Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Conferma di concessione

1306 marzo 11 Verona, in palatio magnifici domini Albuyni de la Scala

(SN) In Christi nomine die veneris undecimo marcii, Verone in palatio magnifici domini Albuyni de la Scala infrascripti, presentibus dominis Bernardo quondam domini Ranucii de Sancto Thoma, Ursio notario de Santo Blaxio atque Aprile Trenta de Ferabobus testibus rogatis. Nostrorum maiorum vestigia insequentes, piis et venerabilibus locis intendimus in quantum possumus providere ut eorum iura non solum conserventur illesa, sed in melius producantur, nostrum eisdem impendentes favorem et obstacula si qua forent amoventes ab eis. Et si hoc ex voto omnibus piis locis intendamus impendere, quanto magis ad illos nostre mansuetudinis misericordiam debemus ostendere qui in summa misericordia constituti ab hominum conversatione semoti nec sibi nec aliis prodesse possunt, et non solum eis cum misericordia succurrendum sed et eorum servitoribus et ministris, sine quibus non possunt ullatenus substentari. Nos itaque Albuynus de la Scala comunis et populi Verone dominus et capitaneus generalis ex vigore nostri arbitrii et de nostre plenitudine potestatis diligenti deliberatione premissa et tractatu prehabito ex certa scientia aprobamus et confirmamus piam concessionem per olim recolende memorie dominum Albertum genitorem nostrum factam hospitali seu capitulo Sancti Iacobi ad Tombam super testamento quondam Scaramelle olim dampnati per comune Verone in persona pariter et in bonis, per eum confirmato et aprobato, de cuius concessione constat publico instrumento scripto sub signo et nomine Boxii notarii die martis vigesimo septimo septembris in millesimo trecentesimo indictione terciadecima, et si quis deffectus alicuius solempnitatis adesset de iure comunis vel de iure civitatis, iure singulari, consuetudinario vel statuto, ipsum ex certa scientia deffectum tolentes ipsam concessionem inovamus, et eidem concedimus omnem roboris firmitatem suplentes eidem et addentes omne suplementum quod potest ullatenus adhiberi, addentes in hac saluberima concessione et statuentes ut habeat unusquisque licenciam dicto venerabili loco Sancti Iacobi ad Tombam eisque infirmis seu capitulo et ministris bonorum suorum mobilium vel inmobilium secundum quod voluerit dare, iudicare seu relinquere inter vivos vel in ultima voluntate quocumque contractu seu titulo, et non sint cassa iudicia sed perpetuam habeant firmitatem, ut perinde dicta ecclesia fratres seu infirmi seu capitulum eiusdem ita possint contrahere et capere ex quocumque contractu et ex qualibet ultima voluntate sicud quelibet alia persona civis omnino capax, non obstantibus ali<qui>bus statutis, reformationibus consuetudinibus civitatis Verone factis vel fiendis, quibus omnibus quantum predictis obviarent ex certa scientia derogamus et ea omnia tolimus et cassamus in quantum obstarent predicte nostre concessioni perinde ac si unumquodque statutum reformatio seu consuetudo forent specialiter expresata, statuentes hanc presentem nostram gratiam et concessionem debere ab omnibus nostris subditis perpetuo inviolabiliter observari et vim statuti precisi et iurati volumus obtinere. Nec quisque ausu temerario contraire sacrilegii penas non evitaturus, insuper quod nostro arbitrio eidem videbitur iniungendum. Anno Domini millesimo trecentesimo sexto, indicione quarta.
Ego Torellus domini Nicolai de Vivendono imperiali auctoritate notarius de mandato dicti domini capitanei scripsi.

Vedi: recto | verso

Su concessione del Ministero per i Beni e le Attivitą Culturali, Archivio di Stato di Verona: concessione n. 11/09 - protocollo 3056 class. 28.13.10.