Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento

Mandato comunale per la produzione di copia di sentenza

1213 febbraio 10 Milano, in palacio novo comunis Mediolani intus cameram consulum iustitie civitatis

(ST) In nomine Domini. Anno dominice incarnationis milleximo ducenteximo tertiodecimo, die dominico, decimo die mensis februarii, indictione prima, in palacio novo (a) comunis Mediolani, intus cameram consulum iustitie civitatis. In presentia Rainerii Cotte, Traversi Valiani, Petri Manere, Arnoldi de Sancto Ambrosio et aliorum plurium testium, cum Amedeus Cotta civitatis Mediolani, sindicus domine abbatisse Monasterii Maioris ipsius civitatis nomine illius monasterii venisset coram Andrioto de la Cruce, Norando de Pusterla, Iohane Codevilano de Surixina, Domafolo Toppo atque Duiranto de Marliano consulibus iustitie Mediolani et ab eis nomine ipsius monasterii imploraret ut ipsi consules ex offitio suo inquirerent ab Ugone de Castegnianega, qui ibi erat presens, si quamdam inbreviaturam cuiusdam sententie cuius tenor inferius scriptus est fecerat, et si manu sua propria ipsam scripserat, et si quando eam scripsit erat scriba et offitialis consulum iustitie Mediolani pro faciendis sententiis et aliis publicis scripturis et si eam propter offitium quod tunc habebat fecit et scripsit, prefatus vero Ugo ibidem incontinenti coram suprascriptis consulibus et testibus, visa illa inbreviatura, ad postulationem dicti Amedei dixit et protestatus fuit se illam inbreviaturam fecisse et ipsam sua propria manu scripsisse et se tunc temporis, quando erat officialis consulum iustitie pro faciendis sententiis et aliis publicis scripturis, ipsam inbreviaturam scripsisse et propter offitium quod tunc habebat eam fecisse et scripsisse, cuius inbreviature tenor talis est:

Die martis, tercio decimo die mensis decembris. Sententiam protulit Heriprandus iudex consul Mediolani de lite que vertebatur inter Suzonem qui dicitur de Canturio et Amizonem filium eius emancipatum, et ex altera parte dominam Ceciliam abbatissam monasterii Sancti Mauricii quod dicitur Maius per suum procuratorem Prottum eiusdem monesterii conversum. Lis talis erat. Postulabant ipsi pater et fìlius quatinus iamdicta abbatissa non inpediat eos libere investire omnes illas terras suas reiacentes in loco Aroxio et eius territorio quas tenent et laborant Trusso de Castenedo, et Maragalia et nepotes, Frumentus, Cicer, Nazarius Rusticonus, Ardericus Liprandi, Nazarius de Monte, Aroxius de Monte, Granetus frater eius, Poregianus, Iohanes de Cremenago, Lopaninus, Martinus Ysembardi, Petrus frater eius, Savorita Pallota, Ambrosius Guifredi, Vivianus de Buscho, Iohanonus de Buscho, Arnaldus de Coliate, Brunus de Carrobiolo, Anrichus de Cantono, Protaxolus et frater eius, Iohanes de Carrobiolo, Grossellus et Mainfredus de Carrobiolo, Anricus de Cantono, Anselmus de Buscho, Petrus de Buscho et filii, Trusso de Buscho et frater eius, Lafrancus Bottus, Bellixia Porrata et filii, Ardericus Cabalerius et filii, Ambrosius de Colliate et filii, Landulfus Gualdrade, Petrus frater eius, Iohanes Gareci, Iohanes Benedicti, Petrus Garerci, Stephanus de Curtina, Montenarius de Cantono et frater, Dominicus de Poma, Otto Benedicti, et terram Benedicti, et terram illam quam Sozo laborat ad suam manum, et quam datam habet hominibus de Glussiano ad laborandum, et terram de Martinello et sedimen Calzagrisie, allegantes investituram et dominium iamdictarum omnium terrarum ad se pertinere et eas longis retro temporibus se suosque antecessores solos investire solere; unde et super dominio et investituris ipsarum terrarum plura instrumenta acquisicionum et quoddam pacti et multos testes produxere. E contra, iamdicta abbatissa prefatarum terrarum investituram non ad ipsos patrem et filium, set pocius ad ipsum monasterium pertinere affirmans, cum districtum ipsius loci ad monasterium suum pertineat, gastaldiones eiusdem monesterii iamdictas terras investivisse et idcirco se eas investire debere proponebat; quare super hoc testes multum adversam partem adiuvantes necnon et instrumenta induxit. His ita auditis, testibus quoque utriusque partis coram consulibus preteriti consulatus publice perlectis, tunc ipse Heriprandus ut investitura prescriptarum omnium terrarum ad ipsos Suzonem et Amizonem filium eius solomodo pertineat pronuntiavit, et ut de cetero ipsos patrem et filium investituram suprascriptarum omnium terrarum habere et detinere permitat, eamdem abbatissam et Protum procuratorem eius, nomine ipsius monasterii, eisdem patri et filio similiter condempnavit. Cum autem ipsa abbatissa, per suprascriptum procuratorem suum, ex parte ipsius monasterii, postularet quatinus idem Suzo pro masaritio quod fuit Nazarii Giroldi, quod ad suam manum laborat, singulis annis daret ei covam unam siliginis et mannam unam panici et pullum et ovum, et segare fatiat hominem unum in pratum do<m>nicum quando primo segatur, et in secunda segatura faciat similiter unum hominem ibi rastelare per diem unum, et vendemiare similiter hominen unum in die uno, et det starium unum frumenti ad mensuram ipsius loci in Natale Domini, et insuper prestet quadragesimale et carrezium unum si boves haberet, et easdem prestationes faceret pro massaritio quod fuit patris Calzagrisie, et easdem similiter faceret pro massaricio quod fuit Stephani de Curtina que ad suam manum similiter tenebat, allegans iamdictos rusticos et earum terrarum cultores, cum ipsas collerent, iamdictas conditiones eidem monesterio facere consuevisse et de iure omnem possidentem eas facere teneri, quoniam in ipsis terris et super eis sunt et esse censentur; et ipse Sozo se ad prestationum ipsarum conditionum non teneri diceret, quia ipse condiciones in ipsis terris aut super ipsis non sunt vel esse censentur, cum iure solo modo districti quod monasterium in eo loco habet amiscera et condiciones ei prestantur, quod idcirco credi debere proponeret, quoniam si in ipsis aut super ipsis terris forent, ab omni possessore etiam nobili et cive Mediolani sicut ipse est ei prestarentur, nec crescerent si unus pluribus heredibus relictis qui unam solam facerent conditionem moreretur, set nec diminuerentur si duo ex tribus fratribus divisis qui tres conditiones facerent decederet, successione ad unum superstitem devoluta, quod ex consuetudine ipsius loci et fere totius Mediolani regionis liquidum fore allegaret, et adversa pars ea non infitiaretur, et super his plura instrumenta sententiarum consulum Mediolani in simili causa prolatarum hostendisset, tunc idem Heriprandus, presumens iamdictas condiciones vel aliquam earum non in ipsis terris aut super ipsis esse vel censeri fore, prefatum Suzonem a petticione iamdicte abbatisse et procuratoris eius, quam nomine ipsius monasteri de predicto Suzone faciebat petendo iamdictas condiciones seu prestaciones quia ipsa tria massaricia ad suam manum laborabat, sepedictum Sozonem absolvit. Actum est hoc anno dominice incarnationis milleximo centesimo octuagesimo tercio, suprascripto die, indictione secunda.

