Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Concessione di autorizzazione a ereditare

1328 ottobre 13 Mantova, in contrata domine Sancte Marie Matris Domini

IN nomine Christi. Die iovis terciodecimo octubris, presente Thomasello de Ribriçono de Placentia et Axandrino dicto Bastardus quondam domini Roffini de Cerexariis testibus et aliis, Mantue in contrata domine Sancte Marie Matris Domini, in palatio habitationis infrascripti domini, in sala Caminorum. Ibi nobilis et magnificus dominus Loisius de Gonzaga civitatis et districtus Mantue capitaneus generalis ex arbitrio suo et plenitudine potestatis qua fungitur concessit domino Antonio presbitero Sancti Çenonis quondam filio domini Venturini de Berardis ac decrevit et voluit quod ipse dominus Antonius possit succedere et succedat quondam dicto eius patri in rebus immobilibus non obstante aliqua reformatione seu aliquo statuto comunis Mantue facto vel faciendo vel alio quod obstaret, et quibus obstantibus vel vel obstare valentibus prefatus dominus auctoritate predictorum arbitrii et potestatis omnimode derogavit.
Actum millesimo trecentesimo vigesimo octavo, indictione undecima.
(SN) Ego Ottebonus de Nuvolonis imperiali auctoritate notarius publicus, et tunc prefati domini scriba, his interfui et de mandato predicti domini publice scripsi.

Vedi: recto | verso

Su concessione del Ministero per i Beni e le Attività Culturali, Archivio di Stato di Mantova: concessione n. 41/2009 del 14 luglio 2009, protocollo n. 5122/28.14.00 (1)