Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Concessione

1303 maggio 6 Mantova, super platea ecclesie Sancte Marie Matris Domini

In Christi nomine amen. Nobilis et magnificus dominus Guido de Bonacolsis comunis et populi Mantue capitaneus generalis et perennis, ex sui capitaneatus arbitrio et plenaria potestate, de certa scientia per omnem modum et formam per quem plenius et perfectius valet et effectum potest suscipere pleniorem, concessit et irretractabilem licentiam contulit discreto viro domino Antonio de Mapheis de Bononia in eius presentia constituto, sindico, nuncio et procuratori venerabilis et reverendi patris domini Timbaldi divina providentia episcopi Veronensis et episcopatus Verone, recipienti sindicario et procuratorio nomine prefatorum domini episcopi et episcopatus Verone et successorum domini episcopi prelibati, quod ipsedominus Antonius nomine predicto et omnes et singuli alii sindici, nuncii et procuratores ipsius domini episcopi et episcopatus Verone et successorum eiusdem qui nunc sunt sindici eorum vel erunt in futurumseu qui substituentur ab ipsis vel eorum aliquo, et dominus Bernardinus de Nuvolono iurisperitus et quilibet alii iurisperiti civitatis Mantue tribunal .. iudicis ad maleficiorum examensedentes vel sessuri vel aliorum officialium comunis eiusdem instantium et venturorum, possint adire terras, possessiones, res mobiles et immobiles, iura et iurisditiones et bona cuiuscumque generis ad dictum dominum episcopum, successores eius et episcopatum prelibatum spectantia et pertinentia sita in civitate et districtu Mantue a quacumque persona, personis, collegiis, corporibus vel universitatibus ecclesiasticis vel secularibus petituri et recuperaturi cum effectu et singula facturi et executuri in iudiciis et extra que litium merita exigunt et requirunt, qui iudex ad dictum examen maleficiorum consistens vel consessurus et reliqui officiales memorati comunis ut predictum est procuratores et sindicos atque advocatos prefati domini episcopi successorum (a) eius et episcopatus Verone agentes et advocantes pro ipsis domino episcopo et successoribus suis et episcopatu predicto preceptione domini capitanei prefati teneantur et debeantexaudire eis et cuilibet eorum exhibituri expedite plenitudinem rationis quemadmodum si prefatus dominus episcopus successores eius et episcopatus Verone cum comuni et hominibus Mantue subeuntibusonera et factiones et iurisditioni (b) comuni Mantue forent conexi. Ipse quoque dominus capitaneus ex dicto suo arbitrio et plenitudine potestatis de certa scientia dixit voluit sententiavitet diffiniendo pronunciavit hanc concessionem et singula presenti serie annotata ipsius domini capitanei constitutionem et constitutum speciale nullis temporibus dirimendumsed eisdem sindicis et procuratoribus sindicario nomine supradicto et ipsi domino episcopo et eius successoribus et episcopatui Verone per potestates eius, iudices, ancianos et reliquos officiales et ministrosmemorati comunis perpetue observandum. Premissis et alicui premissorum non repugnante quod dictus dominus episcopus et episcopatus Verone cum comuni et hominibus Mantue non subeant gravamina vel non faciant factiones nec stent posite sub rubrica de alienationibus prohibitis nec aliquo statuto, reformatione, decreto, iure, mandato et consuetudine nec alioquod obstaret vel obstare valeret nunc vel in posterum. Quibus obstantibus et obstaturis ipsius domini capitanei auctoritate et plenaria potestate sit abrogatum et totaliter derogatum. Et hec omnia et singula ad requisitionem et instantiam dicti domini Antonii sindicario nomine supradicto etc.
Actum est hoc die lune sexto intrante mense maii, anno dominice Nativitatis millesimo trecentesimo tercio prime indictionis, presentibus dominis Passarino de Bonacolsis, Mapheo de la Villa, Anfelisio de Anfelisiis notariis et Amadeo de Maraliis adhibitis testibus et rogatis. Mantue in civitate veteri, super platea ecclesie Sancte Marie Matris Domini.
(SN) Et ego Rolandinus de Bertholono civis Mantuanus, imperiali auctoritate notarius publicus dictique domini capitanei scriba eius iussu his omnibus presens scripsi signumque meum apposui consuetum.

(a) La prima c sopra il rigo

(b) Nel testo iurisditoni

Vedi: recto | verso

Su concessione del Ministero per i Beni e le Attivitą Culturali, Archivio di Stato di Mantova: concessione n. 41/2009 del 14 luglio 2009, protocollo n. 5122/28.14.00 (1)