in criminalibus (e), ymo dicta iurisdicio in dicta civitate et in burgenses dicte civitatis cum mero et mixto imperio per totum dictum tempus pleno iure spectet et pertineat ad dictum comune, salvo quod omnis redditus, introytus et proventus portus et dicte civitatis Famag(oste) sint dicti domini regis et colligantur (f) per officiales regios qui pro tempore ordinabuntur ibidem per dictum dominum regem. Acto tamen et convento quod dicti burgenses Famag(oste) possint ubique (g) per totam insulam Cipri distringi per magistratum qui pro tempore fuerit ordinatus in Famagusta per comune Ianue tanquam si invenirentur (h) infra menia dicte civitatis, promictens dictus dominus .. rex dictis domino .. amirato et consilio, dictis nominibus, dare et solvere dicto comuni seu officialibus suis pro custodia dicte civitatis et castri solvendo quartam partem de tribus mensibus in tres menses, scilicet in principio quoru(m)libet trium mensium, florenos auri centum viginti milia singulis annis tocius temporis quo dictum comune tenuerit et custodierit ad pignus dictam civitatem et castrum.

(a) Pignoratio Famaguste nel margine esterno di B'

(b) prestita caucione in A'

(c) restui in B

(d) Nulam possit dominus rex exercere iurisdicionem in burgensibus Famag(oste) in civilibus vel criminalibus nel margine esterno di A, di mano quattrocentesca

(e) in criminalibus sive in civilibus in A'

(f) intelligantur in B

(g) ibique in B

(h) inveniretur in B'

Item quoque pro securitate et caupcione dicte peccunie solvende dictis patronis et participibus dedit et traddidit dictus dominus .. rex dictis domino .. amirato et consilio, dictis nominibus, obsides et pro obsidibus (a) illustrem dominum Iacobum de Luxignano, conestabilem (b) Ierosolimitanum et filios illustris domini Iohannis de Luxignano (c), principis Anthioceni et conestabuli regni Cipri, et omnes et singulos milites et non milites qui fuerunt per dictum dominum regem hoc anno rellegati in Ianua et in Syo, qui omnes supradicti obsides stare debeant pro obsidibus in civitate Ian(ue) et ubicu(m)que decreverit illustris et magnificus dominus, dominus .. dux usque (d) ad beneplacitum eius, de illis autem militibus qui sunt detempti presentialiter in castro Famag(uste) sit in arbitrio et opcione dicti domini .. amirati et sui consilii utrum debeant relaxari et poni in sua libertate an extrahi de insula et teneri pro obsidibus.

(a) et - obsidibus nel margine esterno di A; in B in sopralinea

(b) conestabulum in A'

(c) Lusiano in B'

(d) dux Ianuensium usque in A'

Item promixit dictus dominus .. rex ex (a) causa predicta dictis domino .. amirato et consilio, dictis nominibus, traddere castrum Buffaventi relligioni sacre domus hospitalis Sancti Iohannis Ierosolimitani, tenendum et custodendum (b) per dictam religionem seu custodes deputandos (c) ab ipsa expensis dicti domini .. regis donec de dicta peccunia solvenda ut supra dictis patronis et participibus plene eisdem fuerit satisfatum et quod castrum tenendum et custodiendum recipi debeat per dictam religionem et custodes ipsius hoc modo, videlicet quod si ante dictam satisfacionem dicte peccunie contrafieret supradictis vel alicui predictorum per dictum dominum regem vel per dominam .. reginam vel per dominum .. principem, dicta religio (d) et dicti custodes illico teneantur dictum castrum libere sine aliqua contradictione traddere dicto comuni sive magistratui ipsius comunis qui in Famg(usta) tunc temporis foret et sic promitere et iurare teneantur dicta religio et custodes deputandi ad custodiam dicti castri, nec non qui pro ipsa religione et nomine ipsius dictum castrum receperit, in recepcione dicti castri, facta autem solucione (e) plenaria peccunie supradicte debite dictis patronis et participibus libere restituatur dictum castrum Buffaventi dicto domino, .. regi vel successoribus eius.