(S) Ego Durantus de Marliana iudex et consul interfui et subscripsi.
(S) Ego Domafolus Toppus consul et iudex interfui et subscripscripsi.

(ST) Ego Boniohanes cognomine Magiatus notarius sacri palatii ac publicus offitialis consulum iustitie iussu suprascriptorum consulum scripsi.

(a) segue novo erroneamente ripetuto e non cassato

(Segno del notaio) Nel nome del Signore. Nell'anno della incarnazione del Signore 1213, domenica 10 febbraio, indizione prima. Nel palazzo nuovo del comune di Milano, dentro la sede d'ufficio dei consoli di giustizia della città, alla presenza di Rainerio Cotta, Traverso Valiani, Pietro Manera, Arnoldo di Sant'Ambrogio e di molti altri testimoni. Essendo comparso Amedeo Cotta della città di Milano, procuratore della badessa del Monastero Maggiore di detta città, a nome di quel monastero di fronte ai consoli di giustizia del comune di Milano Andreotto della Croce, Norando de Pusterla, Giovanni Codevillano da Soresina, Domafolo Toppo e Durante de Marliano, per richiedere ai detti consoli che, nell'ambito delle loro funzioni, interrogassero Ugo de Castagnianega, lì presente, se proprio lui avesse fatto una certa imbreviatura concernente una sentenza il cui tenore si trova scritto più sotto, e se l'avesse scritta di sua propria mano, e se, nel momento in cui l'aveva scritta, fosse scriba e officiale dei consoli di giustizia del comune di Milano con l'incarico della redazione delle sentenze e degli altri atti pubblici, e se avesse redatto quella imbreviatura nell'esercizio delle funzioni che allora esercitava, il detto Ugo immediatamente e solennemente, dopo aver preso visione della imbreviatura, affermò su richiesta del detto Amedeo e alla presenza dei soprascritti consoli e testimoni, di averla personalmente eseguita, di averla scritta di propria mano, di aver fatto tale imbreviatura nel periodo in cui era scriba e officiale dei consoli di giustizia del comune di Milano con l'incarico della redazione delle sentenze e altri atti pubblici e, infine, di averla fatta e scritta nell'esercizio delle funzioni che allora esercitava. Il tenore della imbreviatura in questione è il seguente:

<Segue il tenore della sentenza 1183 dicembre 13, MANARESI, Gli atti, p. 207 s., n. 141>

(Segno speciale) Io Durante de Marliana giudice e console fui presente e sottoscrissi.
(Segno speciale) Io Domafolo Toppo console e giudice fui presente e sottoscrissi.

(Segno del notaio) Io Bongiovanni Magiato notaio del aacro Palazzo e pubblico officiale dei consoli di giustizia per ordine dei soprascritti consoli scrissi.