Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Concessione di autorizzazione ad acquistare beni

1301 novembre 9 Mantova, in strata publica

IN Christi nomine amen. Nobilis et magnificus vir dominus Guido de Bonacolsis comunis et populi Mantue capitaneus generalis et perennis, ex sui arbitrii et potestatis plenitudine, de certa scientia concessit et irretractabilem licentiam contulit Cremoxano quondam domini Petri de Cremoxanis ibi presenti et instanti quod ipse emat et adquirat et emere et adquirere possit ab Aycardino quondam domini Bei directum dominium et omne ius quod habet idem Aycardinus in una et de una pecia terre vineate duarum bubulcarum, trium tabularum, novem pedum et quatuor unciarum iacente in territorio Sancti Georgii in vinealibus Mantue, in loco qui dicitur Sanctus Nacarius iuxta heredes Bonincontri de Osana ab uno latere, Dondedeum de Pellexeto a secundo, heredes Iohannis cartularii a tercio et dictum Cremoxanum et Iacominum et Crescimbenum de Meltonis et dominam Clermundiam uxorem quondam Bonacursii de Torello et Bonaventuram çuponerium a quarto, ut de coherentiis et quantitate dicte pecie terre mihi notario relatum fuit, de qua pecia terre dictus Cremoxanus erat investitus ad annuum fictum septem librarum Mantuanarum parvarum prestandum dicto Aycardino ut dicitur contineri publico instrumento investiture scripto per Agnellum quondam domini Atti de Castellario notarium sacri palacii, ad habendum, tenendum et possidendum et faciendum perpetuo quicquid eidem Cremoxano placuerit sine contradictione comunis Mantue vel alterius persone, volens statuens et decernens quod instrumentum emptionis que fiet de dicta pecia terre et singula que ipso notabuntur valeant et teneant et sint solide firmitatis, quodque presens instrumentum et universaque ipso notantur sint decretum et constitutio ipsius domini capitanei nullis temporibus infringenda, set eidem Cremoxano et eius heredibus per potestatem, ancianos et officiales comunis memorati presentes et futuros et ipsum comune integre et perpetuum observanda, prescriptis et alicui prescriptorum non obstante quod dictus Aycardinus sit comunis Mantue confinatus, nec aliquo statuto, reformatione, decreto, iure, mandato nec aliquo quod obstaret vel obstare valeret, quibus omnibus et singulis obstantibus et obstaturis ipsius domini capitanei auctoritas et potestatis plenitudo de certa scientia abrogavit et totaliter derogavit.
Actum Mantue in civitate veteri, in contrata Sancte Marie Matris Domini, in strata publica iuxta domos habitationis domini capitanei memorati. Die iovis nono novembris, anno dominice nativitatis millesimo trecentesimo primo, quartedecime indictionis, presentibus dominis Baylardino de Nogarolis de Verona et Guidone de la Turri iudice et Picardo quondam domini Menapacis ambobus Mantuanis, testibus rogatis.
(SN) ET EGO Rolandinus de Bertholono imperiali auctoritate notarius publicus dictique capitanei scriba his omnibus presens scripsi iussu domini capitanei, signumque meum apposui consuetum.

Vedi: recto | verso

Su concessione del Ministero per i Beni e le Attività Culturali, Archivio di Stato di Mantova: concessione n. 41/2009 del 14 luglio 2009, protocollo n. 5122/28.14.00 (1)