(a) ex om. A'

(b) custodiendum così A, A'

(c) deputando in A'

(d) dictis regis in B

(e) autem dicta solucione in A'

Item (a) promixit dictus dominus .. rex dictis domino amirato et consilio, nomine et vice omnium Ianuensium et qui pro Ianuensibus dicuntur et appellantur, quod ipse dominus .. rex bene et amicabiliter tractabit et salvabit in tota insula Cipri toto posse suo omnes Ianuen(ses) et qui pro Ianuensibus dicuntur et appellantur tanquam veros, fideles amicos et dillectos ipsius et ipsos a quibuscu(m)que et contra quoscu(m)que per totum regnum suum proteget et deffendet nec permitet eis vel alicui ipsorum in regno suo per aliquem vel ab aliquo lesionem seu iniuriam fieri vel inferri et in quibuscu(m)que agendis eorum se eis favorabilem exibebit.

(a) Quod favorabilis erit Ianuenssibus in regno Cipri s(erenissimus) d(ominus) rex cui segue Nota quod nel margine esterno di B'

Item promixit dictus dominus .. rex dictis (a) domino .. amirato et consilio, dictis nominibus, quod quantum in eo erit non receptabit nec receptari permitet in aliqua parte insule Cipri nec ad aliquam partem dicte insule sinet venire dominum Petrum de Canssino, d(ominum) (b) Montolif de Vernino et illos qui debuerunt exire de insula cum illustre (c) domino Iacobo de Luxignano, conestabulo Ierosolomitano, vigore pacis facte inter dictum (d) dominum Iacobum et dictum dominum .. amiratum, sine voluntate et licencia magnifici domini, domini .. ducis Ianuen(sium) et dicti comunis Ianue.

(a) dicto in A'

(b) de in B

(c) illustre così A, A', B, B'

(d) ipsum in A'

Item ex causa dictorum pactorum, transacionis, composicionis et convencionis liberavit dictos dominum .. amiratum et .. consilium, dictis nominibus, et per eos dictos patronos, participes et mahonam et quoscu(m)que .. officiales (a) suos ab omni eo et toto quod habuerunt et receperunt a dicto domino rege et subdictis suis in regno et insula Cypri cum de (b) habito et recepto per eos facta fuit debita compensacio usque ad concurrentem quantitatem cum eo quod occ(asione) dicte armate et dictarum expensarum, dictis nominibus, recipere et habere (c) debebant, qua compensacione facta, interventa prius dactorum et receptorum calculacion(e) dilligenti, dictus dominus .. rex restat ad dandum summas et quantitates superius promissas per ipsum.

(a) officiales quaocu(m)que in A'

(b) cum de in A su rasura; unde in B, B'

(c) habere et recipere in A'

Item ex dicta causa liberavit dictos dominum .. amiratum et ,.. consilium, dictis nominibus, et per eos dictos patronos et omnes et singulos homines, armate et exercitus dicti domini .. amirati ab omnibus damnis, iniuriis, incendiis, homicidiis, cedibus, robariis et guastis factis et illatis per dictam armatam vel aliquos de dicta armata seu de exercitu dicti domini .. amirati dicto domino regi seu in bonis suis et subdictis et contra subdictos dicti domini .. regis et bona eoru(n)dem (a) in civitatibus et opidis regni et insule Cipri vel extra in aliqua parte dicte insule per acceptilacionem et acquilianam stipulacionem, verbis solempnibus introductas, faciens inde eis finem, quitacionem, remissionem et omnimodam liberacionem ac pactum de ulterius non petendo.

