Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Concessione di autorizzazione a permutare beni

1300 febbraio 2 Mantova, in contrata Sancte Marie Matris Domini

IN Christi nomine amen. Nobilis et magnificus dominus Guido de Bonacolsis generalis et perpetuus Mantue capitaneus ex sui arbitrii et potestatis plenitudine, de certa scientia, quibusvis modo et forma quibus efficatie potest esse plenioris, concessit et irrevocabiliter licentiam exhibuit Bonvesino quondam domini Oliverii licet absenti quod ipse Bonvesinus possit cambire et permutare unam peciam terre aratorie (a) et vineate trium bubulcarum iacentem in territorio burgi Portus in contrata (b) Pešalonge penes fratres hospitalis (c) Sancte Marie Maioris ab uno latere et viam comunis a secundo, cum priore fratribus et conventu hospitalis Sancte <Marie> Maioris de ultra pontem Molendinorum vice et nomine ipsius hospitalis pro una pecie terre casamentive cum domo supra, copata (d), murata, posita in civitate Mantue in contrata Putei Pensarole penes dictum Bonvesinum ab uno latere et viam a secundo. Qui dominus capitaneus voluit et decrevit quod dicti prior et fratres et conventus hospitalis predicti pro ipso hospitali cambire et permutare possint dictam peciam terre casamentive cum domo cum dicto Bonvesino pro dicta pecia terre aratorie et vineate, et quod adquisitio que fiet per utramque partium ex dicto cambio et permutatione sit efficatie plenioris et inde celebretur, et fiat contractus et instrumentum cambii et permutationis sicut forma ipsius contractus desiderat et requirit non obstante quod dicti prior et fratres, conventus et hospitale memoratum sub [iu]r[is]ditione comunis Mantue non cingantur, volens ipse dominus capitaneus et de certa scientia decernens hanc concessionem et omnia et singula presenti notata instrumento solidam et perpetuam obtinere firmitatem tamquam speciale decretum ipsius domini capitanei eisdem priori fratribus et conventui atque Bonvesino per potestatem, ancianos et officiales comunis eiusdem integraliter observandum, non repugnante statuto posito sub robrica de alienationibus prohibitis volumine statutorum comunis Mantue inserto nec aliquo statuto, reformatione, decreto, iure, consuetudine nec alio quod constaret, quibus omnibus et singulis obstantibus et obstaturis per hoc speciale mandatum integraliter abrogetur atque derogetur domini capitanei memorati auctoritate et arbitrio.
Actum est hoc die martis secundo februarii millesimo trecentesimo, terciadecima indictione, presentibus dominis Guidone dela Turri iudice, Manfredino domini Guillelmi de Axandris et Boterono de Bonacolsis testibus rogatis, Mantue in civitate vetere, in contrata Sancte Marie Matris Domini, in domibus habitationis ipsius domini capitanei.
(SN) Et ego Rolandinus de Bertholono imperiali auctoritate notarius publicus dictique domini capitanei scriba eius iussu hiis presens scripsi signumque meum apposui consuetum.

(a) aratorie sopra il rigo

(b) nel testo contra

(c) hospitalis sopra il rigo

(d) -ta sopra il rigo, su correzione

Vedi: recto | verso

Su concessione del Ministero per i Beni e le AttivitÓ Culturali, Archivio di Stato di Mantova: concessione n. 41/2009 del 14 luglio 2009, protocollo n. 5122/28.14.00 (1)