Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Concessione di esenzione fiscale

1328 settembre 19 Mantova, in contrata domine Sancte Marie Matris Domini

In nomine Christi. Die lune decimonono septembris, presentibus Antoniolo quondam domini Veronensis, Çanebaldo de Xoletis et Bonsegnoro ser Uberti ferrarii de Sancto Georgio testibus, Mantue in contrata domine Sancte Marie Matris Domini, in curtivo palacii habitationis infrascripti domini. Ibi nobilis et magnificus dominus Loisius de Gonçaga, civitatis et districtus Mantue capitaneus generalis, ex suo arbitrio et plenitudine potestatis qua fungitur dixit iussit et decrevit per presens instrumentum, ob reverentiam et intuitum gloriosissime virginis Marie cuius consorcium in civitate Mantue ad eius laudem et consolationem omnium ordinatum fuit, quod massarii dicti consorcii qui nunc sunt vel erunt dehinc excusentur et excusati sint ab omnibus andatis, exercitibus, cernedis, electionibus et custodiis que fierent de ipsis vel ad quos eligerentur ipsi vel eorum aliquis pro comuni Mantue, nec de his inquietentur per dictum comune vel eius officiales, set pocius sint immunes excepto exercitu generali a quo eos noluit excusari.
Actum millesimo trecentesimo vigesimo octavo, indictione undecima.
(SN) Ego Ottebonus de Nuvolonis imperiali auctoritate notarius publicus his interfui et rogatus a dictis massariis et mandato dicti domini cuius tunc eram notarius publice scripsi.

Vedi: recto | verso

Su concessione del Ministero per i Beni e le Attività Culturali, Archivio di Stato di Mantova: concessione n. 41/2009 del 14 luglio 2009, protocollo n. 5122/28.14.00 (1)