(a) epromdem in B

Versa vice dicti (a) dominus .. amiratus et .. consilium promisserunt et convenerunt ex causa predicta dicto inclito domino .. regi quod, facta dictis domino .. amirato et .. consilio, dictis nominibus, satisfacione dicte quantitatis peccunie dictorum florenorum nonaginta milium ut supra debendorum pro solucione dictarum galearum et stipendiariorum et aliis expensis neccessariis et opportunis pro regressu dicti domini .. amirati et sui exercitus usque Ianuam, ipsi libere et quiete restituent ipsi domino .. regi civitatem Nicosie cum pertinenciis suis et totum illud quod tenet de regio (b) et insula Cipri, exceptis Famag(usta), castro et suburbiis Famag(uste) nec non pacientur et pacientiam prestabunt, dictis nominibus, quod dictus dominus .. rex regat et gubernet regnum suum, gentes et subdictos suos ta(n)quam verus princeps, dominus et .. rex regni et insule Cipri et secundum quod consueverunt sui facere precessores, salvis semper superius promissis per dictum dominum .. regem dictis domino .. amirato et .. consilio, nominibus quibus supra, et quibuscu(m)que aliis iuribus, franchixiis et inmunitatibus competentibus dicto comuni dictisque patronis, participibus et mahone ac ceteris Ianuen(sibus) et qui pro Ianuensibus nuncupantur contra dictum dominum regem et regnum suum et in insula Cipri, quibus superius promissis et dictis iuribus non intelligatur per presens capitulum esse in aliquo derrogatum.

(a) dictus in B

(b) regio così A, B; regno in A', B'

Item (a) promisserunt ex causa predicta dicti dominus .. amiratus et consilium, dictis nominibus, dicto domino .. regi permitere et quod comune Ian(ue) et officiales ipsius permitent (b) quod officiales regii, qui fuerint ordinati in Famag(usta) ad colligendum (c) introytus et reditus Famaguste possint et valeant dictos reddictus et introytus portus et civitatis colligere, percipere et habere, ad quos colligendos promictunt, dictis nominibus, dare eisdem officialibus auxilium consilium et favorem.

(a) Quod officiales regii in Famagusta cabellas possent colligere nel margine esterno di B'

(b) ipsius comunis permitent in A'

(c) colligendum nel margine esterno di A

Item ex dicta causa promisserunt dicti dominus .. amiratus et consilium dicto domino .. regi quod soluta dicta peccunia que ut supra debetur dictis patronis et participibus et prestita ydonea caupcione dicto comuni de dictis florenis quadraginta milibus solvendis annuatim ut supra, ipsi, dictis nominibus, restituent libere, pacifice et quiete dicto domino regi seu successoribus suis dictam civitatem Famag(uste) cum castro et suburbiis. Quam quidem civitatem cum castro et suburbiis pro tempore quo ipsam ad pignus tenuerit promisserunt, dictis nominibus, dicto domino .. regi bene et fideliter tenere, custodire et conservare nec non gubernare burgenses dicte civitatis et eis in civilibus et criminalibus iusticiam (a) exibere secundum usus, consuetudines et asisias regni Cipri et usus novos (b) in dictos burgenses non indicere nec cabellam, exactionem, imposicionem, collectam seu gravamen dictis burgensibus et rebus eorum seu contra ipsos res et bona eoru(n)dem imponere, observantibus tamen et implentibus dicto domino .. rege et successoribus suis dicta pacta.

(a) criminalibus et iusticiam in B, B'

(b) Quod non indicentur contra burgensses Famaguste per Ian(uenses) nove cabelle seu exactiones nel margine interno di B'

Item salvis semper suprascriptis pactis conventis et promissis per dictum dominum .. regem dictis domino .. amirato et consilio, supradictis nominibus, et dicto domino .. rege et suis successoribus observantibus et implentibus dicta pacta, promiserunt dicti dominus .. amiratus et .. consilium dicto domino regi quod ipsi, dictis nominibus, seu dictum comune, patroni, participes et mahona non turbabunt nec (a) impedient ipsum dominum .. regem in dicto regno Cipri quominus possit libere, pacifice et quiete gubernare et regere regnum suum et subdictos suos, ymo ipsum dominum .. regem reverebuntur (b) et habebunt in reverencia (c) quemadmodum comune Ian(ue) et Ianuen(ses) soliti sunt habere et revereri suos antecessores.

