Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Conferma di privilegio <d'immunità fiscale>

1313 aprile 4 Verona, in camino Domus Nove <comunis Verone>

Die mercurii quarto aprilis, in camino Domus Nove presentibus Francisco magistri Paxolini notarii et Francisco notario a Botesselis testibus et aliis. Licet ad quorumlibet fidellium subditorum et amicorum intimorum domini vicarii nostri prosequenda servicia nostri favoris concrescat intencio, illis tamen specialitate est debitrix quos pro honore statu et servicio domini vicarii domusque sue et comunis Verone penas, periculla ac diversa tormenta manifeste vidimus ab experto fuisse perpessos. Nos Fredericus de la Schalla Verone potestas pro magnifico domino Cane Grandi de la Schalla sacri imperii vicario Verone et Vicentie considerantes pure fidei et devotionis constantiam quam dominus Petrus de Sacho iuris peritus erga dominum vicarium memoratum domumque suam et comune Verone semper noscitur habuisse, et atendentes atentius ad grata et accepta servicia et ad tormentorum pasiones quas pro honore et statu virorum nobillium dominorum Albuyni de la Scalla recolende memorie et Canis grandis fratris de la Scalla vicariorum etc. fideli devotione substinuit, volumus et iuxta ancianorum mensium marcii et aprilis seriem presentibus districte mandamus omnibus et singulis officialibus comunis Verone tam presentibus quam futuris cuiuscumque conditionis existant quatenus privilegium immunitatis graciosse concessum domino Petro de Sacho prefato et suis descendentibus per bone memorie dominos Albuynum et Canem Grandem de la Scala vicarium etc. inviolabiliter debeat observari, poena et banno nostro arbitrio auferendis.
Anno Domini millesimo tricentesimo terciodecimo inditione undecima.
Ego Yvanus domini Bonefine notarius prefatus domini potestatis scripsi.

Vedi: recto | verso

Su concessione del Ministero per i Beni e le Attività Culturali, Archivio di Stato di Verona: concessione n. 11/09 - protocollo 3056 class. 28.13.10.