Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Conferma di concessione

1313 agosto 4 Verona, in palatio magnifici domini vicarii

Die sabbati quarto augusti, in palatio magnifici domini vicarii infrascripti, presentibus dominis Alberto notario domini Salvabeni notarii a Colcerella, Avancio notario quondam domini Torelli notarii de Clavica, Andrea quondam magistri Bartholomei barberii, Anthonio dicto Barloto quondam domini Omneboni de Sancta Sophya de Verona et Cecho quondam domini Bernardini de Montanea testibus vocatis et rogatis. Nos Canisgrandis de la Scala, pro serenissimo domino Henrico romanorum imperatore semper augusto vicarius in Verona et Vincentia, predecessorum nostrorum de la Scala immitari vestigia disponentes in his precipue que per eos novimus bene acta, ex vigore nostri vicariatus et de nostre plenitudine potestatis et omni modo et iure quibus melius possumus, laudamus, aprobamus et ex certa scientia confirmamus piam concessionem per olim recolende memorie dominum Albertum de la Scala genitorem nostrum factam hospitali seu capitulo Sancti Iacobi ad Tumbam super testamento quondam Scaramelle olim damnati per comune Verone in persona pariter et in bonis, ut de concessione eiusmodi constat publice instrumento scripto sub signo et nomine Boxii notarii die martis vigessimo septimo septembris in millesimo trecentessimo indicione terciadecima, et aprobacionem ac confirmationem facta super concessione predicta per dominum Albuynum de la Scala olim karissimum fratrem nostrum ut de ipsa aprobatione et confirmatione constat publico instrumento scripto sub signo et nomine Torelli domini Nicholai de Vivendono inperiali auctoritate notarii die veneris undecimo marcii in millesimo trecentesimo sexto indicione quarta. Volentes et mandantes quod omnia et singula in concessione et confirmatione predictis contenta debeant effectu plenissime observari, ac supplentes ex certa scientia et de plenitudine supradictis omnes defectus si qui reperirentur in eis.
Anno Domini millesimo trecentesimo tercio decimo, indicione undecima.

EGO Bonaventura de Sancta Sophya imperiali auctoritate notarius et ipsius domini vicarii Verone et Vincentie scriba predictis omnibus presens rogatus ea eius mandato publice (a) scripsi.

(a) ms. plublice con la prima l cassata mediante espunzione

Vedi: recto | verso

Su concessione del Ministero per i Beni e le Attivitą Culturali, Archivio di Stato di Verona: concessione n. 11/09 - protocollo 3056 class. 28.13.10.