(a) neque in B

(b) reverebunt in B'

(c) reverenciam in B

Item ex dicta causa promisserunt dicti dominus .. amiratus et consilium dicto domino .. regi remictere illustrissime principisse et (a) domine, domine Helianor, regine Ierusalem et Cipri, genitrici dicti domini .. regis et illustri domino Iohanni de Luxignano, principi Anthioceno et conestabulo regni Cipri, et omnibus coadiuctoribus, complicibus et sequacibus dictorum dominorum .. regine et principis, nec non omnibus et singulis subdictis dicti domini .. regis omnes rancores, iniurias, offensiones, cedes, homicidia, robarias et dampna perpetrata et comissa per eos vel aliquem ipsorum contra Ianuenses et qui pro Ianuensibus appellantur que damna, ranchores, iniurias, offensiones, cedes et homicidia ex nunc dicti dominus .. amiratus et consilium, dictis nominibus, remisserunt dicto domino regi et ad cauptelam nobis notariis infrascriptis, stipulantibus et recipientibus nomine et vice ipsorum.

(a) et om. B

Que omnia et singula supradicta promisserunt dictus serenissimus dominus .. rex et dicti dominus .. amiratus et consilium sibi adinvicem et vicisim sub eorum iuramento, tactis scripturis corporaliter, prestito in manibus domini Fulchonis de Arsiacho (a), militis, perpetuo actendere, complere (b) et inviolabiliter observare et in nullo contrafacere vel venire aliqua racione, occasione vel causa que modo aliquo vel ingenio de iure vel de facto dici vel excogitari posset, sub pena videlicet dictus dominus .. rex amissionis dicte civitatis Famag(uste) et castri et suburbiorum dicte civitatis, que civitas, castrum et suburbia ipso facto si in aliquo contrafactum fuerit intelligantur esse facta pleno iure dicti comunis, patronorum, participum et mahone pro rata silicet eius quod quisque ipsorum posuerit et contulerit in dicta mahona, et dicti (c) dominus .. amiratus et consilium sub pena amissionis dictorum iurium et feudorum acquisitorum dictis comuni, patronis et participibus occ(asione) dicte armate et vigore dictorum pactorum, cum restitucione damnorum interesse et expensarum que propterea fierent litis et extra, ratis semper manentibus omnibus et singulis supradictis, et (d) sub ypotheca et obligacione omnium bonorum dicti domini .. regis et bonorum que habent dicti comune, patroni, participes et maohna in regno et insula Cipri. Acto in principio, medio et fine presentis instrumenti et qualibet parte ipsius inter dictum dominum .. regem et dictos dominum .. amiratum et consilium per pactum solemni stipulacione valatum quod si per dictum dominum .. regem presentibus pactis fuerit in aliquo contrafactum, liceat et licitum sit dictis comuni, patronis, participibus et mahone comuniter et divisim pro consequendis iuribus suis bellum et (e) guerram indicere et movere contra dictum dominum regem et suum regnum et quoscu(m)que subdictos suos et contra ipsos personaliter et realiter sua propria auctoritate procedere ac dictum regnum et (f) bona dicti domini .. regis et subdictorum suorum hostiliter invadere et occupare et occupata tenere. Acto etiam et sane intellecto quod eidem illustrissimo domino .. regi liceat et licitum sit solvere (g) loco supradictarum quantitatum florenorum tantam summam bonorum bisanciorum alborum de Cipro ad ligam et pondus debita et consueta que tantu(n)dem valeant ad racionem de bisanciis quatuor (h) pro singulo floreno, singula singulis et suis terminis congrue