Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Proscioglimento da bando

1323 gennaio 23 Mantova, in domo habitationis domini Botironi

In nomine Domini amen. Anno eiusdem a nativitate millesimo trecentesimo vicesimo tertio, indictione sexta, die sabbati vicesimo secundo mensis ianuarii, in presentia mei notarii et testium subscriptorum. Nobilis et magnificus vir dominus Botironus de Bonacolsis per sacrum Romanum imperium vicarius Mantue, dominus civitatis Mutine generalis, ex arbitrio suo et auctoritate qua fungitur in civitate Mantue et districtu de gratia speciali absolvit et liberavit Semprebenum quondam domini Brognolli de Dossu Tribulorum a banno perpetuo et omni condemnatione de ipso factis occasione vulnerum et homicidii per eum commissorum in personam quondam domini Petrezoli de Brexanino de Dossu Tribulorum, restituens eundem Semprebenum ad omnia sua bona cum constet eidem domino Botirono prefatum Semprebenum de predictis pervenisse ad veram pacem et concordiam cum .. filiis .. fratribus et attinentibus dicti quondam domini Petrezoli ut patet publice instrumento scripto per Petrinum filium quondam domini Petri de Muratoribus notarium publicum a me Forese notario viso et lecto, volens et mandans idem dominus Botironus predictum banum et condempnationem per .. officiales comunis Mantue de libris dicti comunis cassari et cancellari debere et ex nunc pro cassis et cancellatis haberi. Ita quod idem Semprebenus dicta occasione non possit de cetero personaliter seu realiter molestari vel aliquatenus inquietari. Actum Mantue in domo habitationis supradicti domini Botironi, presentibus testibus dominis Loysio de Gonzaga, Scapino et Clerico de Tribulis ac Francischino de Aquartatore civibus Mantue ad predicta vocatis et rogatis.
(SN) Ego Forese quondam ser Manetti publicus apostolica et imperiali auctoritate notarius predicta omnia coram me acta rogatus publice scripsi, meoque solito signo et nomine roboravi.

Su concessione del Ministero per i Beni e le Attivitą Culturali, Archivio di Stato di Mantova: concessione n. 41/2009 del 14 luglio 2009, protocollo n. 5122/28.14.00 (1)