refferendo. Et de predictis omnibus mandaverunt dicti illustrissimus dominus .. rex et egregius dominus .. amiratus fieri debere tria publica instrumenta eiusdem continencie et tenoris unum videlicet per Bartholomeum Antonii de Corvaria, notarium Ianuensem et scribam cancellarie regie, aliud (i) per Carolum Paladini, imperiali auctoritate notarium Cipriensem et reliquum per me Anthonium Conradi de Credencia, notarium et dicti egregii domini .. amirati et comunis Ian(ue) cancellarium infrascriptum. Acta (j) sunt predicta omnia in regali palacio civitatis (k) Nicossie insule Cipri, videlicet in camera cubiculari magna dicti illustrissimi domini .. regis que est iusta capellam superiorem combustam, anno dominice nativitatis millesimo (l) trecentesimo septuagesimo quarto, indicione duodecima tam secundum consuetudinem (m) regni Cipri quam secundum cursum Ian(ue) (n), die sabati vigesima prima mensis octubris, paulo (o) post avemaria, presentibus testibus ad predicta vocatis specialiter et rogatis venerabilibus viris, domino Belengerio Gregorii, licenciato in legibus, vicario et decano ecclesie (p) Nicossiensis, domino fratre Bertrando de Orssanis, ordinis Sancti Iohannis Ierosolomitan(i), d(omino) Bartholomeo Scaffacia, licenciato in decretis, canonico ecclesie Nicossiensis, d(omino) fratre Iacobo de Placencia, ministro Ordinis Minorum in Terra Sancta, d(omino) fratre Iacobo de Botrono, custode conventus Fratrum Minorum Nicossie, d(omino) Aymerico de Valle, canonico ecclesie Nicossiensis, ac nobilibus millitibus d(omino) Fulcone de Arssiacho (a), milite supranominato, domino Paulo le Buffle, milite Ciprien(si), d(omino) Paullo de Bono, milite Ciprien(si), d(omino) Tomaxio Barech (q), milite, et (d) d(omino) Roberto Mostazoso, milite, presentibus etiam d(omino) Otobono Cataneo, milite, d(omino) Raffo de Carmadino, milite, et Thoma de Guano, tribus ambaxatoribus tractatoribus predictorum et pluribus aliis.
(S.T.) Ego Anthonius de Credentia quondam Conradi, publicus imperiali auctoritate notarius et comunis Ianue cancellarius, predictis omnibus interfui et rogatus una cum supradictis Bartholomeo et Carolo, notariis, suprascriptum presens instrumentum composui, imbreviavi et scripsi, pluribus tamen agibilibus (r) occupatus per alium coadiuctorem meum extrahi et in hanc publicam formam ut supra reddigi fideliter feci, ideo me subscripsi et publicavi cum signo et nomine meis in instrumentis apponi solitis, in testimonium premisorum (s).

(a) Alsiacho in A'

(b) attendere et complere in B'

(c) dictus in B

(d) et om. A'

(e) bellum et in A' nel margine destro con segno di richiamo

(f) ac in B'

(g) solvere in A' in sopralinea

(h) quatuor bisanciis in A'

(i) videlicet per Anthonium de Credentia, notarium, quondam Conradi, aliud in A'

(j) per me Bartholomeum Anthonii de Corvaria, notarium et scribam cancelarie prefati serenissimi domini regis. Acta in A'

(k) civitatis om. A'

(l) anno incarnationis domini nostri Iesu Christi millesimo in A'

(m) duodecima secundum cursum et consuetudinem in A'

(n) quam - Ianue om. A'

(o) paulo om. A'

(p) ecclesia in A'

(q) Barach in A'

(r) tamen publicis agibilibus in B'

(s) (S.T.) - premisorum om. B

Vedi: immagine 1 | immagine 2 | immagine 3 | immagine 4 | immagine 5

Su concessione del Ministero per i Beni e le Attività Culturali, Archivio di Stato di Genova: concessione n. 15/09 - protocollo 3725 cl. 28.28.00/90.17.